|
JUL. Has vires exseramus in traducem, dicamusque: Si
Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum; quomodo
dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita?
Si autem in natura malum est; et Christus, qui in eadem natura
deprehenditur, sub regno diaboli est constitutus. Si autem ille
creditur reus, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides
vestra: inveniuntur autem falsi testes Apostoli, quia testimonium
dixerunt adversus Deum, quod Filium suum, ex semine David secundum
carnem, innocuum sanctumque formaverit, si eum maledicti seminis
crimen infecit. Prorsus si in tali Christo speramus, miserabiliores
sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus non minus verus homo,
quam verus Deus, de Adam stirpe generatus, factus ex muliere,
factusque sub lege, nullum fecit, et ideo nullum habuit peccatum.
Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis.
AUG. Ex hoc certe quasi fundamine tota ratiocinationis tuae
structura consurgit, quod primum posuisti, dicens: Si Christus,
qui homo factus est, non habuit naturale peccatum; quomodo dicunt
quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? istaque
propositione convulsa et effossa, quidquid deinde tanquam subsequens
addidisti, facillima labe subvertitur. Non enim sequitur ut si
Christus, qui homo factus est, non habuit naturale, hoc est,
originale peccatum, nulla imagini Dei pravitas dominetur ingenita:
quoniam non sequitur ut si nihil habuit pravitatis similitudo carnis
peccati, nihil habeat pravitatis cui est ista similis, id est, caro
ipsa peccati; imo vero id sequitur, ut si est similitudo carnis
peccati, sit etiam caro peccati. Quia omne simile, alicui simile sit
necesse est: et si solus habuit Christus veram quidem carnem, sicut
caeteri homines, sed tamen carnis peccati non proprietatem, sed
similitudinem; non solum necesse est ut sit alia cui haec similis sit
caro peccati, sed omnium caeterorum hominum non sit nisi caro peccati.
Quapropter etsi malum est in carne peccati, non est tamen in
Christo, qui venit in carne vera, non tamen in carne peccati, sed in
similitudine carnis peccati, carnem sanare peccati. Non ergo ille
creditur reus, sed ab illo noster solvitur reatus, et originalis, et
additus. Unde nec inanis est Apostoli praedicatio, qui non
praedicaret in Christo similitudinem carnis peccati, nisi aliorum
carnem sciret esse peccati. Nec vacua est fides nostra, qua vacuatur
haeresis vestra. Nec falsi testes inveniuntur Apostoli, qui
similitudinem carnis peccati discernunt a carne peccati, quod non facit
haeresis vestra; et sic ex semine David evangelizant Christum, ut
tamen de Spiritu sancto natum asserant et virgine Maria, non de
carnis concupiscentia, ut similitudinem carnis peccati haberet, carnem
vero peccati habere non posset. Nec miserabiliores sumus omnibus
hominibus ista credentes; sed carnem Christi a carne peccati non esse
discretam, magna miseria credimus. Proinde argumentationem tuam vana
conclusione determinas, dicens: Apparet igitur, crimen voluntatis
esse, non seminis. Hoc omnino inaniter intulisti: quoniam
superiora, ex quibus eam confectam putas, consequentia non esse
monstravi; et procul dubio, quia in paradiso esse possent, nulla esse
post paradisum vitia nascentium, nisi mala voluntate primorum
gignentium vitiarentur et semina. Cur non ergo potius tibi dicitur
(ut nos veraciter, qua tu fallaciter usus es, eadem forma
ratiocinationis utamur), Si Christus homo in similitudine carnis
peccati ad homines missus est, quomodo non quidam in vobis, sed omnes
vos dicitis, aliam cui sit ista similis, carnem non esse peccati, si
non est alia caro peccati? Si Christus non habuit similitudinem
carnis peccati, inanis est praedicatio ejus qui hoc dixit, inanis est
et fides Ecclesiae catholicae quae hoc credidit; invenitur autem et
falsus testis Apostolus, qui testimonium dixit adversus Christum,
quia similitudinem carnis peccati habuit, quam non habuit. Sed si hoc
credimus, fidelibus non sociamur hominibus. Nunc autem Christus
missus est in similitudine carnis peccati; quia solus veram carnem sic
habuit, ut non esset caro peccati, sed ejus similitudo: ac per hoc
necesse est ut fateamur, carnem caeterorum hominum esse peccati, cui
similis facta est vera caro Christi, sed non caro peccati.
|
|