CAPUT XXXI

JUL. Porro jam satis multa de Genesi. Transeamus ad apostolum Paulum, quem opinionis suae Manichaeus et Traducianus opinantur. Cum ergo de mortuorum resurrectione dissereret, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Hoc testimonium usurpasti tu, cum quo nobis causa est: sed quid eo confici putares, quia tu tacuisti, etsi suspicer, tamen confirmare vix possum. Quid enim spectat ad traducem, si omnes in Adam mori dicantur; cum Adam nomen hominis sit, tradux autem peccati et labis Manichaeae indicium? Nisi forte nihil aliud ipsum Adam, quam peccatum et esse, et sonare fatearis; ut hac appellatione Apostolus omnes mori in peccato pronuntiasse videatur? Sed hoc propalam insanum est. Quid igitur novum, si quia Adam sermo hebraeus nihil aliud indicat quam hominem (hoc enim interpretatio ipsius exprimit), dixerit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificabuntur: id est, secundum hominis qui moriuntur naturam, per virtutem Christi a mortuis excitantur? Huic sententiae qui inficiatur, insanit: ejusdem quippe auctoris virtute, qui in hac vita fecunditatem et mortalitatem instituit, universi excitabuntur e sepulcris, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Hoc itaque dicto Apostoli, quo ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; mortem corporalem quae justis injustisque communis est, an poenalem illam diabolo et impiis deputatam insinuari putas? Si naturalem istam simplicem, quae in sanctis etiam pretiosa est (Psal. CXV, 5), quae non solum bonis et malis, verum etiam hominibus pecudibusque ex aequo accidit; hanc, inquam, mortem hic Apostolus indicavit: manifestum est quoniam nomine Adae naturam humanitatis, nomine autem Christi potentiam creatoris et excitatoris ostendit. Sin autem quod ait, In Adam omnes moriuntur; crimen hic velis intelligi, non naturam; suppetit expositio tam aperta quam certa, videlicet ut dixerit, Sicut omnes, id est, multi Adae imitatione moriuntur; ita omnes, id est, multi Christi imitatione salvantur. Aut ergo de communi morte locutus est, et naturam indicavit: aut de peccato, et imitationem accusavit. Sic enim et post pauca subjunxit: Sicut portavimus, inquit, imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis (I Cor. XV, 49). Certe susceptio imaginis non poterat imperari, si naturalis in qualitate alterutra crederetur.

AUG. Quis est tam negligens apostolicorum eloquiorum, ut non videat quod Apostolus de resurrectione corporis disserebat, ubi ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Sed tu ad dilatanda, non eloquia, sed vaniloquia tua, ubi nulla quaestio est, ingeris quaestionem, et quaeris a me illud quod dictum est, In Adam omnes moriuntur; de qua morte sit dictum. Prorsus de morte corporis dictum est, ista scilicet qua necesse est moriantur boni et mali, non illa qua mortui dicuntur qui eadem morte sunt mali: quas duas mortes, una brevi Dominus complectitur sententia, dicens: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Est etiam mors, quae in Apocalypsi mors secunda dicitur (Apoc. II, 11; XX, 6, 14; XXI, 8), qua et corpus et anima igne cruciabuntur aeterno; quam minatur Dominus ubi dicit: Eum timete, qui habet potestatem, et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28). Quamvis ergo multae mortes inveniantur in Scripturis; duae tamen sunt praecipuae, prima et secunda: prima est, quam peccando intulit primus homo; secunda est, quam judicando illaturus est secundus homo. Sicut in sanctis Libris multa Dei testamenta commemorantur; quod possunt advertere, qui diligenter legunt: sunt tamen duo praecipua, vetus et novum. Prima ergo mors coepit esse, quando Adam de paradiso ejectus est, et separatus a ligno vitae: mors secunda esse incipiet, quando dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Id. XXV, 41). Cum igitur de resurrectione corporis loqueretur Apostolus, ait: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Non itaque debemus inquirere, de qua morte agatur hoc loco; manifestum est enim de morte corporis agi: sed potius debemus attendere, per quem sit mors ipsa de qua agitur, utrum per Deum qui hominem condidit, an per hominem qui peccando causa hujus mortis exstitit. Sed hoc, ut dixi, attendere debemus in promptu positum, non quasi abditum quaerere. Nam et hanc abstulit Apostolus quaestionem, apertissime dicens, Per hominem mors. Et quis est iste, nisi primus Adam? Ipse est quippe ille, de quo dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors : cui e contrario Adam secundus opponitur, qui est forma futuri (Rom. V, 12, 14); unde et hic dictum est, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sic ergo est accipiendum quod ait, In Adam omnes moriuntur; ut non obliviscamur quod ait, Per hominem mors. Ideo quippe in Adam omnes moriuntur, quia per hominem mors: sicut ideo in Christo vivificantur, quia per hominem resurrectio mortuorum. Homo igitur, et homo: sicut ergo unus iste, sic unus est ille; ac per hoc, quia homo secundus est iste, homo primus est ille. Scimus Adam, sicut commemoras, hebraea lingua hominem dici: sed non hinc efficitur quod impudentissime persuadere conaris, ut in eo quod dixit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, omnem mortalem hominem significasse credatur; ut scilicet non in illo primo homine, sed in eo quod mortales sunt, existimemus omnes mori. Noli obscurare clara, recta pervertere, implicare simplicia: in illo moriuntur omnes, per quem mors; sicut in illo vivificantur, per quem resurrectio mortuorum. Et quis est iste, nisi secundus homo? quis ergo est ille, nisi primus homo? Proinde quis iste, nisi unus est Christus? quis ille nisi unus Adam? Itaque sicut portavimus imaginem terrestris hominis, ita portemus etiam coelestis. Indicatur illud, hoc imperatur: illud quippe jam praesens est, hoc futurum. Et ideo illam portavimus imaginem conditione nascendi, et peccati contagione: hanc autem portamus gratia renascendi; portamus autem interim spe, re vero portabimus eam praemio resurgendi, et beate justeque regnandi. Quae cum ita sint, mors quidem hominis ita instituti, et in eo constituti loco, ut non moreretur, nisi peccasset, sine dubitatione poenalis est: sed Deo per gratiam suam in usum nobis bonum poenalia mala nostra vertente, in conspectu Domini pretiosa est mors sanctorum ejus. Per illam certant, sicut per disciplinam: Disciplina enim, sicut scriptum est, ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea vero, uberiorem fructum, his qui per eam certarunt, reddit justitiae (Hebr. XII, 11). Tu autem, qui mortem corporis etiam in paradiso, etiam peccante nullo, futuram fuisse contendis, hostis es gratiae Dei, hostisque sanctorum, quorum mors pretiosa est, per illam certantium intrare atque habitare paradisum. Non enim mortem solam, id est, resolutionem animae a corpore, nolentis tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4); sed etiam omnes morbos, et omnia genera malorum, quae homines non valendo ferre moriuntur, quantum ad te attinet, in locum tantae felicitatis et quietis immittis: quod errore quanto facias video, sed qua fronte nescio.