CAPUT XXVII

JUL. Verum sufficiant ista de muliere, transeamus ad viri munia. Adae, inquit, dixit: Maledicta terra in operibus tuis; in tristitia manducabis eam omnibus diebus vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri tui: in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram de qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17-19). Hic non est dictum, Multiplicabo spinas tuas, aut sudores tuos: sed quasi tunc primum creata dicuntur. At etiam hujus invidia, non majore quam uxoris ejus labore dissolvitur: initio quippe non semini hominis, sed humo maledicitur. In tuis operibus, inquit, maledicta terra erit. Quid commerita fuerant arva (quae certe de traduce Adae habere nihil poterant), ut pro peccato voluntatis alienae convicium maledictionis exciperent? An ut etiam ipsorum cespitum doceretur exemplo, posse esse maledictum, ubi culpa non esset? Nam si in homine peccatum, in segete maledictum; manifestum est crimina non semper adhaerere dispendiis. Si ergo propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur: cur non ea conditione, etiamsi quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, tamen sequeretur non ideo miseros esse nascentes, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi, afflictio succedanea his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem? Quandoquidem et terra ob hoc ostenderetur maledicti convicium pertulisse, ut malum alienae voluntatis argueret, non ut participationem sui criminis gigneret: nisi forte credamus chariorem Deo terram esse, quam innocentiam, ut scelere alieno cum glebam non patiatur pollui, addici tamen permittat infantiam. Maledictum ergo dirigitur in terram, nec tamen hoc ipsum relinquitur involutum. Disseritur quippe quo fine ejusmodi sententia tenderetur, vel quomodo humus maledicta vocaretur. In tristitia, inquit, manducabis eam omnibus diebus vitae tuae. Quo igitur genere se exponat, advertito: maledicta dicitur terra, non quo in eam animadverti quiverit, sed hoc nomine opinio animi moerentis ostenditur; ut quoniam sterilem sciebat pro cultoris sui meritis, aegritudo esurientis operarii imputaret terrae quod ipse promeruerat, et maledictam eam afflictus vocaret, cujus ideo claudebatur opimitas, ut praevaricator ille nec naturam, nec terram, sed voluntatem atque personam suam maledicto fateretur obnoxiam. Spinas, inquit, et tribulos edet tibi. Non fuit contentus dicere, Spinas ac tribulos edet ; sed addidit, tibi. Inter virgulta quippe alia, et veprium frutices olim jussa protulerat: tunc vero, ut compungeretur homo, solito senticosior futura promittitur. Quod Adam vehementer castigare poterat, quem post paradisi fontes et prata, etiam unus rubus posset offendere. In sudore autem faciei tuae edes panem tuum; non satis ad aerumnam video pertinere: siquidem etiam naturale adjumentum est, ut operantium artus sudore recreentur. Illi autem ante peccatum laborem incubuisse culturae lectio ipsa testatur. Sic enim ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit illum in paradiso, operari eum et custodire (Gen. II, 15). Si ergo etiam in paradiso noluit eum Deus pabula examussim illaborata suscipere, sed indicto operationis, quam indiderat excitavit industriam; quid ei novum accidisse credimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Sequitur autem: Donec convertaris in terram ex qua sumptus es; quoniam terra es, et in terram ibis. Haec sane pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium respicit: quin imo, ut res indicat, promisso fine consolatur hominem. Quia enim supra commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus: ac si diceret, Verum non semper ista patieris; sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, inquit, et in terram ibis. Cur non, postquam dixit, donec convertaris in terram de qua sumptus es; subdidit, Quia peccasti et mea praecepta transgressus es? Hoc enim dicendum erat, si resolutio corporum ad crimina pertineret. Verum quid dixit? Quia terra es, inquit, et in terram ibis. Causam cur in terram rediturus esset, ostendit: Quia terra es, inquit. Quomodo autem esset terra, superior sermo patefacerat: Quia de terra, inquit, sumptus es. Si ergo redeundi in terram, hanc esse rationem dixit Deus, quoniam fuerat assumptus e terra, porro ut assumeretur, ad iniquitatem spectare non potuit; procul dubio non iniquitatis, sed naturae mortalis fuit, ut qui aeternus non erat, in corporis parte solveretur. Illa ergo sterilitas arborum, illa veprium ubertas, illa aegri partus aucta calamitas, personis hominum sunt illata, non generi. Denique jam natis Cain et Abel unius naturae ambobus, sed diversarum voluntatum, nec Cain sponte peccanti profuit quod eum peccata patris non presserant, nec Abeli nocuit quod parentes ejus deliquerant: sed suopte uterque judicio nec virtutis sibi, nec vitii naturale infuisse praejudicium vario proposito, fine vario publicarunt. Functi quippe officio sacerdotum, conditori suo Deo hostias obtulerunt. Caeterum per obsequium, impar cura discrevit. Patefecit hoc divina sententia, quae complacitum sibi munus Abelis ostendit: offenso autem Cain causam suae indignationis aperuit, dicens eum bene obtulisse, sed male divisisse. Nec mora exarsit profanus animus in livorem, et germani sanctitate gravatus, parricidium gratificatur invidiae. Ita prima occasione claruit malum non esse mortem, quod eam justus primus omnium dedicavit. Nec tamen iram Dei animi sontis audacia effugit. Interrogatur de fratre, convincitur de scelere, addicitur ultioni, et extra eum terrorem, qui ei pro insigni crudelitatis incubuit, terrae quoque maledictione punitur: Maledictus, inquit, tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de tua manu; quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi (Gen. IV, 3-12). Ecce denuo sterilitas terrae in poena cultoris indicitur. Innumera autem generis tormenta in Deuteronomio promittuntur. Quid ergo? nostrarum dumeta terrarum, quibus amputandis runcone armatus cultor invigilat, per Cain parricidium germinarunt? Et quia omnis spinosi ruris dominus, peccato quod spinarum ubertate punitum est, a vobis putatur obnoxius; omnes jam parvuli non solum comedisse poma, quamvis nascantur sine dentibus, sed etiam Abelis sanguinem effudisse dicentur? Apparet certe, ad quem furorem perveniat Manichaeorum tradux: quae quoniam nihil habet praeter amentiam, ridet de argumentis vestris Catholicorum gravitas ; sed de ruinis vestris eorumdem plorat affectio.

AUG. Nempe nihil agit tua tam diuturna et operosissima disputatio de poena primi hominis, nisi ut hac extenuata, etiam ipsa culpa extenuetur, quae poenae hujus ingestione damnata est. Et hoc facis propter verba libri mei, cui respondes, quae tibi tanquam redarguenda proponis, ubi dixi, Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in pejus, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur. Ut ergo non videatur grande peccatum, quo potuerit in deterius natura mutari, leve ac prope nullum supplicium esse contendis quod meruit. Hinc est quod maledictam terram in operibus praevaricatoris retorques ad tui dogmatis pravitatem: hinc est quod spinas et tribulos, et antequam homo peccaret, fuisse asseris institutos; cum Deus haec inter sua primitus instituta non nominet, sed in peccatoris supplicio comminetur: hinc est quod sudorem laborantis, ut non satis ad aerumnam pertinere videretur, etiam naturale adjumentum esse dixisti, ut scilicet operantium artus sudore recreentur; tanquam Deus ista dicens non irrogaret supplicium pro peccato, sed daret insuper praemium. Quanquam hoc congrue diceremus, si sudorem laboris ita laudares, ut tunc diceres institutum: nunc autem et ante peccatum sic affirmas in paradiso hominem collocatum, ut operando terram sine labore non esset; quasi non posset illa firmitas, et nulla infirmitas corporis, non solum sine labore, verum etiam cum animi voluptate, quod delectare poterat, operari. Sed cur hoc dixeris, occulere nequivisti: apertissime quippe loqueris, cum addis, Quid novum accidisse dicimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Tantumne te libuit quietissimo beatorum loco, non solum tristitias parturitionis in feminis, verum etiam in viris sudorem laboris immittere, ut Deo damnante, nihil novi damnato diceres accidisse? Tantumne illudis ac despicis severitatem Dei, ut quod irrogavit ille poenaliter, tu donatum naturaliter asseveres? Si nihil novi homini accidisse dicis, cui Deus dixit, In sudore faciei tuae edes panem tuum; negato hoc Deum dixisse damnantem. An dicturus es, Ille quidem hominem damnavit his verbis, sed nihil homini ex hoc accidit novi? Ergo ille damnavit, sed non est iste damnatus? Frustratus est impetus ultionis, tanquam Deus telum ejecerit et non potuerit ferire quem voluit? Imo, inquis, et damnatus est, et nihil ei accidit novi. Hic risum tenere difficile est. Si enim damnatus est, et nihil ei novi accidit; solebat ergo damnari, ac per hoc solebat et peccare: non enim damnaretur injuste. An quia eum tunc primum peccasse nemo ambigit, injuste solebat ante damnari? Non enim, sicut de pariente dixisti, hoc saltem novi accidisse homini fassus es, quod sicut mulieri dolor parturitionis, ita viro sudor laboris est additus: hoc modo enim, hac additione quae antea non fuit, novi illi aliquid accidisse concederes. Sed cum dicis, Quid ei accidit novi? quem tamen confiteris esse damnatum; quid aliud affirmas, quam sic eum solere damnari? Aut si solere fieri non dicimus, nisi quod assidue factum novimus; certe sic vel semel necesse est ante damnatum esse concedas, cui nihil novi accidisse, quod sic damnatus est, asseveras. Ubi vides, in quae fueris abrupta progressus. Redi ergo a praecipitio laboriosae disputationis tuae, et noli labores et dolores in sedes felicium gaudiorum, atque in locum ineffabilis quietis inferre. Quid, quod etiam corporis mortem sic paradiso conaris immittere, ut eam dicas praevaricatori pro beneficio fuisse promissam, vel potius indicatam, ubi Deus dixit, Terra es, et in terram ibis: tanquam nesciret homo sic se fuisse institutum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; et hanc illi scientiam tunc Deus donaverit, quando eum pro commissa iniquitate damnavit? Disputans quippe de his Dei verbis, ubi ait,

“In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis:”

Haec sane, inquis, pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium pertinet: quinimo, ut res indicat, consolatur hominem. Quia enim supra, inquis, commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus: ac si diceret, Verum non semper ista patieris, sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Haec dicens persuadere conaris, ita quidem creatum hominem, ut etiamsi in rectitudine vitae, in qua creatus est, permaneret, tamen mortalis necessitate naturae quandoque moreretur; sed hoc ei non esse indicatum, nisi tempore damnationis suae, ut aerumna ejus, ne putaretur aeterna, de promisso acciperet fine solatium. Putaret ergo Adam non se moriturum, si hoc illi non indicasset Deus: hoc autem non illi indicasset Deus, nisi peccatorem damnari oporteret: remaneret ergo in hoc errore, quo aeternum se, aut nunquam moriturum esse credebat, nisi ad sapientiam, qua se homo cognoscit, peccati merito perveniret. Sentisne quid dicas? Accipe aliud. Procul dubio nesciens Adam se esse moriturum, quod nisi peccasset utique nesciret, tamen si peccare noluisset etiam hoc nesciens beatus esset, et credens contraria veritati miser non esset. Audisne quid dicas? Accipe et tertium. Si justitiae suae tempore Adam credebat se nec corpore moriturum, si Dei praeceptum minime violasset, moriturum autem tunc didicit, quando violavit: hoc nos credimus, quod cum esset justus, ille credebat; hoc autem vos creditis, quod nisi injustus nosse non meruit. Noster ergo error stat in parte justitiae, et in parte iniquitatis vestra sapientia. Intelligisne quid dicas? Accipe et quartum. Si beato et justo illi homini non indicavit Deus corporis ejus mortem futuram, indicavit autem misero et peccatori; congruentius creditur, timore quoque mortis eum cruciare voluisse, etiam isto scilicet dignum judicans esse tormento. Ut enim clamat ipsa natura, plus mors metuitur, quam labores: laborant quippe omnes homines ne moriantur, si eis talis optio proponatur, ut continuo moriantur, si non laboraverint: quotusquisque autem reperitur, qui mori malit, quam laborare? Denique ipse Adam per tot annos maluit laborare, quam non laborando et fame moriendo vitam simul et laborem finire. Nam quo alio sensu naturali etiam Cain plus mortem timuit, quam laborem? Quo alio sensu per non iniqua nec inhumana judicia, minora crimina labore metallico, majora morte judices damnant? Unde autem martyres tanta gloria praedicantur, quod pro justitia mortui sunt, nisi quia major virtus est mortem spernere, quam laborem? Propter quod non ait Dominus, majorem charitatem nemo habet, quam ut laboret; sed, ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Si ergo major est charitas mori, quam laborare pro amicis; quis tam caecus est, ut non videat minorem poenam laboris esse quam mortis? Aut si plus homo debet laborem metuere, quam mortem; quomodo non est misera ipsa natura, quae plus mortem metuit, quam laborem? Et tu ista non cogitans, dicis indicata sibi sua morte hominem consolatum, ne suum laborem putaret aeternum: cum, si vestrum dogma verum esset, quo affirmatis Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, propterea hoc illi indicandum non fuisset, antequam inciperet poena damnationis affligi, ne illum Deus priusquam peccasset, mortis timore torqueret; tunc autem, cum jam, posteaquam peccavit, poena dignissimum judicaret, indicaret etiam esse moriturum, ut eamdem poenam Deus justus, mali ultor admissi, etiam timore mortis augeret. Quisquis igitur haec Dei verba, quibus est punitus Adam, quando dictum est, Terra es, et in terram ibis, secundum fidem catholicam intelligit, nec vult introducere in paradisum corporis mortem praecipue; ne introducat et morbos, quorum miserabili varietate morientes videmus affligi, et paradisum sanctae voluptatis, ac spiritualis et corporalis felicitatis, cui vos non pudet esse contrarios, doloribus, laboribus, moeroribus implere cogatur; sicut vos cogimini, nec invenitis qua exire possitis, quamdiu tam impium dogma mutare non vultis: qui ergo, ut dixi, haec Dei verba secundum catholicam suscipit et intelligit fidem; sicut cernit poenam laboris in eo quod dictum est, In sudore faciei tuae edes panem tuum; ita poenam cernit et mortis in eo quod sequitur, Donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis: ac sic accipit dictum, tanquam diceretur, Ego quidem te de terra sumpsi, et hominem feci; et utique potui facere, ut eadem terra quam viventem feci, nunquam cogeretur vita carere quam dedi; sed quia terra es, id est, secundum carnem quae de terra sumpta est, non secundum me, qui te de terra sumpsi, vivere voluisti; laborabis in terra, donec revertaris in eam; et ideo reverteris in terram, quia terra es; et justa poena ibis in terram de qua factus es, quia spiritui non obedisti a quo factus es. Iste intellectus sanus atque catholicus praecipue inde cognoscitur, quia non cogit mortibus implere terram viventium, terramque felicium malis omnibus laboriosissimis et gravissimis, quae homines in hoc corpore corruptibili patiuntur, et ea non ferendo ut moriantur urgentur. Non enim potestis dicere, leniter homines in paradiso fuisse morituros, si nemo peccasset: quia et hoc contra vos est. Si enim tunc leniter morerentur, et nunc tam aspere moriuntur, per peccatum hominis mutata est humana natura: quod vos negantes, consequenter cogimini tales omnino mortes, quales nunc sunt, loco illius tantae felicitatis et jucunditatis immittere; ac per hoc et innumerabilia genera morborum, tam gravia, tamque intolerabilia, ut eis homines compellantur in mortem. Quae paradisi facies si vestras facies aliquo pudore perfundit atque confundit; qui non vultis confiteri nostram per peccatum mutari potuisse naturam, vestram potius mutate sententiam; et corpus mortuum propter peccatum cum Apostolo confitemini (Rom. VIII, 10): dicite cum Ecclesia Dei, A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes (Eccli. XXV, 33). Agnoscite cum Ecclesia Dei, quia corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Non enim ante peccatum in paradiso tale erat corpus, ut illo anima gravaretur. Cantate cum Ecclesia Dei: Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Neque enim qui est ad similitudinem Dei factus, fieret nisi per peccatum similis vanitati, ut aetatum cursu et mortis incursu, velut umbra dies illius praeterirent. Nolite luci serenissimae veritatis nubila vestri erroris offundere: paradisum Dei corda fidelium, quem debent amare, non debent amaricare. Quid enim vos offendit, obsecro, quid vos offendit ille memorabilis beatorum et quietorum locus, ut eum mortibus hominum, et per has malis omnibus quibus abundare cernimus angustias necessitatesque morientium, oculis clausis, fronte impudentissima, mente pertinacissima, lingua loquacissima, velitis implere; ne cogamini confiteri in has miserias, quibus videtis refertum genus humanum a vagitibus parvulorum usque ad anhelitus decrepitorum, per peccatum maximum primi hominis humanam corruisse naturam? Et quia injustum esse respicitis parentum in posteros sine culpa transire poenam, transisse concedatis et culpam. Maximam quippe culpam primi hominis exstitisse, quam tu propterea, quantum potuisti, extenuare conatus es, ne propter illam crederetur natura humana potuisse mutari: ergo illam culpam maximam fuisse, non solum per ipsas miserias generis humani, quae ab infantium cunabulis incipiunt, verum etiam per te ipsum probo. Et tu enim in secundo tui hujus operis libro maximam formam peccati in primo homine posuisti, ut e contrario maxima forma justitiae commendaretur in Christo (Supra, lib. 2, capp. 189, 190); quod te dixisse mihi videris oblitus: nam si memor fuisses, nunquam profecto peccatum Adae tam loquaciter minuere nitereris. Ego autem maximum illud peccatum fuisse, poenae ipsius granditate demonstro: non enim est major, quam ut de paradiso projiceretur, et a ligno vitae separaretur ne viveret in aeternum: additis etiam hujus angoribus vitae, ut dies ejus et in laboribus gemerent, et sicut umbra transirent. Enimvero haereditaria ipsa generis humani, ab infantibus usque ad senes, calamitas testis est; quae miseriae non haberent conditionem supplicii, nisi traherentur contagione peccati. De qua contagione nobiscum pertinaciter pugnas, et ne ista credatur, et ipsum peccatum primi hominis, et supplicium ejus extenuas, et dolores, labores, et mortes in paradisum introducere impudentissima et impiissima contentione conaris. Dicis etiam:

“Si propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione etiam, si quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, sequeretur tamen non ideo miseros esse nascendos, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi afflictio succedanea, his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem?”

Video quibus premaris angustiis. Miserias nascentium cogeris confiteri, quoniam vim tibi facit rerum evidentia, quam prae oculis omnium constitutam negare non sineris: has autem miserias nascentium, etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset, vis quidem asserere; sed cernis te hominibus qualecumque cor habentibus, id persuadere non posse. Remanet igitur, ut propter peccatum primi hominis genus humanum fatearis miserum effectum: sed hoc absolute dicere formidans,

“Si quid aerumnarum,”

inquis,

“naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum.”

Quid est,

“Si quid doceretur?”

Itane vero res manifestissima, quam tu quoque jam sentire compelleris, non docetur? An eo redeundum est, unde per haec verba sensim fugere meditaris; intelligens quam intolerabili absurditate credatur, nascentium miserias etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset? Quod si dicere horrescis, quoniam revera vehementer horrendum est : cur dicis,

“etiamsi doceretur;”

cum sine ulla dubitatione doceatur, non aliquid aerumnarum, sed omnes aerumnas nascentium post peccatum primi hominis, imo propter peccatum primi hominis, nostrae illatas esse naturae? Sed,

“non,”

inquis,

“ideo sunt miseri nascentes, ut esse rei convincantur.”

Nec ego dico, Ideo miseri sunt nascentes, ut convincantur rei: sed dico potius, Ideo convincuntur rei esse, quoniam sunt miseri. Justus est enim Deus, quod assidue contra te dicis, et nescis: justus est, inquam, Deus; et ideo nascentes nec facere nec fieri sineret miseros, nisi nosset reos. Unde non aliter fides catholica intelligit quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod tu nolens referre ad originis nexum, detorquere conaris ad imitationis exemplum: ex quo fit, ut cum tibi dicitur, Cur ergo miserias generis humani in ipso incipientis aetatis exordio, innumeris et diversis malis suis protestantur infantes, qui nulla imitatione peccarunt? tanquam gravissima et inevitabili pressura stomachi, in hos vomitus erumpas, et dicas, Non quia rei sunt, ideo sunt miseri qui nascuntur; sed ut hac miseria commoniti, caveant peccatum primi hominis imitari. Sic enim putavi planius et explicatius esse dicendum, quod tu obscurius perplexiusque dixisti. Sed quomodolibet hoc dicas, quis non videat studio defendendae opinionis tuae omnino te attendere nolle quid dicas? Ideone fuerant, quaeso te, homines innocentes plectendi miseria, non quod ullum peccatum haberent, sed ut non haberent? Debuit ergo et Eva prius fieri misera quam rea, ut miseria sua commoneretur non consentire serpenti. Debuit et Adam prius puniri malo miseriae, ne ad malum peccati seductae consentiret uxori. Placet enim tibi, ut poenis praecedentibus crimina caveantur, non ut sequentibus vindicentur; ac sic inverse, non quia peccatum est, sed ne peccetur, non reatus, sed innocentia puniatur. Corrige, obsecro, perversam, praeposteramque sententiam: quia utique tunicam corrigeres, si te dextra in sinistra forte vestires. Hoc dixi, quoniam peccata, ne sequantur, suppliciis praecedentibus vis caveri; cum soleant et debeant suppliciis sequentibus peccata praecedentia vindicari. Deinde dic nobis, quomodo calamitosos commoneamus infantes, ut intueantur miseriam suam, ne peccatum primi hominis imitentur; qui nec imitari quemquam, nec commoneri adhuc possunt. Maledicta enim terra (unde ad hoc tuum deliramentum sumis exemplum, quia sic potuerunt nascentes effici miseri, ut caverent peccata gignentium, quamvis non ex eis trahant originale peccatum, quemadmodum terra maledicta est propter hominis poenam, quamvis ipsa non habens culpam) cur non attendis quia sicut non habet culpam, sic ex illa maledictione non habet poenam; sed peccantis hominis, cum maledicitur terra, ipsa fit poena? Nascentes autem cum miseri sunt, ipsi sentiunt miserias suas; ipsi nullum, sicut putatis, trahentes peccatum; immeritas, si hoc ita est, procul dubio sustinent poenas; qui nec admoneri adhuc, ut dixi, aliquid possunt, nec peccatum primi hominis imitari, propter quod debeant admoneri. An exspectandum est ut crescendo perveniant ad liberum arbitrium, quando sentiant admonentem, atque intuendo miseriam suam, culpam non imitentur alienam? Sed ubi ponimus tam multos qui usque ad diem mortis suae quis fuerit, vel utrum fuerit, vel quid admiserit Adam nesciunt? Ubi ponimus tam multos qui prius moriuntur, quam perveniant ad aetatem, in qua sentiant commonentem? Ubi ponimus eos qui tam insulso ac fatuo nascuntur ingenio, ut nec grandes possint cum aliquo fructu tale aliquid admoneri? Nempe hi omnes tanta miseria sine ullo merito, sine ulla utilitate plectuntur. Ubi est justitia Dei? quam si cogitares, nunquam crederes sine ullo merito peccati originalis tam miseros esse nascentes. Sed quoniam cum conditione locutus es: non enim aisti, Quoniam docetur; sed aisti,

“Si quid doceretur aerumnarum post peccatum primi hominis nostrae illatum esse naturae:”

paratus es, ut arbitror, dicere, Non docetur. Ac per hoc restat ut dicas, mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse, si nemo peccasset, ne propter peccatum primi hominis ea fatearis exorta. Ita cum hos nodos quaeris evadere, et fieri ex nostris manibus labilis, contra paradisum stabis immobilis; cui sic es contrarius, ut ejus felicitati et quieti turbandae, et dolores parturientium, et labores operantium, et jactationes aegrotantium, morbosque morientium, audacissimo ore et fronte perditissima immittas. Sed in laude mortis magnum te putas aliquid invenisse quod diceres,

“prima”

scilicet,

“occasione claruisse, malum non esse mortem, quod eam justus primus omnium dedicavit.”

Ergo redde rationem, quomodo non haberet quam dedicaret justus, nisi hanc aedificaret injustus. Auctor quippe et effector mortis illius Cain exstitit, non Abel. Ille itaque dedicavit, qui fabricavit. Mors enim hominis boni, malum opus fuit hominis mali. Iste autem qui pro bono malum pertulit, non mortem, sed martyrium dedicavit, gerens ejus figuram, quem populus Judaeorum tanquam malus frater carnalis occidit. Propterea itaque gloriosus Abel, non quia aliquid boni sumpsit a fratre, sed quia patienter pro justitia moriendo, malo ejus usus est bene. Nam sicut bono legis male utendo praevaricatores puniuntur; ita e contrario malo mortis bene utendo martyres coronantur. Proinde si non dedignaris dicere, quod te cerno nescire, mors in morientibus omnibus mala est; in mortuis autem quibusdam mala, quibusdam bona. Hoc secuti sunt, qui de bono mortis laudabiles disputationes etiam litteris mandaverunt. Mors ergo justi Abelis habitantis in requie, non solum mala non est, verum etiam bona est. Tu autem in paradisum non bonorum mortuorum requiem, sed cruciatus morientium, ne bonorum ibi requies esset, intulisti. Aut si dicis, Si nemo peccasset, in paradiso sine cruciatu homines morerentur: saltem quia extra paradisum non fere quisquam sine cruciatu moritur, tandem convictus atque contortus, in deterius commutatam peccato primi hominis humanam confitere naturam.