|
JUL. Verum totum contextum loci ipsius ventilemus.
Si, inquit, Christus praedicatur quia ex mortuis resurrexit,
quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si
autem resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit: si
autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, et
vacua est fides vestra ; invenimur etiam falsi testes Dei, quia
testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem
non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, nec Christus
resurrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra,
quia adhuc estis in peccatis vestris; et qui dormierunt ergo in
Christo, perierunt. Si in hac vita in Christo speramus tantum,
miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus ex
mortuis resurrexit primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem
mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem
in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui
in adventu ejus; deinde finis (I Cor. XV, 12-24).
AUG. Ventilandum totum istum in apostolicis Litteris de corporis
resurrectione locum ideo te suscepisse, ut haberes occasionem qua tuum
multiloquium copiosa, si dici potest, egestate diffunderes, et ad tot
libros implendos tibi evagandi spatia procurares, in ipsa tua prolixa
et supervacanea disputatione clarebit.
|
|