CAPUT XXXVI

JUL. Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes. Nunc autem, inquit, Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. De resurrectione hic Apostolus non generali loquitur, quam experturi sunt etiam scelesti, etiam profani homines; sed de eorum tantummodo, qui transferentur in gloriam. Beatam ergo resurrectionem puro nomine resurrectionis ostendit, cujus comparatione, illa impiorum quasi non sit resurrectio, praeteritur. Hic ergo Apostolus non solum resurrectionem, ut dixi, quae bonis malisque communis est, sed resurrectionem inculcat beatam: et licet non sit unum resurrectio et beatitudo resurrectionis, sicut nec resurrectio et resurrectionis miseria unum est; tamen quia beatitudo aeterna absque resurrectione non est, nomine ejus illa quoque felicitas, quae excitationem haud poenitendam facit esse, signatur. Ut si aliquis industriam, vires, et studia diversa collaudans, compendio ea vitae velit ostendere, verbi gratia, eruditam illius vitam, elegantem hujus, impigram appellet alterius; non utique admoverit distinctionem, ut idem vita quod industria, quod elegantia, quod fortitudo videatur: aliud est quippe vivere, aliud studere; verumtamen nisi vixeris, nullus studebis. Ita etiam non est idem resurrectio quod beatitudo; est quippe misera excitatio cinerum: tamen nullus regnabis, nisi ante resurrexeris. Mors ergo corporis et resurrectio corporis e regione consistunt: si mors esset universa poenalis, esset quoque universa resurrectio praemialis: nunc autem est resurrectio poenalis omnium, qui ignibus deputantur aeternis: ergo et mors non supplicialis est, sed naturalis. Sicut enim non facit generaliter mors corporis, ut poeniteat interiisse; sic non facit generaliter resurrectio, ut placeat revixisse. Verum et istius bonum in remuneratione surgentium, et illius amaritudo in adustione punitorum est: quae utraque pro meritis consequuntur. Apparet igitur Apostolum non de morte naturali, sed de criminosorum, quam infelicem facit poena perpetua; nec de resurrectione communi, sed quam beatam facit gloria sempiterna, disserere: nec ubi de personis disputat praejudicium inferre creaturis, sed salvis semper distinctionibus latisque limitibus naturarum et voluntatum, sic miscere nonnunquam vocabula, ne specialitas rerum confusione depereat. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum: non hic ab homine mortem conditam; sed in homine apparuisse denuntiat: sicut et resurrectionem mortuorum non dicit ab homine factam, hoc est, a Christo; sed in homine, sicut ad Philippenses idem magister: Obediens, inquit, factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Petri quoque apostoli in hoc concurrit assertio: Viri Israelitae, audite: Jesum virum Nazarenum approbatum a Deo in vobis per manus iniquorum interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni. Et item: Hunc Jesum Deus resuscitavit, cui omnes nos testes sumus (Act. II, 22-24, 32). Ibi ergo sicut proprium erat hominis sine deitatis injuria obire mortem, ita proprium divinitatis hominem illum a mortuis excitare. Quod autem Deus pronuntiatur operari ex persona Verbi, ipse quoque Christus facit. Sic enim dixerat: In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo sumere illam (Joan. X, 18). Cum ergo sit Filii una persona, tamen distinctione legitima aliud applicatur carni, aliud deitati. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum, manifestata, non creata: caeterum utrumque institutum per Deum est; sed in Adam mortis conditio, in persona vero Christi primitiae resurrectionis claruerunt. Hic ergo ubi dicit Apostolus, Per hominem mors: si per voluntatem ejus dicas, nihil pertinet ad naturam; si per naturam, nihil spectat ad culpam. Homines nempe, alterum mortis, alterum resurrectionis ex adverso locavit, istum secundum nolens illi subdere. Et sequitur, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc ergo quod ait, Omnes in Christo vivificabuntur, etiam de impiis, an tantum de fidelibus dicit? Si de impiis, quod omnes vivificentur in Christo; ergo nullus in poena est: si de fidelibus; non ergo universi vivificantur in fide Christi, sed tantum fideles, quamvis omnes omnino virtute ipsius, qua conditi fuerant, excitentur. Si ergo de morte corporis loquitur, In Adam omnes moriuntur: nullus hoc nomine indicatur reatus, quando in eodem Adam et Christus mortuus invenitur; neque enim secuta esset veritas resurrectionis, nisi praecessisset veritas mortis. Igitur in Adam pronuntiat Apostolus omnes mori. Si haec mors non indicat aliud quam corporis resolutionem ; nihil spectat profecto ad naturale peccatum, nec quidquam praejudicat innocentibus, si in Adam mori dicantur, in quo et Christus est mortuus. Sin autem hoc quod ait, In Adam omnes moriuntur, ad peccatum vis animi, et non ad mortem solum, sed ad mortem ream et miseram pertinere, id est, quam deputata criminibus poena consequitur: in ea autem videlicet gehenna nec Christus potuit esse, nec sancti: igitur nec innocentibus praejudicat, qui ut nihil boni, ita nihil mali voluntarii habent; sed hoc solum retinent, quod a Deo facti sunt; quos jure Baptismatis consecramus, ut qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores. Quod itaque dicit Apostolus, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur: abest tantum ab ista suspicione traducis Manichaeae, quantum Christus a peccato, qui et iniquitatem non habuit, et minus de hominis natura nihil habuit.

AUG. Quid est, quod adversus nos disputans dicis,

“Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes?”

Numquid nos, sicut illi, aut peccatum tribuimus alienae naturae, aut carnis resurrectionem negamus? Prorsus Manichaei confodiantur a vobis, qui vobiscum confodiuntur a nobis, et quando adjuvantur a vobis. In eorum quippe adjutorium discordiam carnis et spiritus peccato Adae negatis esse tribuendam; ut illi hujus mali causam requirentes sive reddentes, alienam mali naturam Deo bono coaeternam commixtam nobis esse concludant. Exponis deinde sequentia, ubi de carnis resurrectione Apostolus disputat, et dicis,

“non eum loqui de resurrectione communi, bonorum scilicet et malorum; sed eorum tantum, qui transferentur in gloriam.”

Ita est quidem: tamen de resurrectione corporis loquitur. Huic ergo e contrario mors opponitur corporis, eisque, id est morti corporis et resurrectioni, singuli distribuuntur auctores, homines duo: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ipsi homines duo propriis etiam nominibus exprimuntur, ut de quibus hoc dictum sit, evidenter appareat, atque additur: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Moriuntur, ait; non ait, Morientur: ex altera vero parte non ait, Vivificantur; sed, vivificabuntur. Nunc enim moriuntur ex poena, tunc vivificabuntur ex praemio. Non itaque de illa morte nunc loquitur, quae futura est eis qui cum anima et corpore igne cruciabuntur aeterno; alioquin ex utraque parte verbum futuri temporis poneret, et sicut dixit, vivificabuntur, ita diceret, Morientur. Cum vero dixit, moriuntur, quod utique nunc fit; vivificabuntur autem, quod tunc fiet: satis ostendit se de illa morte agere, in eo quod dicit, Per hominem mors, quae animam dissolvit a carne: quamvis et ad illam mortem futuram pertineant, quae secunda mors dicitur, qui reatum quem per Adam generatione traxerunt, per Christum regeneratione non solvunt. Nunc proinde quia de resurrectione corporis loquitur, quae futura est, cui opponit e contrario mortem corporis, quae nunc fit; et duo ista contraria singulos auctores habent, Adam mors, Christum resurrectio mortuorum: sicut intelligitur resurrectio illa praemialis, ita esse intelligenda est mors ista poenalis. Praemio quippe a contrario non opponitur natura, sed poena. Et ideo isto loco, ubi resurrectio corporis opponitur morti corporis, non de communi resurrectione agit Apostolus, quae ad justos et injustos pertinet; sed de illa potius, in qua erunt qui vivificabuntur in Christo, non qui damnabuntur a Christo: quamvis utrosque ipse resurgere faciat, cujus vocem audient omnes qui in monumentis sunt; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29.) Ideo ergo, ut dixi, eam volui commendare, quae ad beneficium Christi pertinet, non etiam illam, quae tantum ad judicium; ut quoniam ista praemialis est, mors quoque corporis, quae a contrario huic opponitur, ostendatur esse poenalis. Sicut enim vitae mors, ita praemio poena contraria est: per quam poenam, id est, corporis mortem, quoniam sancti martyres certaverunt atque vicerunt, mors eorum in qua nunc dormiunt in conspectu Domini, non suo genere, sed illius munere pretiosa est (Psal. CXV, 15). Etiam poenae quippe sanctorum, sine dubitatione pretiosae sunt: sed non quia pretiosae sunt, ideo poenae non sunt; sicut non quia poenae sunt, ideo pretiosae sunt; sed quia pro veritate susceptae, vel cum pietate toleratae sunt. Hunc sensum sanum et catholicum si teneres, non in paradisum Dei, hoc est, in locum sanctarum deliciarum, non solum mortium poenas, verum etiam mortiferarum valetudinum mitteres. Omnis autem poena hominis quid est, nisi poena imaginis Dei? quae si infertur injuste, profecto a quo infertur, injustus est. Quis porro dubitet quod injuste inferatur poena imagini Dei, nisi hoc culpa meruerit? Solus enim mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus sine culpa pertulit poenam, ut nostram scilicet et culpam vacuaret et poenam; non eam poenam quae luenda in hoc maligno saeculo fuit, sed quae nobis debebatur aeterna. Et tamen ipse etiam nostrum in se affectum, morte propinquante, suscipiens: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Qui utique potestatem habebat ponendi et sumendi animam suam: sed mortem, quam nulla culpa praecedente, pro nobis voluntate, non necessitate suscepit, poenam tamen esse his verbis suis Deus ille magister ostendit, quam solus pro nostra sine ulla sua iniquitate sustinuit. Si ergo ista gloria misericordiae Christi, qua pro nobis poenam sine culpa pertulit, singularis est, ut non quidem in carne peccati, sed propter similitudinem carnis peccati, in Adam tamen, a quo descendit caro peccati, etiam ipse moreretur: procul dubio caeteri homines in hoc maligno saeculo, quod extra paradisum est, poenas quascumque patiuntur a nativitate usque ad mortem, in quibus poenis utique patiuntur et mortem, pro suis peccatis vel nascendo tractis, vel male vivendo additis, merito digneque patiuntur sub justo et omnipotente judice; qui utique nec faceret, nec sineret inferri poenas imaginibus suis, sine cujus voluntate nec passer cadit in terram (Id. X, 29), nisi juste sciret inferri. Et quid est juste, nisi merito peccatorum, vel examinatione virtutum; ita ut remissis etiam peccatis, pignus quod renati accipiunt salutis aeternae, in futurum eis saeculum possit, hic autem solvant, quidquid in hujus saeculi poenalis vanitate et malignitate solvendum est? Quid est ergo quod dicis,

“Ideo baptizari parvulos, ut quos Deus fecerat condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores?”

Bonos quidem fecit, quia omnis natura in quantum natura est, bona est: sed quos fecit bonos, non injuste faceret vel sineret esse miseros. Quamvis et tu, qui eos innovari dicis, duce e vetustatem veteris hominis, cum sint nascendo utique novi, incautus et nesciens confiteris. Compelleris igitur unum ex his tribus eligere, ut aut paradisum impleas poenis hominum; aut injustum Deum dicas in poenis imaginum ejus, quas patitur innocentia parvulorum; aut quia haec duo detestanda et damnanda sunt, agnoscas originale peccatum: et sic intelligas, omnes qui morte corporis moriuntur, in Adam mori, quia per ipsum hominem mors, id est, per culpam ejus et poenam; et omnes qui resurrectione corporis non damnantur, sed vivificantur, in Christo vivificari, quia per ipsum hominem resurrectio mortuorum, id est, per justitiam ejus et gratiam. Quia enim est poenalis corporis mors, ideo illi resurrectionem corporis tantummodo praemialem (cum sit alia quoque poenalis), e contrario videmus oppositam.