|
JUL. Sed cur tibi de inimicitiis innocentiae commoveatur
invidia, cum petulantia et rabies oris obsceni nec divinitatis honore
frenetur? Accusas enim parvulos, sed cum Deo; incessis
innocentiam, sed cum aequitatis injuria; inficiaris veritati, sed cum
ejus criminatione quem Deum tuum fateris. Ac per hoc, etsi nos
deficeremus rationis auxilio, abunde tamen tradux peccati assertorum
suorum deformitate corrueret.
AUG. Tua conviciosa loquacitas rabiem mihi objecit oris obsceni.
Numquid ego sum defensor laudatorque libidinis? Numquid ego ausus sum
concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum,
paradisi etiam possessione ditare? In quem locum tanti decoris et
pacis, simul introduxisti aut bellum, quo ad peccandum impellenti
laudabiliter repugnatur, aut dedecus, quo turpiter ei ceditur. Cur
ergo tam contumeliose insurgis in me, nec respicis te? Nam ego non
accuso Deum; sed tu, qui dicis parvulos nullum ex origine trahere
peccatum, quibus ille imposuit grave jugum. Nec incesso innocentiam
cum aequitatis injuria: sed tu aequitati facis injuriam, qui tantam
dicis habere parvulos innocentiam; quos tamen, si quod ipse sapis,
verum esse sciret, gravi jugo aequitas non puniret. Nec inficior
veritati, nec Deum criminor; sed tu potius. Verum enim dixit
Apostolus, Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII,
10): quod tu negas. Deum vero quomodo non criminaris, cui
miserias, quas negare non potes, imputas parvulorum, nullum habentium
miseria dignum originale peccatum ? Ac per hoc conclusio tua, quae
deformitatem nobis ingerit, nullius rationis sequitur veritatem.
|
|