|
JUL. Verum quid nos tam obstipe veritatis solius rationem
sequendam putamus; cum inimicorum nostrorum phalanx ipsis innitatur
rerum periculis, et insurgat in nos aerumnarum munita suffragiis?
Vult quippe pudore coeuntis, dolore parientis, sudore laborantis,
transmissionem culparum et poenarum in semina comprobare; ut his
videlicet signis, difficilium partuum, agricolarum sudantium, et
dumosorum novalium, crimen naturale credatur, cujus merito per tot
incommoda genus exerceatur humanum: quod quidam per Adae peccatum,
mortale opinantur effectum. Ideo autem dixi, Quidam, quia princeps
eorum Augustinus hoc quidem erubuit dicere. Denique scribit ad
Marcellinum, mortalem Adam factum videri: sed elegantia solita
subdit, mortem stipendium iniquitatis fuisse: et quem fatetur
mortaliter institutum secundum naturam, mori non potuisse pronuntiat.
Illae ergo adversus nos, quae leguntur in Genesi, sententiae
proferri solent, quibus Adam atque Eva vexantur, de quibus
disserendi jam est tempus. Dixit, inquit, Dominus Deus serpenti:
Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus
bestiis quae sunt super terram: super pectus et ventrem ambulabis, et
terram manducabis omnibus diebus vitae tuae; et inimicitias ponam inter
te et mulierem, et inter semen tuum et semen ejus. Ipsa tuum captabit
caput, et tu illius captabis calcaneum. Mulieri vero dixit:
Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in
tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui
dominabitur. Adae autem dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae,
et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo ne
manducares ex eo, maledicta terra in operibus tuis; in tristitia
manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet
tibi, et edes fenum agri tui: in sudore faciei tuae edes panem tuum,
donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 14-19). Has ergo sententias ad
testimonium ingenitae iniquitatis assumitis, concionaminique non fuisse
in pariendo feminas dolituras, nisi ad eas cum peccato Evae
fecunditatis illius aerumna transisset. Ipsum ergo supplicium vultis
esse peccati indicium, ut quod prima feminarum meruit per delictum,
nulla quoque sine eadem credatur iniquitate sentire. Non enim esset,
inquitis, dolor in pariente, nisi in nascente esset peccatum. His
ergo quam attonitus occurram, haud facile metior? tantum enim
stimulorum admovit in hoc loco vestra opinio, ut vix digner ad
certationem moveri; plura quippe in his objectionibus intelligentiae
sunt peccata quam syllabae.
AUG. Aerumnas generis humani quamlibet dicax et facetus irrideas,
vel irridere te fingas, ipsae te in angustias has impulerunt, ut
paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, aerumnosum futurum fuisse
affirmare cogaris: quod si verecundatus nolueris facere, ut facias tuo
dogmate urgeberis; quod dogma nisi correctus abjeceris, istas
prementes et in horrendum praecipitium contrudentes angustias non
effugies. Quaeritur enim a te, has aerumnas, quas et in majoribus et
in parvulis esse conspicimus; unde existimes emanare. Respondes ex
tuo dogmate, humanum genus sic esse ab exordio sui divinitus
institutum. Referturque responsioni tuae. Ergo et in paradiso
futurae fuerant, si nullum ibi peccatum esset exortum. Hic tu aut
praeceps ibis, aut dogma mutabis, aut fronte perditus, aut mente
correctus. Aut enim aerumnosa vita locum famosissimae felicitatis
implebis, et non invenies oculos quibus qualescumque aspicere audeas
Christianos; aut in abrupta horribiliora dejectus, alienae malae
naturae nobisque permixtae has aerumnas hominis imputabis, et
Manichaei tartarea profunditate sorbeberis: aut de natura vitiata hanc
aerumnarum poenam judicio Dei punientis existere confiteberis, et in
auram catholicam respirabis. Quin etiam dicis, quod quidam genus
humanum per Adae peccatum mortale opinantur effectum: et addis, ideo
te dixisse, Quidam, quia ego princeps eorum hoc erubuerim dicere;
sed ad Marcellinum scripserim mortalem Adam factum videri. Qui haec
tua et illa mea legerunt vel legunt, si Pelagiani non sunt, profecto
vident quemadmodum lingua tua amplexa sit dolositatem. Nunquam enim
ego sensi, nunquam omnino dixi, sicut vos dicitis, mortalem Adam
factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Haec
prorsus verba objecta sunt Coelestio in episcopali judicio
Carthaginensi. Haec objecta sunt et Pelagio in episcopali judicio
Palaestino (De Gestis Pelagii, nn. 23, 60, et de Peccato
Originali, nn. 3, 4). Haec quippe de hac re inter nos et vos
vertitur quaestio, utrum Adam, sive peccaret, sive non peccaret,
moriturus esset. Nam quis ignorat, quia secundum definitionem, qua
immortalis dicitur ille qui non potest mori, mortalis autem qui potest
mori, Adam potuit mori, quia potuit peccare; et ideo mori merito
culpae, non necessitate naturae? Secundum illam vero definitionem,
qua et ille immortalis dicitur cujus est in potestate non mori, quis
neget Adam esse conditum hujus potestatis? Quoniam qui habebat
potestatem nunquam peccandi, profecto habebat potestatem nunquam
moriendi. Illud ergo est quod contra vos dicitur, hoc dogma vestrum,
quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse
moriturum, omnino esse falsissimum. Quae cum ita sint, quo pacto ego
dicerem, quod me dixisse mentiris, Adam secundum naturam mortaliter
institutum, quasi urgeretur necessitate moriendi; cum in mortem nisi
propter peccatum non posset urgeri? Aut quomodo eum mori non potuisse
pronuntio, cum esse mortuum sciam; et utique si mori non potuisset,
mortuus non esset? Sed plane illum non mori potuisse pronuntio.
Aliud est autem non posse mori, aliud posse non mori: illud majoris
est immortalitatis, hoc minoris. Si duo ista discernis, et quod vos
de Adam dicitis, et quod nos contra vos dicimus, cernis. Vos enim
dicitis, Sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: nos
autem dicimus, Quamdiu non peccaret, moriturus non esset; et si
nunquam peccasset, mortuus non esset. Deinde commemoras quae contra
vos de Genesi dici soleant; et de dolore parientis, qua poena prior
Eva punita est, dicis aliquid, quod nos dicere vis putari, vel
putas. Non enim dicimus, non fuisse in pariendo feminas dolituras,
nisi ad eas cum peccato Evae fecunditatis illius aerumna transisset:
cum ad eas non fecunditatis, sed iniquitatis aerumna transierit.
Etsi enim facta est aerumnosa fecunditas; iniquitas, non fecunditas
hoc fecit: aerumna quippe parientis ex iniquitate hominis, fecunditas
autem ex Dei benedictione descendit. Aut si aerumnam fecunditatis non
sic intelligi voluisti, tanquam eam fecunditas fecerit, sed
acceperit; haec est nostra sententia. Verum nos non dicimus etiam in
paradiso parientes feminas fuisse dolituras: imo inde colligimus hunc
dolorem poenam esse peccati, quia in eo loco non fuisset, ubi non
sinerentur manere quicumque peccassent: quod tu refutare non niteris,
nisi Dei paradisum, manu fronti opposita et oculis clausis, non solum
libidinibus hominum, verum etiam cruciatibus implere cogaris. Sed
quid mirum? quando implere vis illum memorabilis felicitatis locum
etiam mortibus hominum, quarum sine aliquo corporis cruciatu, vel
nulla, vel pene nulla contingit. Et cum haec portenta te dicere tuum
dogma compellat; eos, qui haec absit ut dicant, quia illud potius
antiquitus Ecclesiae Dei traditum tenent, unde dictum est, A
muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes
(Eccli. XXV, 33); audes insuper irridere, eorumque me
principem insultanter appellas contra scientiam et conscientiam tuam.
Nullo modo namque ignoras, quot et quanti in Ecclesia docti
Ecclesiaeque doctores ante nos dixerint, sic naturam hominis divinitus
institutam, ut si non peccasset, moriturus non esset. Horum ergo
quomodo princeps vocor, quos non duco, sed sequor? Te autem non dico
esse principem eorum qui asserunt sic Adam mortalem factum, ut sive
peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, atque ita paradisum
sanctae voluptatis, ubi tanta requies animae et corporis erat,
morientium cruciatibus, mortuorum funeribus, lugentium moeroribus
implere conantur. Non es tu eorum princeps: Pelagius et
Coelestius, qui priores ista dixerunt, tenent hujus nefandi dogmatis
principatum; quos utinam, sicut non ducis, ita nec sequereris!
|
|