|
JUL. Deinde quis parasitus ita militis gloriosi vires
assentationibus extulit, ut Traducianus diaboli? Quod de ponderibus
affectuum agnosci licet. Fecit siquidem Deus hominem, materiam ipsam
limi venerabili dignatione contrectans, quae in formam hominis auctoris
sui manum subacta sequeretur. Steterat jam absolutum, caeterum
pallens frigensque simulacrum, spiritum quo niteret et vigeret
opperiens. Tunc augustissimo auctoris afflatu creatus et inspiratus
animus, viscera impleta commovit: tunc omnes sensus in apparatum
propriorum munerum suscitati sunt. Dedit habitator ingressus
visceribus colorem, sanguini calorem, membris vigorem, cuti
nitorem. Vide quod negotium in formando et animando homine pietas
divina suscepit. Verum nec perfectum eum reliquit familiaritas
Conditoris: transfertur ad amoeniorem locum, et quem clementer
fecerat, munifice locupletat. Nec hoc tamen praestitisse contentus,
illustrat eum impertitione colloquii: dat ei praeceptum, ut libertatem
suam intelligens, videret sibi suppetere per quod fieret amicior
Conditori: quod praeceptum non in multa distenditur, ne quid oneris
de multiplicata lege sentiret; sed interdictu unius pomuli,
testimonium devotionis expetitur. Postea quoque ut haberet consortem,
per quam pater fieret, denuo illius manus, qua conditus erat,
nobilitatur attactu; divino quoque subinde colloquio fovetur atque
honoratur. Haec ergo a Deo praestita tam longa, tam multa, tam
grandia, instituta, munera, praecepta, colloquia, nullam fecerunt
homini boni necessitatem: at e regione diabolus non minus timide, quam
callide, exigua cum muliere verba commiscuit; et tantum virium
habuisse dicuntur, ut continuo in conditionem naturalium verterentur;
imo ingenita cuncta subruerent, facerent perpetuam mali necessitatem,
et dominum ac possessorem imagini Dei diabolum imponerent. Quid ergo
fortius, quid excellentius, quid magnificentius adversaria potestate,
si tantum levi confabulatione fecit, quantum Deus nec operibus suis
potuit, nec muneribus obtinere? Manifestum est itaque, in ejus vos
parte consistere, cujus tam immodice potentiam praedicatis; nec in
cultum Dei nostri ullum habere consortium, quem nos ut aequissimuni,
ita omnipotentissimum confitemur, qui potens est, et veritas in
circuitu ejus, qui humiliat sicut vulneratum superbum; id est,
diabolum et Manichaeum, vosque ejus asseclas calumniantes naturam, ne
vos sponte peccare fateamini. Ipse ergo Deus noster in virtute
brachii sui disperdit inimicos suos (Psal. LXXXVIII, 9,
11), per quod nihil aut a vobis, aut a Manichaeis afferri potuit,
quod non veritatis ejus fulmine dissiliret.
AUG. Assentatores diaboli non sumus; nec ejus potestatem, quae
Dei subjecta est potestati, adulatorio, sicut nobis conviciamini,
praeconio laudis extollimus. Sed utinam vos non ejus milites essetis,
sicut omnes haeretici: quorum ille dogmata in quos potuerit, per
vestras linguas velut tela mortifera jaculatur. Dicit Apostolus,
Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in partem sortis
sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et
transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12,
13): et vos istas gratias pro parvulis nos agere prohibetis,
asserentes eos non esse sub potestate diaboli; utquid, nisi ut inde
non eruantur, ne lucra diaboli minuantur? Dicit Jesus, qui secundum
hoc nomen suum, salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth.
I, 21), Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi
prius alligaverit fortem (Id. XII, 29): et vos in hoc populo
Christi, quem salvum facit a peccatis eorum, parvulos non esse
contenditis, quos ut propriis, ita nec originalibus vultis obstrictos
esse peccatis; et cum fallaci vestro sermone minuitis vires ejus, quem
dixit Veritas fortem, errore vestro eum facitis ad obtinendos parvulos
fortiorem. Dicit Jesus, Venit enim Filius hominis quaerere et
salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): et vos ei
respondetis, Non opus est ut parvulos quaeras, quia non perierant;
atque ita cum ab eis Salvatoris inquisitionem repellitis, potestatem
contra eos vulneratoris augetis. Dicit Jesus, Non est necessarius
sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed
peccatores (Matth. IX, 12, 13): et vos ei dicitis, Non es
ergo parvulis necessarius, quia nec voluntate sunt propria, nec humana
origine peccatores. Cum ergo non salvos venire salvandos vetatis ad
medicum, diabolica in eis exercet pestis potentius principatum.
Quanto ergo est tolerabilius, ut tanquam parasiti et assentatores
diabolum falsis laudibus mulceatis, quam sicut milites vel satellites
eum dogmatum falsitatibus adjuvetis? Copioso et ornato describis
eloquio, quomodo Deus ex limo formaverit hominem, flando animaverit,
paradiso locupletaverit, praecepto adminiculaverit, tantamque curam,
ne in aliquo eum gravaret, habuerit, ut idem praeceptum non in multa
distenderet ne quid oneris homo, quem tanta benignitate condiderat, de
multiplicata lege sentiret. Cur ergo nunc corpus corruptibile aggravat
animam (Sap. IX, 15)? cur ergo grave jugum est super filios
Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)?
quandoquidem ipsum Adam nec lege multiplicata voluit aggravare. Nempe
cernitis, quod si in paradiso nemo peccasset, ita fecunditas conjugum
genere humano locum illum tantae felicitatis impleret, ut nec animam
corruptibile corpus gravaret, nec jugum grave natos homines premeret,
nec labor et dolor miserandos parvulos erudiret. Unde ergo ista sunt,
quae utique non sunt de nescio qua mala, quam Manichaeus fingit, aut
credit, a nobis aliena, nobisque permixta, nisi de nostra vitiata
primi hominis transgressione natura? Sed miraris homo acutus ac
prudens, et non existimas esse credendum, quod diaboli exigua verba
cum muliere commixta tantum virium habuisse dicuntur, ut naturalia
cuncta bona perverterent: quasi hoc loquentis verba fecerint, non
consensus audientis. Non enim, ut dicis, pauca verba serpentis in
conditionem versa sunt naturalium: sed hominis voluntas perdidit
bonum, quod reddi non posset hominis voluntate, sed Dei, quando
reddendum et quibus reddendum, justissimus, potentissimus, et
misericordissimus judicabit : quemadmodum in corpore, sicut jam
diximus, voluntate hominis potest ejus visus auferri; quod si fit,
sequitur caecitas, quam necessitas ferat, voluntas non auferat; et in
animo potest hominis voluntas innocentiam ejus perdere, et non potest
reddere. Illud potius intuere, quod mala cum quibus nascuntur
homines, quae congenerari hominibus in paradisi felicitate non
possent, profecto nisi de paradiso exisset natura vitiata, nunc eis
congenerata non essent. Ista, quae manifesta sunt, aspice. Non
enim mortalium mala a die exitus de ventre matris filiorum Adam, in
obscuro conjicimus; sed in luce clarissima cernimus. Haec quia non
sunt ex malae alienae commixtione naturae; procul dubio ex depravatione
nostrae sunt. Nec tibi videatur indignum, quod subjecta est diabolo
imago Dei: hoc enim non fieret, nisi judicio Dei; nec removetur
ista damnatio, nisi gratia Dei. Qui enim naturae excellentia, ut
imago Dei esset, ad similitudinem Dei factus est, non est mirandum,
quia naturae depravatione, vanitati similis factus est, unde dies ejus
velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Tu dic, cur
innumerabiles imagines Dei in parvula aetate nulla peccata facientes,
non admittantur ad regnum Dei, si non renascantur. Habent enim
aliquid unde mereantur jacere sub diabolo, propter quod non merentur
regnare sub Deo; cujus si lumini cohaereres, non tanta arrogantia
verba tua fulmini comparares.
|
|