|
JUL. Tamen ne quid negligenter praeteriisse videamur,
accipe aliud. Hunc parturitionum dolorem compertum est pro parientium
corporibus viribusque variari. Barbarorum certe feminae, et
pastorum, quae exercitatione indurescunt, in mediis itineribus tanta
facilitate pariunt, ut non intermisso viandi labore fetus suos
procurent, et statim vehant, quae nihil pariendi difficultate
marcentes, onera ventris ad humeros suos transferunt; et generaliter
inopia vilium feminarum, operam obstetricum non requirit: at e regione
locupletes deliciis molliuntur, et quo plures habuerit quaeque
sollicitos, eo amplius et discit et gestit aegrescere, putatque se
tantis egere, quantis abundat obsequiis. Maritorum sane divitum manus
nunquam in sentibus aerumnam primi hominis experitur; quinimo fidentes
copiis, indignum se putant momentum aliquod votis fertilitatis
impendere, extra formidinem etiam famis possessionum dilatatione
sistentes, mandant aliquoties, ut ait poeta, Dejunge boves, dum
tubera mittas (Juvenal. sat. 5, vers. 119). Si ergo et
parientium dolor spectat ad instituta naturae, quod et brutorum exemplo
animalium, et sententiae divinae proprietate perdoctum est; si
interceptio fructuum, et exortus spinarum inter caetera quidem creatus
est, personis tamen quibusdam factus est densior et molestior; si
postremo, ut difficultas ipsa parientis, ita etiam glebarum spinositas
pro corporibus regionibusque variatur; postremo, si perdurat ille
angor post gratiam in visceribus feminarum, hunc vero opulentorum
luxuries penitus ignorat; si resolutio corporis propter quid secutura
esset, expressum est, et artibus magis quam erroribus applicata:
apparet hic quoque Catholicorum veritati omnia consonare, nec quidquam
vobis vel feminas prodesse, vel spinas.
AUG. Cum de poena, quam Deus inflixit primis peccatoribus,
disputares, sic jamdudum a muliere transieras, ut diceres,
|
“Sufficiant ista de muliere.”
|
|
Cur ergo non servasti fidem
promissionis tuae? Ecce post tam multa redis ad eam, ecce loquacitati
tuae non sufficiunt, quae dixeras de muliere sufficiant. Sed nisi
talis verbosus esses, unde octo libros, quos uni meo reddis,
impleres? Sed dic quod tibi placet: ecce post promissam
sufficientiam, abundantiam quoque tuam patienter audivimus. Cur enim
perdas res tam bellas, quae postea tibi in mentem venerunt? Quamvis
et illud venire debuit, ut de libro tuo, qui complendus adhuc in
manibus erat, tolleres quod dixeras, Sufficiant ista de muliere: ne
tuae pollicitationi tam indecenter contrarius legereris. Sed perge,
profer in medium, contra quam promisisti, quae postea cogitasti. Dic
parturitionum laborem pro parientium corporibus viribusque variari;
atque ita describe barbaras rusticasque feminas in facilitate pariendi,
ut nec parturire videantur; ac per hoc non parvum dolorem in pariendo
sentire, sed nullum. Quod si ita est, quid te adjuvat? nonne contra
te ipsum loqueris, qui dolores istos ita naturales esse dixisti, ut
sine illis Eva parere non posset, etiamsi in paradiso nulla iniquitate
perpetrata persisteret? Numquid barbaras ac rusticas tuas illa prima
muliere in hac re feliciores esse dicturus es, ut in his aerumnosis
terris sine dolore pariant, quod in paradiso, si pareret illa, non
posset? tanquam in istis natura sit mutata feminea in melius quam
fuerat instituta, plusque valuerit in ea mutanda humana exercitatio,
quam in creanda divina operatio. Si vero in tuis verbis non vis
intelligi sine doloribus parere feroces agrestesque mulieres, atque eis
ita partum tolerabilem facilemque concedis, ut tamen eas cum pariunt,
dolere fatearis; numquid ideo est nulla poena, quia minor est? Sive
ergo minus doleant, cum pariunt istae feminae, sive aliis feminis
aequales, vel earum etiam quibusdam majores dolores, comparata per
exercitationem fortitudine, mirabiliter ferant, nec illo cruciatu
fatigentur atque languescant; dolent tamen, et utique omnes dolentes,
seu magis seu minus doleant, majores minoresve poenas, sed tamen
poenas, sine ulla dubitatione patiuntur. Tu autem si te cogitares,
non dico, christianum, sed qualemcumque hominem, facilius nullum esse
contenderes paradisum Dei, quam eum faceres tua sacrilega disputatione
poenalem. Eleganter sane divites viros ab haereditario primi hominis
labore defendis, ignorans, aut te scire dissimulans, amarius laborare
cogitationibus divites, quam operationibus pauperes. Nomine quippe
sudoris generalem sacra Scriptura significavit laborem, a quo nullus
hominum est immunis, cum alii laborant operibus duris, alii
sollicitantibus curis. Ad eosdem labores pertinent etiam studia
quorumque discentium. Et quae parit haec, nisi terra haec, quam
formator ejus, quando primum hominem condidit, non fecerat onerosam?
Nunc vero, sicut scriptum est, Corpus corruptibile aggravat animam,
et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; et difficulter
aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus
cum labore (Sap. IX, 15, 16). Sive ergo utiles, sive
inutiles quascumque doctrinas studeat homo discere, aggravante animam
corruptibili corpore, necesse est laboret. Quocirca etiam sic ei
terra ista spinas parit. Nec ab his spinis divites dicantur alieni:
praesertim quia spinas illas in Evangelio, quibus jacta semina ne ad
fecunditatem perveniant, opprimuntur, curas esse hujus vitae et
sollicitudines divitiarum Deus magister exponit (Matth. XIII,
22); qui certe non solos pauperes, verum etiam divites vocat
dicens, Venite ad me, omnes qui laboratis. Propter quid autem
vocat, nisi quod paulo post dicit, Et invenietis requiem animabus
vestris (Matth. XI, 28, 29)? Quando istud erit, nisi
quando corruptio corporum, quae nunc aggravat animas, non erit? Nunc
vero laborant pauperes, laborant divites, laborant justi, laborant
iniqui, laborant magni, laborant pusilli, a die exitus de ventre
matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Tam quippe
malignum est hoc saeculum, ut nisi exitum hinc fuerit, promissa
requies nobis adesse non possit: quamvis per praevaricationem primi
hominis labor posteris ejus advenerit; tamen etiam reatu
praevaricationis illius quem traximus jam soluto, ut fidei examen
exerceatur, labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum
vitiis, et in ipso certamine laborare, donec donetur nobis adversarium
non habere. Quapropter ut boni praeliatores perducantur ad praemia,
supplicia vertuntur in praelia. Parvulorum quoque, soluto reatu
originali, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur
exorti; quia etiam sic Deo placuit fidem probare majorum, a quibus ei
offeruntur ut regenerentur. Qualis et quanta fides esset rerum
invisibilium, si invisibilis remuneratio continuo sequeretur; ac non
potius dilata requie quae promittitur, ageretur fidei negotium cum
corde, non cum oculis; ac sic futurum saeculum, ubi nulli labores
erunt, quod nondum videmus, et crederetur sincerius, et
desiderabilius quaereretur? Ac per hoc Deus labores nostros, id est
poenas nostras, ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit.
Haec refellere cupiens inutiliter tu laboras: laboras enim pariendo
spinas, non evellendo; nos autem laboramus ut spinas tuas, quantum
donat Dominus, evellamus. Nisi forte ideo non laborare te jactas,
quoniam tot libros magna ingenii facilitate conscribis, ac sicut illae
barbarae ac rusticanae fetus suos, ita et tu sine difficultate spinas
paris. Sed puto quod te de ingenii facilitate inaniter jactes;
prorsus laboras: quomodo enim agis ut non labores, qui etiam conaris
introducere in paradisum labores? Nam utique res ista quanto
impossibilior probatur, tanto tuus labor et amplior, et inanior
invenitur.
|
|