|
JUL. Liquet igitur absolutissime, nullo Augustinum a
praeceptore suo differre, sed disputationibus ejus non minus Adae,
quam caeterorum naturam pessimam definiri. Denique ut adhuc aliquid
cum eodem de his, quae egimus, disseramus: apparet te etiam primi
peccati non idem genus, quod aliarum putare culparum. Nam cum dicis
flagitia temporum secutorum in naturam transire non posse, verbi
gratia, ut de peculatore, de parricida, de incesto orti filii
generantum peccatis nascantur obnoxii; nec ullum crimen esse quod
seminibus misceatur, praeter illud unum; apertissime ostendis, illam
inobedientiam non te ejusdem generis arbitrari, cujus etium caeterae
sunt. Vide ergo, interrogatio nostra quantae sit brevitatis et
lucis. Si peccatum, quod Adam commisit, voluntate susceptum est,
et potuit fieri naturale; cur non haec quae fiunt quotidie peccata,
quae voluntas criminosa committit, in deformitatem et praejudicia
seminum congeruntur? Quod si ista non minus atrocia, quam plura,
ingenerari nequeunt; qua lege, qua conditione, quo privilegio illud
solum vindicatur ingenitum? Si unius generis peccata sunt, quae
novimus, quae lex arguit, quae aequitas punit, et illud primi
hominis, quod voluntate commissum et aequitate punitum est; cur non
aut ista ex illo intelligimus, aut illud ex istis? Aut si mutuo sibi
testimonio esse non possunt, qua impudentia denegatur illa
praevaricatio alterius conditionis fuisse, id est, non de voluntate,
sed naturali tabe prolata? Postremo, aude cum assertione traducis
definire quodcumque peccatum, non dico illud primum, sed interim vel
de his quae nunc fiunt, verbi gratia, sacrilegium, flagitium, vel
malum quodpiam facinus; id est, haec peccata quam definitionem
habeant, explicato. Dices sine dubio, Voluntas est appetens quod
justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quia si voluntas mala
non esset, peccatum esse non posset. Ad hoc quam rationabiliter
assurgamus intende. O hebetudinem, o impudentiam non ferendam!
Definis non esse peccatum nisi voluntatem liberam, et a justitia
prohibitam; cum mali naturalis opinio praescribat esse peccatum, cum
quo nascitur homo, non voluntarium. Non est ergo verum, culpam non
esse, nisi quae sponte committitur; quia est crimen, et maximum,
quod non sponte, sed nascendo suscipitur. Remitte igitur definitionem
peccati, quae Catholicis amica ad vos nec hospitii jure deflectit,
atque ea remissa, proba te non esse illorum commilitonem, qui ipsam
substantiam invidia pravitatis oppugnant. Et ut quod egimus
colligatur: aut nullum docebitur voluntarium, si est aliquod naturale
peccatum; aut nullum erit naturale, si omne peccatum voluntarium
definitur: conficiturque ex his, ut aut neges nasci posse peccatum,
et transeas in Catholicorum fidem; aut si perstiteris non aliquod,
sed maximum crimen sine voluntate suscipi per naturam, reddas nomen
tuum etiam Manichaeo, cui totum praestas obsequium.
AUG. Magnam te mihi putas invidiam comparare, cum dicis, nihil me
a meo praeceptore differre: at ego in laudem meam tua sumo convicia;
nec quod cogitas, sed quod verbis sonas, revocans ad fidem meam,
sicut me intelligere oportet, intelligo. Verum enim dicis, et
nescis; sicut Caiphas pontifex persecutor Christi, scelera
cogitabat, et salubria nesciens verba dicebat (Joan. XI,
49-52). Gaudeo prorsus, in hac quae inter nos vertitur
quaestione, me nihil a meo praeceptore differre; primo, quia ipse
Dominus docuit me, mortuos esse parvulos, nisi ipse eos vivificet,
qui pro omnibus mortuus est: quod exponens Apostolus dicit, Ergo
omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14,
15). Et tu contradicis, negans parvulos mortuos, ne vivificentur
in Christo, cum fatearis mortuum etiam pro parvulis Christum. Hoc
me docet etiam Joannes omnium Praeceptoris apostolus, qui dicit,
Ideo venisse Filium Dei, ut solvat opera diaboli (I Joan.
III, 8): quae vos negatis in parvulis solvi, quasi propter illos
non venerit, qui ideo venit ut solvat opera diaboli. Praeceptores
etiam meos negare non debeo, qui me ad hoc intelligendum suo litterario
labore juverunt. Meus praeceptor est Cyprianus, qui dicit,
Infantem secundum Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae
prima nativitate traxisse, et hoc ipso ad remissionem peccatorum
accipiendam facilius accedere, quod ei remittuntur non propria, sed
aliena peccata (Epist. 64, ad Fidum). Meus est praeceptor
Ambrosius, cujus non solum libros legi, sed verba etiam loquentis
audivi, et per eum lava crum regenerationis accepi. Longe sum quidem
impar meritis ejus: sed confiteor et profiteor me in hac causa nihil ab
hoc meo praeceptore differre. Cui absit ut audeas praeferre Pelagium
praeceptorem tuum: quem tamen ego contra te de Ambrosio tenco testem
meum. Pelagius enim dixit, quod ejus fidem et purissimum in
Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere
(Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3). Quem sic tu audes
reprehendere, ut quod ait discordiam carnis per praevaricationem primi
hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII,
53), et quidquid aliud de vitiata per Adam natura humana sensit et
dixit, Manichaei affirmes esse commentum. Sane testimonium
praeceptoris tui in hoc tanto viro ex parte custodis, quod eum non
audes aperte reprehendere: sed cum mihi nominatim conviciaris lingua
maledica et fronte proterva, profecto et illum et alios, qui eadem
senserunt atque dixerunt, Ecclesiae catholicae magnos clarosque
doctores tanto nequius, quanto obliquius criminaris. Ego itaque
adversus te et meam defendo et illorum fidem, quos palam times habere
inimicos, et invitus pateris judices. Absit autem ut apud tales
judices valeant aliquid argumentationes tuae, in quibus peccato illi
magno, hoc est, praevaricationi primi hominis, peccata consequentium
temporum comparas, et putas si scelere primi hominis natura generis
humani mutata est, etiam nunc parentum scelera naturam debuisse mutare
filiorum. Haec enim dicens non respicis peccatores illos, posteaquam
peccatum illud grande fecerunt, et de paradiso esse dimissos, et a
ligno vitae tanta severitate prohibitos. Numquid scelerati temporum
istorum in aliquas inferiores terras projiciuntur de hoc orbe terrarum,
cum hic ipsa scelera quamlibet magna commiserint? Numquid a ligno
vitae, quod in hac miseria nullum est, prohibentur? Sed persistit
generis humani locus et vita, in quibus et homines impiissimi vivunt:
cum videamus illorum impiorum locum et vitam, sicut erat ante
peccatum, post peccatum non potuisse consistere. Debuerunt autem,
secundum opinionem vestram, parvuli nullo reatu obligati, mox ut
nascuntur, tanquam innocentes imagines Dei perferri ab Angelis in
paradisum Dei, et illic sine ullo labore et dolore nutriri, ut si
quis eorum peccasset, ipse inde merito projiceretur, ne crescerent
imitatione peccata. Nunc vero cum solus audierit qui in paradisi
felicitate peccavit, Spinas et tribulos terra pariet tibi, maledicta
in omnibus operibus tuis; et in sudore vultus tui edes panem tuum:
nullum hominum videmus a poena laboris alienum; qui utique labor beatos
habitatores paradisi non erat gravaturus. Et cum sola mulier ejus
audierit, In tristitia paries filios (Gen. III, 16-19);
nullam parientium ab hoc supplicio scimus immunem. Numquid ergo ita
estis absurdi, ut aut in paradiso existimetis homines istas aerumnas
fuisse passuros si nemo peccasset, quas manifestissimum est, Deum
nonnisi praevaricatoribus illis tunc hominibus intulisse; aut nunc eas
negetis eorum posteros perpeti paradisi exsules, et ubique terrarum tot
et tantas miserias perferentes; aut dicturi estis, quanto magis
quisque est peccator et impius, tanto magis ejus agros parere spinas et
tribulos, et tanto magis eum sudare laboribus; et quanto est quaeque
mulier iniquior, tanto eam parientem dolores perpeti graviores? Sicut
ergo poenae humanarum miseriarum, quas communiter perferunt filii Adam
a die exitus de ventre matris eorum, ideo sunt omnium, quia parentes
communes sunt omnium, de quorum praevaricatione ista venerunt: ita
ipsorum duorum praevaricatio tam magnum peccatum debet intelligi, ut
posset omnium ex viro et muliere nascentium in deterius mutare naturam,
et communi reatu tanquam haereditarii debiti obligare chirographum.
Quisquis ergo dicit talem conditionem quorumlibet delictorum, quae
nunc committuntur, esse debuisse, qualis fuit conditio delicti
illius, quod in illius vitae tanta felicitate, et tanta non peccandi
facilitate commissum est; etiam ipsas duas vitas debet aequare, eam
scilicet quae nunc agitur, et eam quae in illis sanctis et beatis
deliciis agebatur. Quod si esse stolidissimum cernis; desine de
peccatis praesentis saeculi velle praescribere, ne illud magnum
peccatum habeat suam vim et suum meritum singulare. Quanquam et in hac
vita omnipotens et justus ille qui dicit, Reddam peccata patrum in
filios (Exod. XX, 5), parentum reatu etiam posteros irretiri
satis evidenter ostendit, et quamvis mitiore nexu, tamen haereditarios
debitores fieri, nisi eos, sicut jam in superioribus hujus operis
partibus disputavimus, a vinculo illius proverbii, quod dici solet,
Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt
(Jerem. XXXI, 29), non vestrum argumentum, sed novum
Testamentum, nec generationis natura, sed gratia regenerationis
absolvat. Definitio vero illa peccati, ubi intelligitur voluntas
appetens quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, illius
peccati definitio est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam
poena peccati: quod nescio quoties tibi jam ad ista responsum est.
Qui enim dicit, Non quod volo, bonum facio; sed quod nolo malum,
hoc ago (Rom. VII, 15); non illi ab hoc malo liberum est
abstinere, et ideo invocat liberatorem, quia perdidit libertatem.
|
|