CAPUT XXVI

JUL. Hoc enim ipsum quam insanum est, quod dicitis, primo dolorem pariendi comitem esse peccati, cum ita perspicue ad sexuum conditionem magis, quam ad criminum respiciat ultionem, ut omnia animalia nullo maculata peccato, hos angores, hos gemitus in parturitione patiantur? Per quod apparet, argumentum non esse peccati, quod inveniri etiam sine peccato potest. Deinde promoventes affertis aliud, multo ineptissimum. Non doleret, inquis, femina, nisi esset criminum particeps. Verum illico subditis, Sed hoc peccatum, propter quod dolet mulier, non in pariente, caeterum in nascente deprehenditur. Nam ideo et baptizatae mulieres, liberae, ais, agitant a peccato ; sed pro filiorum iniquitate, quos edunt, fecunditatis suae difficultatibus affliguntur. Qua opinione tradux peccati non jam a matre decurrit in sobolem, sed in parentes a nascente refunditur. Nam si ideo mulier baptizata sentit dolores, quia iniquitates inveniuntur in parvulo; supina incipit tradux esse, non prona. At non ideo cruciatur, quia iniquitatem filius habet: sed ideo quia eam secum ipsa, cum nasceretur, advexerat. Verum hoc malum sublatum ab ea per gratiam dixeras: si ergo peccato dolor parturientis adhaerebat, amotio peccati cruciatui parturitionum debuit mederi. Aut si cruciatus hic sine iniquitate esse non potest, qui tamen post Baptisma in feminis invenitur; iniquitas quoque eis non est dempta per gratiam, et eviluit pompa Baptismatis. Si autem in his mysteriis ea quam nos credimus, non vos fingitis, fuit virtus et veritas, sublatumque est omne peccatum, remanet dolor tamen, qui partus difficultate generatur; manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae; quem te quoque annuente patiuntur, quas a Manichaeorum peccato liberatas fateris. Porro id exemplis rerum solis apparuit: si vero inspiciamus et ipsius verba sententiae, nae illa vestras nebulas splendidiore fulgore solis radiis dissolvet. Non est quippe dictum ad mulierem, Orientur in te dolores, aut, Generabo tibi gemitus; ut post culpam sensus eorum institui viderentur: sed, Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas. Ostendit jam esse in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit. Nunquam quippe multiplicantur nisi exstantia: caeterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Denique, ne hoc nostrum magis, quam ipsius veritatis esse videatur, hic in cunctis animantibus verborum refertur ordo servatus. De homine quoque priusquam fieret: Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): et denuo de muliere, Dixit, inquit, Deus, Non est bonum esse solum hominem; faciamus ei adjutorium simile sui (Id. II, 18). Postea vero quam facti sunt, Benedixit eis, inquit, dicens, Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Id. I, 28). Antequam conderetur, non est dictum, Multiplicentur; sed, Fiat homo: posteaquam exstitit qui acciperet incrementa, consequenter adjungit, Crescite, et multiplicamini, et implete terram. Hoc itaque ordine gemitus parturitionum, qui secundum naturam fuerat, ita in hominum corporibus, sicut in pecoribus institutus, non conditur in Eva, sed crescit, ut peculiari granditate excitatorum affligeretur angorum. Nec tamen ad posterae aetatis feminas, nisi naturali mediocritate et corporum varietate pertingerent. Ibi ergo, non ut doleret in pariendo mulier, de peccato fuit; sed ut nimis doleret: sicut etiam temporibus diversis debilitates corporum pro peccatis, quibusdam legimus accidisse: sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Nec tamen omnia quae in eadem sententia continentur, animadvertentis vigore clauduntur. Caeterum quaedam ibi pars indicat meritum, quaedam designat officium. Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitia paries filios. Huc usque ultio, quam non natura, sed persona promeruit. Jam hinc simpliciter posterioris sexus munus ostenditur: Ad virum, inquit, tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Hoc nimirum non spectat ad poenam, quod nisi esset, spectaret ad culpam: ut viro quippe mulier modesto subdatur affectu, ordo est, supplicium non est. Caput enim, secundum Apostolum, mulieris, vir (Ephes. V, 23): quia non est creatus homo propter mulierem, sed mulier propter virum (I Cor. XI, 9). Si ergo caput suum congruo pudore veneretur, naturae instituta custodit, non peccati tormenta perpetitur, cui ordini si resultaverit, rea est. Non est ergo in miseria functio rei, cujus neglectus in noxa est.

AUG. Dolorem pariendi poenam dicimus esse peccati. Scimus enim hoc Deum sine ulla ambiguitate dixisse, nec dixisse nisi praevaricatrici sui mandati, nec ob aliud dixisse, nisi quia irascebatur suum praevaricatum esse mandatum. Sed hanc iram Dei ut tu exinanires et frustrares, dixisti usque adeo poenam istam non esse peccati, ut animalia quorum nulla peccata sunt, gemitus hujusmodi in partu doloresque patiantur. Non quidem tibi dixerunt animalia, utrum ille gemitus sit canentium vel dolentium. Gallinas sane parituras, similiores esse cantantibus quam dolentibus cernimus; post partum vero tales voces edere, quales in formidine consuerunt: porro cum pariunt in summo esse silentio, sicut columbas, et alias aves, quae advertentibus innotescunt. Quis ergo novit muta animantia, quae quid in se agatur indicare non possunt, utrum tempore pariendi eorum motus et sonus non solum nihil doloris, sed habeat aliquid etiam voluptatis? Sed quid mihi est in hac re scrutari obscura naturae, cum inde nostra causa non pendeat? Prorsus si muta animalia nihil doloris patiuntur in partu, argumentum tuum nullum est? si autem patiuntur, ea ipsa poena est imaginis Dei, conditioni pecorum comparari: poena porro imaginis Dei, nisi culpa praecederet, justa esse non posset. Illud autem absit ut dicam, quod tanquam dicam, refellendum putasti, non suo, sed nascentis merito matrem dolere cum parturit, et ideo etiam dimissis peccatis fideles dolere urgente necessitate pariendi. Absit, inquam, ut hoc dicam. Numquid enim quia mortem dicimus peccati esse supplicium, ideo dicendum est eam post remissionem peccatorum non debuisse contingere? Hae quippe, quas in natura praevaricatione vitiata dicimus poenas esse peccati, ideo etiam post remissionem peccatorum manent, ut probetur fides, quam de venturo credimus saeculo, ubi ista non erunt. Neque enim fides esset, si propterea crederemus, quia continuo nobis nihil dolendi et non moriendi praemium redderetur. Qua ratione reddita, id est, ad agonem fidei nobis relinqui mala contracta peccato, quamvis reatu peccatorum per Baptismum jam soluto, quid habet virium quod aisti, Si in mysteriis sublatum est omne peccatum, et remanet tamen dolor qui partus difficultate generatur, manifestum est illum gemitum naturae indicem esse, non culpae? Hoc enim, quod nullas adversus nos habet vires, non utique diceres, si fidei tu vel haberes vel attenderes vires, quae tanto sunt fortiores, quanto magis ea speramus quae non videmus, et per patientiam miseriarum, plenitudinem beatitudinis exspectamus. Sed ipsa, inquis, Dei verba, quibus non ait, Orientur in te dolores, aut, generabo tibi gemitus, ut post culpam sensus eorum viderentur institui; sed ait,

“Multiplicans multiplicabo tristitias tuas;”

ostendunt quia jam erat in naturali ratione, quod se in peccatrice persona non condere, sed multiplicare promittit: et addis, quasi definitivam generalemque sententiam, dicens, Nunquam quippe multiplicantur nisi exstantia; caeterum antequam sint, fieri quidem proprie, augeri autem praepropere nuncupantur. Ubi primum a te quaero, quomodo dicas dolores Evae jam exstantes fuisse, quos perpessa non fuerat: quomodo, inquam. jam dolores habebat, quae nihil dolebat? Quod si non exstabant in ea dolores, quia eos non habebat quae non dolebat: poterant ergo multiplicari et qui non erant; et recte accipitur dictum, Multiplicabo tristitias tuas, id est, multas eas esse faciam; quod fieri potest, sive aliquid esse jam coeperit, sive nec coeperit. Frustra igitur dixisti, Nunquam enim multiplicantur nisi exstantia: quia ecce in Eva post peccatum dolores sunt multiplicati, qui priusquam peccasset, non erant ulli. Ac per hoc, non ideo dixit Deus, Multiplicabo tristitias tuas, quia tristitiae in illa esse jam coeperant aliquae; sed quia multiplices erant futurae, ex quo inciperent esse. Sed erant, inquis, in naturali ratione. Si ergo in naturali ratione jam sunt etiam quae nondum orta sunt, quid te adjuvat quod aisti, Propterea Deum non dixisse, Orientur in te dolores; sed

“Multiplicabo dolores tuos,”

quia jam erant in naturali ratione? Respondetur enim tibi: Potuit dicere, Orientur in te; quia eos erat multiplicaturus, qui in ratione naturali jam erant, non qui jam orti erant. An forte dicturus es, Jam prorsus orti erant in ipsa naturali ratione? Quanto igitur manifestius et acceptione dignius tibi dicitur, Jam erant filii Adam in Adam naturali ratione, quando, sicut ait beatus Joannes episcopus, illud peccatum grande commisit, et omne hominum genus in commune damnavit (Chrysost. in Homil. de Lazaro resuscitato); vel, sicut ait collega ejus Ambrosius, Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt (Lib. 7 in Luc. XV): si tu audes dicere, non solum, Jam erant; verum etiam, quando nos de filiis Adam, quando peccatum illud admissum est, dicere non audemus, Jam orti erant dolores Evae, quando eos Deus multiplicaturum se esse minatus est? Verumtamen non in naturali ratione jam erant Evae dolores, quos parturientes, necesse est perpeti; quia non eos illam necesse erat perpeti, cum parturire coepisset: venerunt quippe illi damnatione culpae, non conditione naturae. Quod vos negando quid agitis, nisi ut in loco illius beatitudinis, ubi esse homines permissi non sunt, quos jam cruciari oportebat, cruciatus hominum etiam peccante nemine collocetis? Quod ignoro qua fronte faciatis; nisi quia vos paradiso contrarios, contra paradisum quodammodo habitare delectat; quia et Adam de paparadiso ejectus, contra paradisum est collocatus (Gen. III, 24, sec. LXX). Jam itaque paradiso contrarius, quanta vanitate contra paradisum argumenteris attende. Multiplicari non tibi videntur, nisi ea quae ex aliqua parte jam existunt; caeterum, antequam sint, non multiplicari putas dicenda esse, sed fieri. Nulla ergo multiplicia nascuntur, si non additamentis multiplicantur, id est, fiunt multiplicia. Ac per hoc, ille qui dictus est esse in Sapientia spiritus multiplex (Sap. VII, 22), qui esse non coepit, sed ex aeterno ita est, non recte appellatus est multiplex, quia eum multiplicem nulla additamenta fecerunt. Quid etiam dicturus es de responso Dei ad Abraham, ubi ait, Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XXII, 17)? Ubi videmus Deum multiplicasse etiam stellas coeli, sicut se promisit multiplicaturum semen Abrahae? Numquid ergo stellae coeli, ut multiplicarentur, pauciores prius esse coeperunt, et non in numero suo multiplices sunt institutae, ex quo sunt institutae ? Cur ergo non sic accipis quod dictum est, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas: tanquam dixisset, Faciam tristitias tuas multiplices, nisi quia sic agis, ut in paradisum, contra quam collocatus es, si possis introducas dolores, et in loco tantae beatitudinis ante peccatum praedices miserias institutas? Quod enim Eva, ut affirmas, cum doloribus parturitionem naturaliter, antequam peccaret, accepit, istam vocas parcimoniam naturalem; quam videri non vis eversam ex eo quod amplius de poena mulieri Deo vindicante, cum peccasset, accessit. Sic enim loqueris, ut dicas, Sed non illa ampliatio miseriarum parcimoniam modi naturalis evertit. Proinde te docente, ut feminae in partu mediocriter doleant, parcimonia naturalis est: quod vero peccati merito additum est Evae, ampliatio miseriarum est. Nec vides, cum ista dicis, quia si ampliatae sunt miseriae per peccatum; jam fuerant institutae per naturam, et mulier, cui ampliatae sunt miseriae merito peccati, jam naturaliter misera erat ante peccatum. Tu licet eam dicas parcimonia naturali mediocriter miseram; tamen, velis nolis, cui dicis accessisse ampliationem miseriarum, profecto et ante hanc accessionem miseram confiteris. Ecce quod de te meretur natura hominis a Deo primitus instituti: ecce quod de te meretur paradisus Dei. Ejectus quippe, et contra eum collocatus talia contrarius reddidisti, ut in loco beatitudinis diceres miserias divinitus institutas, non autem coepisse, sed crevisse peccatis. Quid tam contrarium, quam miseria beatitudini, et beatitudo miseriae? Aut quid significat, quod de paradiso peccator exclusus, contra paradisum est collocatus; nisi quia in miseria collocatus est, quae beatitudini sine cujusquam contradictione vel dubitatione est contraria? Et quid sic fugit natura, ut miseriam? quid sic appetit, ut beatitudinem? Denique liberum arbitrium quod de hac re habemus, ita nobis naturaliter insitum est, ut nulla miseria nobis possit auferri quod miseri esse nolumus, et volumus esse beati. Usque adeo ut jam ipsi qui male vivendo sunt miseri, male vivere quidem velint, nolint tamen esse miseri, sed beati. Hoc est liberum arbitrium nostris mentibus immobiliter fixum, non quo bene agere volumus, nam id humana iniquitate potuimus amittere, et gratia divina possumus recipere; sed liberum arbitrium quo beati esse volumus, et miseri nolumus, nec miseri possunt amittere, nec beati. Beati quippe omnes esse volumus, quod ipsi quoque philosophi hujus saeculi, et Academici de rebus omnibus dubitantes, teste patrono suo Tullio, coacti sunt confiteri: idque unum esse dixerunt, quod disputatione non egeat, quod nemo est qui non expetat. Hoc arbitrium liberum adjuvatur per Dei gratiam. ut quod naturaliter volumus, hoc est beate vivere bene vivendo habere possimus. Et tu dicis, quamvis mediocres miserias, tamen miserias, beatitudini nullo negante, nullo ambigente contrarias, in primis operibus Dei, nullo cujusquam praecedente peccato, naturaliter institutas, ut scilicet peccatricis mulieris poena, propter quam dictum est, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, non sit institutio miseriarum, quae, ut dicis, jam fuerat in natura; sed ampliatio quae accessit ex poena. Quid ego jam tecum agam de sequentibus Dei verbis, ubi posteaquam dixit quod ad poenam pertinebat, In tristitia paries filios; mox addidit, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16)? Quid opus est ut tecum inde confligam, utrum ista dominatio viri poena sit feminae an ordo naturae? quem tamen ordinem non commemoravit Deus, quando condidit, sed quando punivit. Verum, ut dixi, quid opus est in eo remorari, quod utrumlibet sit, nostram non impedit causam? Prorsus Deus, a supplicio quod infligebat mulieri, ad praecipiendum fuerit repente conversus, et jubendo non damnando dixerit, Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur: quid hoc ad quaestionem, quam de supplicio peccatricis ista disputatione versamus? De miseriis tecum ago, quas de paradiso ejectus eique contrarius, in paradiso locare conaris; easque non peccantium meritis, sed Deo naturarum institutori, tanquam et ipsas naturaliter instituerit, tuo pudore pereunte, et ore blasphemante tribuere. Dic jam quid etiam de viri poena persuadere nitaris: quandoquidem jam satis est, quid ista mulier quae ante peccatum nuda erat et non confundebatur, te nudavit atque confudit.