|
JUL. Quid postremo de ipso serpente dicetur?
Diabolum maledictione illa punitum, an hoc commune reptile animal
opinaris? id est, illam sententiam quae ait ad serpentem, Maledictus
tu ab omnibus peccatoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super
terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis
omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14), in diaboli
supplicio, an bestiae hujus quae vernis caloribus educitur de
cavernis, arbitraris impletam? Si in hujus serpentis, cujus species
in corpus enode porrigitur atque ob illius culpae meritum dicas eam
factam esse terrifagam; ergo et omnibus bestiis tradux iniquitatis
incumbit, quam putas nisi per libidinem coeuntium non posse deduci:
fitque ut etiam serpentum libidinem, jamque inde irrationabilium
animantium, asseras a diabolo fuisse plantatam, retectaque sententia
Manichaei nobis carmen inclangas. Sin autem quidquid ad serpentem
dicitur, intelligibiliter in diabolo profitearis impletum; annues sine
dubio, nec hoc quod ibi pro ultione profertur, indicium nunc reorum
esse serpentum, nec diabolum terram edere corporaliter: sed etsi tunc
ministerium draconis arripuit, atque hoc quasi telum, quo ad
vulnerandum hominem usus fuerat, severitas postea paterna confregit;
tamen peccatum in solius agentis voluntate resedisse. Cibos autem et
spinas et sudores primo fuisse naturaliter instituta, post in aliquibus
aucta judicialiter, ad nostram vero aetatem sine peccati illius
admiratione venisse; res tam apertae sunt, ut longiore penitus
assertione non egeant.
AUG. Quid est quod vipereas astutias tuas etiam de serpente
contorques? Quis enim divini libri haec verba, quae commemorasti,
congruenter intelligens, non videat in diabolum potius, qui serpente
ad id quod voluit, ut potuit, usus est, quam in ipsum animal,
qualecumque terrenum, illam prolatam fuisse sententiam? Sed quia non
per seipsum, per serpentem autem seductorias loquelas diabolus operatus
est, ideo ad serpentem locutus est Deus, quod significandae malitiae
diaboli conveniret, et natura hujus figura esset illius. Proinde quod
dixit Deus serpenti, Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et omnibus
bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum
ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae, et
caetera; tanto intelliguntur, et exponuntur melius, quanto
congruentius de diabolo accipiuntur. Sed quoniam secundum etiam rectam
fidem, multis tamen modis de his disputari solet, nec ad causam nunc
pertinet quid eorum magis eligam promere; satis est ut tibi
respondeam, diaboli naturam nequaquam ad connexionem successionemque
propaginis pertinere, ubi peccati originalis quaestio vertitur. De
spinis vero et sudore laborantis, quam impudenter affirmes, quod
priusquam peccaretur, fuerint instituta, credo quod persuadeat
legentibus superior nostra responsio. Vultis quippe facere talem
paradisum, ut nulla ratione dicatur Dei esse, sed vestrum.
Verumtamen, cum ante peccatum spinas dixeris institutas, in paradisum
eas non ausus es, introducere; imo expressisti eas ibi non fuisse:
ubi tamen laborem ponere voluisti, cujus onus etsi non pungit,
premit. Verumtamen, si et tibi placet spinas non congruere paradiso;
itane vero naturae humanae, ut ibi prius esset ubi spinae non sunt, et
nunc ibi sit ubi sunt, nulla beatitudinis in miseriam mutatione
contingeret, aut sine ullo peccati merito contigisset? Cogat ergo vos
agnoscere originale peccatum, tale saltem, quale non potuistis negare
supplicium, si non injustum esse creditis Deum.
|
|