CAPUT XXIII

JUL.

“Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in pejus mutavit, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 58). Quis tibi dixit quoniam peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain? multo etiam quam Sodomitarum? multo postremo immanius quam tuum atque Manichaei? Certe in historia nulla istius vanitatis invenitur occasio. Jussum fuerat ut edulio unius arboris abstineret: rudis, imperitus, incautus, sine experimento timoris, sine exemplo justitiae, suggestu mulieris usurpavit escam, cujus illexerat et suavitas, et venustas. Vide hic transgressionem fuisse mandati. Admissa est praevaricatio una de caeteris, quas diversis temporibus peccantium studia perpetrarunt: non fuit amplius, quam cum populus Israelis interdictis utebatur animalibus. Causa enim peccati haud in qualitate pomi erat, sed in transgressione mandati. Quid ergo tale fecit Adam, ut peccatum ejus exstitisse supra aestimationem hominum crimineris? Nisi forte et hoc secundum mysteria Manichaei, qui a decerptione pomorum et omnium nascentium manus cohibet, ne partem Dei sui laceret, quam corticibus et graminibus opinatur inclusam, tu quoque Adam graviter deliquisse, quia cum esu pomi, Dei tui substantiam laceraverit, arbitraris. O furorem!

“Quia multo est grandius illud peccatum, quam judicare nos possumus, ab omni,”

inquit,

“nascente trahitur.”

Majus ergo fuit crimen pomum edere, cum non liceret, quam sanctum Abel parricidali livore confodere, quam hospitum in Sodomis et sexuum jura violare, quam filios suos jam sub lege daemoniis immolare, quam innocentes postremo nullius conscios voluntatis, recens opus Dei, diaboli regno subdere, meritisque conjungere, quam Deum iniquitatis arguere, quam honorabiles nuptias tenebrarum principi deputare, postremo parvulos, quia nascantur per generantium voluptatem, omnibus profanis, omnibus piratis pejores putare? Quod non fingo, sed colligo: tu quippe illud peccatum ita universis criminibus majus grandiusque dixisti, ut nullo possit aequiparari reatu. Hujus autem tam mali magni, quod omnibus vitiis praeponderat, plenos advenire parvulos asseveras. Bene itaque intelleximus, quod quanto majoris peccati participes sunt, tanto in condemnatione scelestis omnibus praeferantur.

AUG. Propter verba mea, quae posuisti de libro meo, velut refellenda, si posses, ubi dixi, Illud ergo peccatum quod in paradiso ipsum hominem mutavit in pejus, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur: quaeris a me quis mihi dixerit, quod peccatum Adae multo fuerit grandius quam Cain, multo etiam quam Sodomitarum. Quod ego quidem non expressi verbis meis, sed ea tu sic intellexisti: ego enim dixi grandius quam judicare nos possumus illud esse peccatum; non dixi grandius quam Cain vel Sodomitarum. Prohibiti enim pomi usurpatio, quoniam sic vindicata est, ut natura quae potestatem non moriendi habebat, haberet moriendi necessitatem, procul dubio judicia cuncta excedit humana. Pomum quippe lege Dei vetitum manducare, leve videretur esse peccatum: sed quanti hoc aestimaverit qui non potest falli, satis apparet granditate supplicii. Cain vero fratricidae apparet omnibus immane peccatum, et scelus esse constat horrendum: quod si, ut tu facis, pomo illicite decerpto, per humanum comparetur examen, ridicula comparatio judicabitur; qui tamen fratricida, quamvis quandoque moriturus, nec morte punitur est, qua solent humanis judiciis talia crimina vindicari. Ait quippe illi Deus: Operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris super terram. Et cum ille audiens terram non sibi daturam fructum secundum laborem suum, et super eam cum gemitu et tremore miserum se futurum, magis mortis formidine quateretur, ne quis ei faceret, quod ipse fecerat fratri; posuit ei Deus signum, ne quisquam eum, cum invenisset, occideret (Gen. IV, 12-15). Hic rursus ingens culpa, et levis poena: sed hominum judiciis hoc videtur, qui nec mysteria ista cognoscunt, et hominum culpas tam liquido atque integro examine, quam Deus pensare non possunt. Sodomitae sane igne super illam terram veniente de coelo, poena suis factis congruente, sunt consumpti (Gen. XIX, 1-25): sed ibi erant et parvuli, te patrono, puri et liberi ab omni contagione peccati, nec tamen justus et misericors Deus tot innocentes imagines suas per Angelorum ministerium, quod ei facillimum fuit, ante rapuit de incendio Sodomorum, aut sicut tribus illis in camino viris (Dan. III, 49, 50), innoxias eis flammas, quibus parentes eorum cremabantur, omnipotens praebuit. Ista considera, ista diligenter et pie cogita; et videns in hoc saeculo pusillos cum magnis, pariter talibus miseriis subjacere, quales nullo modo possent in Dei paradiso, si nemo peccasset, existere; agnosce originale peccatum, et justum grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1): et noli eos tua defensione amplius aggravare, aegrotis vel mortuis salvatorem et vivificatorem denegans Christum. Nam si quaeris, quis mihi dixerit quam magnum peccatum Adam perpetrarit, ipse est qui dixit et tibi: sed si habes aures audiendi, audies eum; habebis autem eas, si non illas tuas arbitrio tribuas, sed ab illo accipias qui dixit, Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch. II, 31). Quis enim, nisi qui talibus auribus caret, non audit Scripturam sine ulla obscuritate vel ambiguitate dicentem homini primo peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Ubi evidenter ostenditur, non eum fuisse vel carne moriturum, id est, in terram, unde caro ejus sumpta fuerat, morte ipsius carnis iturum, nisi propter peccatum hoc audire perpetique meruisset, unde postea dixit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Rom. VII, 10). Quis non audiat, nisi qui tales aures non habet, dicentem Deum de ipso Adam, Ne aliquando extendat manum suam, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum; et dimisit illum Dominus de paradiso voluptatis (Gen. III, 22, 23)? Ubi utique sine labore et dolore ullo viveret in aeternum. Voluptas quippe illa paradisi, quod necesse est fateamini, si christianum nomen nondum estis obliti, non turpitudinis, sed beatitudinis cogitanda est. Haec ergo poena, quam meruit Adam, ne viveret in aeternum, et ideo dimissus est de loco tantae beatitudinis, ubi si esset, neque peccasset, procul dubio viveret in aeternum, quam magna poena est, tam magnum debemus intelligere peccatum, quod ea poena dignum fuerat vindicari. Quid igitur agis, obsecro te, cum peccatum Adae tanta extenuare conaris instantia, nisi Deum arguis immanis horrendaeque saevitiae, qui hoc tanta, non dico severitate, sed crudelitate punivit? Quod de Deo, si nefas est sentire, cur non quantitatem culpae, de qua homines judicare non possunt, judicante judice incomparabiliter justo, de poenae granditate metiris, et tuam linguam a sacrilega loquacitate compescis? Ego autem iniquitatis non arguo Deum, cujus dico justum jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum: sed tu potius iniquum facis Deum, qui putas eos hoc perpeti sine ullo merito qualiscumque peccati. Nec propter opus quod fecit Deus, sed propter vitium quod insevit inimicus, eos sub eodem inimico esse dico, qui ex primo homine nascuntur, si in secundo non renascuntur. In quibus tu Ecclesiam catholicam crimine majestatis accusas, si, ut dicis, non eruuntur de potestate tenebrarum, cum baptizantur parvuli, et illa, priusquam baptizentur, exorcizat et exsufflat tot imagines Dei. Nec honorabiles nuptias deputo principi tenebrarum, quas purgo ab omni noxa libidinis, si ea bene utuntur intentione propaginis. Tu vero malum quo caro concupiscit adversus spiritum, constituere in paradiso non perhorrescis, hoc est, in loco tantae pacis, tantae quietis, tantae honestatis, tantae felicitatis. Nec parvulos non habentes nisi originale peccatum, omnibus flagitiosis et sceleratis, ut calumniaris, judico esse pejores. Aliud est enim peccato a se commisso gravari, aliud alieni quamlibet magni contagione respergi. Propter quod parvuli ad remissionem peccatorum, sicut ait Poenus, poena vestra, Cyprianus, hoc ipso facilius accedunt, quod eis remittuntur non propria, sed aliena peccata (Epist. 64, ad Fidum). Tu autem, cum parvulos, non solum, quod et nos dicimus, nullum ex propria voluntate fecisse, verum etiam nullum dicis ex origine traxisse peccatum, injustum procul dubio facis Deum, quod tibi jam saepe dictum, saepiusque dicendum est, qui eis imposuit grave jugum a die exitus de ventre matris illorum. Sane ut intelligas quomodo parvuli ex Adam nati, et participatione peccati illius hominis obligentur, et tamen ipsius reatui non aequentur, attende Christum, quem legisti esse formam futuri (Rom. V, 14); et vide quemadmodum parvuli in illo renati, et ejus participes justitiae fiant, et ejus meritis non audeas eos comparare. Tu quoque in hujus operis tui libro secundo (Supra, capp. 189, 190), in Adam peccati formam, quia prior peccavit Eva, non primam dixisti esse, sed maximam; sicut in Christo justitiae formam non primam esse, sed maximam, quia fuerunt justi et ante ipsum: quod a te dictum si oblitus non fuisses, non hic Adae peccatum extenuares, in quo maximam formam peccati exstitisse confessus es.