CAPUT XXXIII

JUL. Instruxit acerrime disputationem magister egregius, et spem nobis de consortio Mediatoris ingessit, asserens illum hominem, quantum spectat ad substantiam qua nobis jungitur, nihil exceptum habuisse, opinionemque quam infidelitas sciscebat, non minus Christo praejudicare posse quam nobis. Sic ergo miscet negotium Christi et hominum, ut necesse sit in utraque parte credi, quod in altera censeatur. Opinati quippe fuerant per idem tempus homines, quia resurrectio mortuorum futura non esset: non tamen resurrexisse Christum negabant. Arripit hoc Magister Gentium, et pronuntiat necesse esse ut uni praejudicio pars utraque sit pervia, et aut omnes homines resurrecturi, aut nec Christus resurrexisse credatur. Certe hanc vim in disputando Apostolus non haberet, si secundum Manichaeos et eorum discipulos Traducianos, carnem Christi a naturae nostrae communione distingueret.

AUG. Manichaei non sunt, qui carnem Christi a naturae nostrae communione distinguunt; sed qui nullam carnem Christum habuisse contendunt. Nobis itaque jungendo Manichaeos, anathemandos vobiscum atque damnandos, etiam eorum sublevas causam, dicens eos carnem Christi a naturae nostrae communione distinguere: quasi carnem Christum habere fateantur, quam quoquo modo a nostra carne distinguant. Dimitte illos multum a nobis, multumque et a vobis, in ista de carne Christi quaestione distantes: nobiscum age quod agis; quia nobiscum carnem Christi, etsi dissimiliter, confiteris. Nec nos enim eam a naturae atque substantiae carnis nostrae, sed a vitii communione distinguimus. Caro est enim nostra peccati: propter quod illa dicta est, non similitudo carnis, quia vera caro est; sed similitudo carnis peccati, quia peccati caro non est. Si ergo peccati caro, caro nostra non esset; quomodo, rogo te, similitudo carnis peccati caro Christi esset? An usque adeo desipis, ut dicas aliquid simile esse, sed cui simile sit non esse? Hilarium audi catholicum antistitem, quem certe quidquid de illo sentias, Manichaeum non potes dicere: qui cum de Christi carne loqueretur,

“Ergo cum missus est,”

inquit,

“in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum; sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine.”

Quid ad ista dicturus es, improbissime, loquacissime, contumeliosissime, calumniosissime? Numquid et Hilarius Manichaeus est? Sed absit ut tuas accipere dedigner injurias, non solum cum Hilario, caeterisque ministris Christi; sed etiam cum ipsa carne Christi, cui tantam facere non expavescis injuriam, ut audeas eam coaequare caeterae hominum carni, quam carnem constat esse peccati; si non mendaciter dictum est, Christum in similitudine carnis venisse peccati (Rom. VIII, 3).