CAPUT XXX

JUL. Haud sane impugnavero eos qui autumant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem potuisse pro remuneratione transferri. Enoch quippe et Eliam translatos legimus, ne viderent mortem. Verum aliud sunt instituta naturae, aliud praemia obedientiae. Non est enim tanti unius meritum, ut universa quae naturaliter sunt instituta perturbet. Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in aeternitatem a diuturnitate migrasset. Non inficiabili conjectura, sed certo res tenetur exemplo: siquidem Enoch filii, immortalitate parentis non potuerunt asseri a conditione moriendi. Nec illud forte putetur occurrere, quoniam si non peccatores, justi tamen omnes ad immortalitatem sine intercessu corporalis dissipationis evaderent: siquidem Abel justorum primus, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, et omnia sanctorum agmina, tam in novo quam in Vetere Testamento, et meritum suum virtutibus, et naturam morte docuerunt. Rem in absoluto positam Christi quoque confirmavit auctoritas. Nam cum ei Sadducaei quaestionem exemplo septinubae mulieris intulissent, rogantes, si corporum excitatio crederetur, a quo marito esset potissimum vindicanda, respondit: Erratis, nescientes Scripturas, neque Dei virtutem; in resurrectione enim neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur (Matth. XXII, 29, 30, et Luc. XX, 35, 36). Conscius operis sui, propter quid conjugia instituisset expressit, videlicet ut damna mortis fetura suppleret; statim autem cessatum ire munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Si ergo, Christo teste qui condidit, fertilitas ob hoc creata est, ut cum fragilitate confligeret, et haec conditio nuptiarum ante peccatum ordinata est; apparet quoque mortalitatem non ad praevaricationem spectare, sed ad naturam ad quam spectare leguntur et nuptiae. Illa ergo lex quae promulgata est, id est, Quacumque die ex interdicto ederis, morte morieris: poenalis mors intelligitur, non corporalis; peccatis, non seminibus imminens; quam non incurrit nisi praevaricatio, non evadit nisi emendatio. Die autem peccati quod dicitur inferenda, mos Scripturae est, quae damnatum solet vocare damnandum. Inde est quod in Evangelio Dominus, Omnis, inquit, qui non crediderit in me, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 18). Non quod infidelitas Christum negans, ante tempus judicii, supplicio juncta esset perpetuo; cum omnes qui ad fidem veniunt, prius fuerint infideles: sed ut censura praecipientis appareat, dicuntur peccata jam esse supplicia. Denique Adam ipsum, et ille liber qui Sapientia dicitur, et multorum opinio, secuta emendatione asserit expiatum.

AUG. Si non oppugnas, ut dicis, eos qui existimant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem pro remuneratione potuisse transferri; discerne immortalitatem, majorem scilicet a minore. Nam et ista non absurde immortalitas dicitur, qua potest quisque non mori, si non faciat unde moriatur, quamvis possit et facere. In hac immortalitate fuit Adam: hanc immortalitatem merito praevaricationis amisit. Haec ei subministrabatur de ligno vitae, a quo non est prohibitus, quando legem bonam, ne peccaret, accepit, sed quando mala voluntate peccavit: tunc enim de paradiso ejectus est, ne extenderet manum ad lignum vitae, et manducaret, et viveret in aeternum. Unde intelligendus est de hoc ligno vitae solere sumere sacramentum; de caeteris alimentum. De solo enim ligno quod appellatum est dignoscentiae boni et mali, non manducare praeceptum est ei. Cur ergo putetur non manducasse de ligno vitae, quandoquidem et caeteris longe praestabilius erat, et illo solo excepto in quo peccavit, ex omnibus manducandi acceperat potestatem? Dei namque praecipientis haec verba sunt: Ab omni ligno, inquit, quod est in paradiso, edes: de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabis de illo (Gen. II, 16 et 17). Itemque ista sunt verba damnantis: Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere (Id., III, 17). Quae igitur fuit causa ut non praecipue de ligno vitae manducare curaret, cum prohibitus non fuerit nisi ab illo solo, cujus usurpatione peccavit? Imo si vigilanter intelligamus, sicut de ligno interdicto manducando peccavit, ita de ligno vitae non manducando peccaret; quoniam ipse sibi vitam, quae ex illo ligno aderat, invideret. Illa vero immortalitas in qua sancti Angeli vivunt, et in qua nos quoque victuri sumus, procul dubio major est. Non enim talis, in qua homo habeat quidem in potestate non mori, sicut non peccare, sed tamen possit et mori, quia potest peccare: sed talis est illa immortalitas, in qua omnis qui ibi est, vel erit, mori non poterit, quia nec peccare jam poterit. Tanta quippe erit ibi voluntas bene vivendi, quanta etiam nunc est voluntas beate vivendi, quam nobis nec miseria potuisse videmus auferri. In hanc immortalitatem, nullo ambigente majorem, si ex illa minore dicas Adam remuneratione obedientiae, nulla interposita morte potuisse mutari; dices aliquid quod recta fides non debeat improbare: si autem sic laudas istam, ut neges illam; profecto et mortibus, et morientium cladibus, quas non ferendo urgentur in mortem, cogeris implere paradisi faciem; atque ita tuam decolorare, ut te velis fugere, si illam in speculo possis aspicere. Cur enim et posteri primi hominis in paradiso nati, et non solum boni, verum etiam beati, cogerentur mori, si eos nulla culpa de paradiso exire compelleret, ubi erat lignum vitae, et summa ex illo vivendi potestas, moriendi autem nulla necessitas? A qua necessitate translati sunt Enoch et Elias: in his enim terris erant, ubi lignum vitae non erat, et ideo eos ad hujus vitae finem, communis omnibus necessitas mortis urgebat. Nam quo eos credendum est fuisse translatos, nisi ubi est ipsum vitae lignum, unde illis sit potestas vivendi, nec ulla moriendi necessitas; sicut esset in paradiso hominibus, in quibus nulla peccandi oriretur voluntas, quae illos ibi esse non sineret, ubi nulla aequitas mori cogeret? Quapropter exempla Enoch et Eliae nos potius quam vos adjuvant. Deus quippe in his duobus ostendit, quid etiam illis quos dimisit de paradiso, praestaturus esset, si peccare noluissent: inde namque ejecti sunt isti, quo trajecti sunt illi. Ubi etiam hoc eis Dei gratia credimus esse collatum, ne haberent unde dicerent, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In his enim terris, ubi corpus corruptibile eorum animas aggravabat (Sap. IX, 15), ita confligebant magno agone cum vitiis, ut tamen si dicerent se non habere peccatum, se ipsos deciperent, et veritas non esset in eis (I Joan. 1, 8). Qui sane creduntur ad exiguum temporis redituri in has terras, ut etiam ipsi cum morte confligant, et quod primi hominis propagini debetur exsolvant. Unde intelligendum est, quod ii qui peccatum nullum haberent, et filii eorum, si paradisi habitatores in eadem rectitudine permanerent, magis in illa immortalitate persisterent, donec in ampliorem, nulla interposita morte, transirent, si eis qui sic erant in his terris extra paradisum justi, ut non possent dicere se non habere peccatum, id est, Enoch et Eliae tantam diuturnitatem vitae fateamur esse collatam. Sed Dominus, inquis, interrogatus de septinuba illa muliere, sua responsione firmavit, propterea nuptias institutas, ut damna mortis fetura suppleret; cessaturam vero munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Omnino erras, qui propterea putas instituta esse conjugia, ut decessio mortuorum suppleretur successione nascentium. Instituta sunt namque conjugia, ut filios patribus, et patres filiis, certos faceret pudicitia feminarum. Nam et permixto usu atque indiscreto quarumque mulierum, homines nasci possent: sed certa necessitudo inter patres et filios esse non posset. Si autem nemo peccaret, et ob hoc etiam nemo moreretur; sanctorum numero terminato, quantus futuro sufficeret saeculo, hoc saeculum finiretur, ubi et non peccandi et peccandi facultas esset, atque illud succederet, ubi quisquam peccare non posset. Si enim animae corporibus exutae, possunt esse vel miserae vel beatae, et tamen peccare non possunt: quis fidelium neget, in regno Dei, ubi erit corpus incorruptibile, quod non gravabit animam, sed ornabit, nec alimentis amplius indigebit, hunc affectum futurum, ut nullius ibi ullum possit esse peccatum, non id agente nulla voluntate, sed bona? Dominus ergo ubi dixit, cum de resurrectione loqueretur, Neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur; non ideo dixit, ut propter morientes ostenderet nuptias institutas; sed quia sanctorum numero impleto, non opus esset aliquem nasci, ubi necesse esset neminem mori. Sed, inquis, Adam secuta emendatione a delicto suo asseritur expiatus, et libro Sapientiae, et opinione multorum: et tamen, inquis, mortuus est, ut sciremus corporis mortem non pertinere ad supplicium illius peccati, sed ad instituta naturae. Quasi vero David duo illa scelera gravia, id est, adulterium et homicidium, non sic expiaverit poenitendo, ut ei datam veniam propheta ipse qui eum terruerat testaretur: et tamen ita ea quae Deus fuerat comminatus, legimus subsecuta, ut intelligamus ad hoc profuisse illam veniam, ne homo qui tanta mala commiserat, sempiterno pro eis supplicio plecteretur. Erat ergo et primo homini, ad quam rem proficeret poenitentia, id est, ut eum diuturna, non tamen aeterna poena puniret. Unde factum est, quod rectissime creditur, ut eum filius ejus, id est, secundum hominem Dominus Jesus, quando ad inferna descendit, ab inferni vinculis solveret. Tunc enim, juxta librum Sapientiae, intelligendus est eductus a delicto suo, ut hoc ille liber non factum dixisse, sed futurum praedixisse monstretur, quamvis per verbum praeteriti temporis: sic enim ait, Eduxit illum a delicto suo (Sap. X, 2), quemadmodum dictum est, Eoderunt manus meas (Psal. XXI, 17), et caetera, quae ibi per verba praeteriti temporis futura esse dicuntur. Ac per hoc et morte corporis factum est, ut pro peccato poenam lueret temporalem; et poenitentia non nihil actum est, ut evaderet sempiternam: ubi plus valuit gratia liberantis, quam meritum poenitentis. Non est unde te munias adversus impetum veritatis, quo cum tuis machinis in clarissima luce prosterneris, nec in Dei paradisum et mortes et innumerabiles morbos, mortiferis cruciatibus plenos, immittere ulla penitus ratione permitteris. Crede Deo dicenti, Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17). Eo quippe die coeperunt mori, quo separati a ligno vitae, quod utique in loco positum corporali, corpori vitam subministrabat, necessitatem mortis conditionemque sumpserunt. Certe damna mortis et mors avara, verba sunt tua: saltem te ista verba tam dura et horrenda, ut paradiso Dei parceres, admonerent. Tantumne te offendit locus praedicatissimus beatorum, ut a te in eum et mors et damnifica et avara mittatur? O inimici Dei gratiae, inimici paradiso Dei, quo amplius progredi poteritis, quam ut sanctarum deliciarum dulcedinem amarissimis poenis impleatis, nihilque velitis esse paradisum nisi gehennam minorem?