|
JUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus: sed in eodem
loco restare aliquid indignatione compellor. Tune audeas dicere Adam
voluntate peccasse? Unde tibi venit hoc somnium? Quia iniquum,
inquis, erat, ut imputaret in peccatum Deus, nisi a quo abstinere
liberum nosset. Quid ergo? hanc justitiam ille princeps tenebrarum
quem colitis, ad momentum ei crediderat, et eam propediem reposcens
hunc Deum omni aequitate destituit, ut qui intellexerat a primordio
non esse imputandum in peccatum, nisi unde liberum fuerat abstinere,
per omne reliquum tempus a cunctis nascentibus noverit abstinere liberum
non fuisse? Postremo, unde tu nosti illud tantummodo justum fuisse,
ut in Adam nisi voluntarium crimen non possit ulcisci; si injustum
esse non nosti, imputari cuiquam in crimen, quod fatearis sine
voluntate susceptum? Aut ergo opinionem traducis justam putabis, ut
Dei possit convenire sententiae, cum imputat peccatum parvulo, quod
sit nulla ejus voluntate commissum; et cogeris illud quoque justum et
Dei conveniens judiciis profiteri, ut Adae imputaverit in peccatum,
quod noverat ab eo non voluntate, sed substantiae suae deformitate
prolatum: perque hoc ipsum nulla erit tradux, nec depravata operantis
arbitrio, sed male instituta ab exordio natura reprehendetur,
confiteberisque te esse Manichaeum. Aut si resipiscens injustum esse
dixeris, ut Adam teneretur reus pro naturae suae culpis;
irrefutabiliter consequitur, scelestissimum esse, si Abel, Enoch,
Noe, et omne hominum genus obnoxium crimini originali censeatur.
Quod facinus judicii si admoveas Deo tuo, solus pro omnibus remanebit
reus; apparebitque, quod semper, non ipsum esse, quem catholici
aequissimum in Trinitate veneramur. Quod si a Dei accusatione
destiteris, Manichaeae traducis, qua hactenus confossus es, vel
redivivus dogma damnabis.
AUG. Hinc est quod vehementer erratis, hinc estis haeretici, hinc
adversus catholicam fidem, quae evitans haereticos, eloquia divina
sectatur, eisque munitur, novitias machinas humanis et vanis
argumentationibus componere audetis; quoniam nescitis, et quod
intelligere non potestis, credere recusatis, quid valeant in seriem
generationis seminum nexus, et in creaturis quas Deus alias ex aliis
secundum genus suum nasci voluit, quanta sint et quam sint
ineffabilia, quamque etiam nullo penetrentur sensu, nulla cogitatione
comprehendantur naturalia jura propaginis; unde iste sit insitus humano
generi affectus, ut omnes, quantum ad ipsos attinet, certos filios
velint habere: cui rei proficit in feminis castis foederis fides
conjugalis; propter quod philosophus Plato jure displicuit, quia
censuit permixte utendum feminis, in ea civitate, quam disputando
velut optimam format, etiam ipse quid volens, nisi ut omnibus
minoribus majores eam redderent charitatem, quam videbat filiis ipsam
debere naturam, cum quisque cogitaret esse posse filium suum, cujus
eam videret aetatem, ut ex quacumque femina ignota qua indifferenter
usus esset, suo natus semine non immerito crederetur. Quid? illam
vocem nonne de visceribus cunctorum patrum Cicero emisit ad filium, ad
quem scribens ait,
|
“Solus es omnium, a quo me in omnibus vinci
velim?”
|
|
Nonne ipsa quae occultissima esse diximus, et tamen plus
quam credibile est valere cognoscimus, naturalia propaginis jura
fecerunt, ut duo gemini non solum nondum gignentes, verum etiam
nondum nascentes, adhuc in utero matris, duo populi dicerentur
(Gen. XXV, 23)? Eadem propaginis naturalia jura fecerunt,
ut Israel dicatur servisse in Aegypto (Deut. XIV, 22),
Israel profectus esse ex Aegypto (Exod. XIV, 30), Israel
in terram promissionis intrasse, Israel adeptus bona vel expertus
mala, quae illi populo Deus vel praestitit vel inflixit. De quo
etiam scriptum est, Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem
a Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum
(Isai. LIX, 20, 21); cum ille homo, qui haec duo nomina
propria primus et solus accepit, longe ante defunctus, bona vel mala
ista non viderit. Haec propaginis naturalia jura fecerunt, ut idem
populus decimaretur in Abraham, non ob aliud, nisi quia in lumbis
ejus erat, quando decimatus est ipse propria voluntate (Hebr.
VII, 9, 10), ille autem populus non propria voluntate, sed
naturali propaginis jure. Quomodo autem idem populus fuerit in lumbis
Abrahae, non solum ex illo usque ad tempus quod scriptum est in
Epistola ad Hebraeos, verum etiam ex ipso usque ad hoc tempus, et ab
hoc usque in finem saeculi, quosque filii Israel alii ex aliis
generantur; quomodo ergo esse potuerit in lumbis unius hominis tam
innumerabilis hominum multitudo, quis eloquendo explicet, quis saltem
inveniat cogitando? Neque enim semina ipsa, quorum est quantitas
corporalis, licet singula sint exigua, ex quibus singuli quique
nascuntur, si congesta essent ex quibus tot homines nati sunt atque
nascuntur, et in finem usque nascentur, potuissent lumbis unius
hominis contineri. Vis ergo nescio quae invisibilis et
incontrectabilis secretis naturalibus insita est, ubi jura propaginis
naturalia delitescunt, propter quam vim tamen non utique mendaciter in
lumbis illius patris fuisse dicuntur, quotquot ex illo uno potuerunt
generationum successibus et multiplicationibus propagari. Non solum
autem ibi fuerunt, verum etiam illo sciente et volente decimato, et
ipsi sunt decimati neque scientes neque volentes, quoniam nondum
exstiterant qui scire ac velle potuissent. Hoc porro ideo dixit illius
sacrae auctor Epistolae, ut sacerdotium Christi, quod figurabat
sacerdos Melchisedech, qui decimavit Abraham, praeponeret Levitico
sacerdotio; docens etiam ipsum Levi, qui decimabat fratres suos, hoc
est, decimas ab eis accipiebat, decimatum fuisse a Melchisedech in
Abraham; quia et ipse in lumbis Abrahae erat, quanto decimavit eum
Melchisedech, id est, ab eo decimas accepit. Ac per hoc Christum,
cui dictum est, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech (Psal. CIX, 4), non vult intelligi decimatum;
ut Levitico sacerdotio merito praeferatur (Haebr. VII):
Melchisedech enim decimavit Abraham, non decimatus est, sicut Levi
in Abraham. Si autem quaeritur, quomodo Christus non fuerit
decimatus, cum etiam ipse, quod manifestum est, secundum originem
carnis fuerit in lumbis Abrahae, quando a Melchisedech pater ille
decimatus est; nihil occurrit, nisi quod Maria quidem mater ejus, de
qua carnem sumpsit, de carnali concupiscentia parentum nata est; non
autem Christum sic ipsa concepit, quem non de virili semine, sed de
Spiritu sancto procreavit. Non ergo pertinuit ad rationem virilis
seminis, per quam fuerunt in lumbis Abrahae, quos in illo decimatos
esse sacra Scriptura testatur. Concupiscentia porro carnis, per quam
jactus carnalium seminum provocatur, aut nulla in Adam fuit ante
peccatum, aut in illo vitiata est per peccatum. Aut enim sine illa
poterant et genitalia congruenter moveri, et conjugis gremio semen
infundi, si nulla tunc fuit, aut ad nutum voluntatis etiam ipsa
servire, si fuit. Nunc autem si talis esset, nunquam caro contra
spiritum concupisceret. Aut ergo ipsa vitium est, si nulla fuit ante
peccatum; aut ipsa sine dubio est vitiata peccato; et ideo ex illa
trahitur originale peccatum. Fuit ergo in Mariae corpore carnalis
materia, unde carnem sumpsit Christus: sed non in ea Christum
carnalis concupiscentia seminavit. Unde ille natus est ex carne cum
carne, in similitudine tamen carnis peccati, non sicut alii homines in
carne peccati: propterea originale peccatum in aliis regeneratione
dissolvit, non ipse generatione contraxit. Ideo Adam primus ille,
secundus iste; quia sine carnis concupiscentia factus ille, natus est
iste: sed ille tantum homo, iste vero et Deus et homo: et ideo ille
potuit non peccare, non sicut iste peccare non potuit. Frustra ergo
peccato illius peccata filiorum ejus quamlibet magna et horrenda, vel
aequare, vel etiam praeferre conaris. Illius natura quanto magis
sublimiter stabat, tanto magis graviter concidit. Natura illa talis
fuit, ut nec mori posset, si peccare noluisset: natura illa talis
fuit, ut in se discordiam carnis, et spiritus non haberet: natura
illa talis fuit, ut contra vitia sua nulla certaret; non quod ei
cedebat, sed quod in eo nulla erant. Tunc ergo debes peccata
posterorum ejus peccato ejus aequare, si talem; tunc vero et majora ea
dicere, si meliorem naturam potueris invenire. Natura quippe
rationalis quanto est ipsa superior, tanto ruina ejus pejor, et
peccatum ejus quanto incredibilius, tanto est damnabilius. Ideo
angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur
ab eo (Luc. XII, 48): tanto itaque plus debebat obedientiae
voluntariae, quanto plus habebat in bonitate naturae: unde sic punitus
est non faciendo quod debuit, ut nec velle jam possit, aeternis etiam
cruciatibus destinatus. Adam vero in tam multis posteris suis, ut eos
ullus numerare non possit, gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum a sempiterno supplicio liberatur, et in se ipso quamvis a sua
morte post annorum aliquot millia, quando Christus pro nobis mortuus
ad loca mortuorum, non necessitate, sed potestate descendit, et
dolores solvit inferni (Act. II, 24). Sic enim eum
intelligenda est a delicto suo eduxisse Sapientia (Sap. X, 2),
quia per carnem sanctam unici filii Dei quam progeneravit, patrem
generis humani, ac sic etiam patrem Christi, qui pro salute hominum
factus est homo, ab illis vinculis tunc solutum, non merito suo, sed
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non inaniter credit
Ecclesia. Hoc ergo imputavit in peccatum Deus primo Adae, unde
abstinere illi liberum fuit: sed ipse primus Adam naturae tam
excellentis fuit, quoniam vitiata non fuit, ut peccatum ejus tam longe
majus caeterorum peccatis esset, quam longe melior ipse caeteris fuit:
unde et poena ejus, quae peccatum ejus continuo subsecuta est, tam
grandis apparuit, ut continuo etiam teneretur necessitate moriendi,
cujus erat in potestate non mori; et de loco tantae felicitatis foras
continuo mitteretur, et a ligno vitae continuo vetaretur. Hoc autem
quando factum est, in lumbis ejus erat genus humanum. Unde secundum
illa, quae praelocuti sumus, nimis occulta et multum valentia
naturalia jura propaginis, consequens erat ut qui erant in lumbis ejus
per concupiscentiam carnis venturi in hoc saeculum, simul damnarentur;
sicut consequens erat ut qui eo jure propaginis et ratione seminis erant
in lumbis Abrahae, simul decimarentur. Omnes itaque filii Adae in
illo aspersi sunt contagione peccati et mortis conditione devincti. Ac
per hoc quamvis sint parvuli, et bonum quidquam vel malum non agant
voluntate; tamen quia induti sunt illo, qui voluntate peccavit,
trahunt ab illo peccati reatum, mortisque supplicium: sicut parvuli
qui Christo induuntur, quamvis nihil boni fecerint sua voluntate,
sumunt ab illo participationem justitiae, et vitae praemium
sempiternae. Ita forma futuri a contrario Christus ostenditur,
propter quod ait idem apostolus: Sicut induimus imaginem terreni,
induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49).
Quae cum ita sint, ille dicat, peccato et morte primi Adam non indui
qui nascuntur, quisquis dicere audet, justitia et vita Adam secundi
non indui qui renascuntur: quamvis nec illi peccatum fecerint unde
liberum est abstinere, nec isti justitiam quam liberum est facere.
|
|