CAPUT XXXIV

JUL. Nunquam quippe diceret, Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit: cui poterat referri, Sed Christus, quoniam de virgine natus est, peculiariter resurrexit; homines autem, quia nati sunt de commixtione diabolica, non resurgunt. Verum ille protinus referret, Et quae fuit resurgendi vanitas, si nec spei nostrae nec magisterio parabatur? Quae enim esset ratio docendi, quae gravitas exempli, si natura in nobis dissimilis, et spe conregnandi, et vi careret imitandi? Procul igitur, et nimis procul fides Apostoli ab hac opinione consistit. Eodem plenus spiritu, quo etiam Petrus, scit Christum pro nobis ob hoc mortuum, ut nobis donaret exemplum, ut sequeremur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et quia causam tanti mysterii, sacrificium novit et exemplum fuisse, pronuntiare non dubitat, imo diligenter inculcat, quia non accesserit homo Christus aliquo, a quo quisquam nostrum naturae suae praejudiciis arceatur. Si, inquit, resurrectio non est mortuorum, neque Christus resurrexit. Si autem Christus ex mortuis resurrexit, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Id est, si confitemini ejusdem illum secundum hominem, cujus nos, fuisse naturae, qua ratione vel in illo factam resurrectionem, vel in reliquis non futuram putatis? Praemissis conditionibus, implet ex omni parte sententiam: Nunc autem, inquit, Christus resurrexit ex mortuis; erit ergo resurrectio mortuorum.

AUG. Resurrectionem mortuorum non esse putantibus, et tamen Christum resurrexisse credentibus, propterea dicitur, Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; quia Christus ideo resurrexit, ut resurrectionis mortuorum aedificaret fidem, in carne resurrecturos homines ostendens, sicut ipse homo factus resurrexit in carne. Ac per hoc consequens erat, ut negarent resurrexisse Christum, qui resurrectionem non crederent esse mortuorum. Unde quia isti, cum quibus agebatur, illud negare non poterant; hoc quoque debebant ablata caligine confiteri. Nam si propter aliquam Christi differentiam, recte sibi homines videntur resurrectionem negare mortuorum, et tamen resurrectionem Domini non negare; possunt et alia dicere, quae multa reperiunt, quibus errorem suum defendere sibi videantur. Quid si enim, cum audierint, Si mortui non resurgunt, neque resurrexit Christus; respondeant et dicant, Sed ille non tantum homo, verum etiam Deus est; quod aliorum hominum nemo? Ille secundum ipsum hominem de Spiritu sancto natus et ex virgine Maria; quod aliorum hominum nemo ille: potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18); quod aliorum hominum nemo: quid ergo mirum, si a mortuis resurgere potuit; quod aliorum hominum poterit nemo? Si ergo ista dicant, quia Christum solum resurrexisse concedunt, caeteros nolunt; numquid ideo illas Christi tam magnas a caeteris differentias negaturi sumus, ut aliorum quoque mortuorum resurrectionem de Christi cum eis aequalitate persuadere possimus? Sic ergo nec istam differentiam denegantes, qua fatemur solam carnem Christi, non ut aliorum fuisse carnem peccati, sed carnis peccati similitudinem; non ideo tamen solam resurrexisse, sed aliorum quoque resurrecturam esse defendimus, et sic defendimus, ut dicamus quod Apostolus dixit, Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit: resurrexit autem Christus; resurgunt igitur mortui. Neque enim quia non eadem sunt in utraque carne originis merita, ideo non est eadem terrena mortalisque substantia. Habet quidem differentiam suam similitudo carnis peccati, qua discernitur a carne peccati: sed absit ut Christus eis se disparem faciat resurgendo, quibus se voluit aequare moriendo. Non itaque propterea debemus similitudinem carnis peccati carni aequare peccati, quantum attinet ad differentiam pertinendi ad peccatum et non pertinendi, quia noluit esse inter utramque carnem differentiam resurgendi et non resurgendi, qui noluit esse non moriendi atque moriendi. Imitatio autem quam, suffulcis. ubi non opus est, quid ad istam causam valet? Imitatio quippe in voluntate est; sed cum bona est, praeparatur, sicut scriptum est, voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Nemo ergo imitatur, nisi velit: moritur autem homo et resurgit, velit nolit. Verum et ipsa imitatio non semper tunc fit, quando eadem natura est imitandi, quae imitantis: alioquin Angelorum, quorum diversa natura est, justitiam et pietatem non possemus imitari; quod tamen nos a Domino poscere in oratione, cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), etiam ipse confessus es (Supra, lib. 2, cap. 52). Nec Deum Patrem imitaremur, cujus a nobis longe diversa natura est: tamen Dominus ait, Estote sicut Pater vester qui in coelis est (Matth. V, 48); et per prophetam dicitur, Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Non ergo ideo Christum non possumus imitari, quia ille in similitudine carnis peccati in hoc saeculo fuit, nos autem in carne peccati.