CAPUT XXXVII

JUL. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, deinde finis. Idem, et alibi: Qui est primogenitus, inquit, ex mortuis (Coloss. I, 18). Deinde hi qui sunt Christi: id est, sancti rapiuntur in nubibus (I Thess. IV, 17). Post hoc finis: quoniam hi ibunt in regnum aeternum, impii vero in ignem aeternum (Matth. XXV, 46). Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem: oportet enim eum regnare, donec ponat inimicos omnes sub pedibus ejus: omnia enim subjecit subtus pedes ejus; novissima autem inimica destruetur mors. Cum autem dixerit, Omnia ista subjecta sunt, sine dubio praeter illum qui illi subjecit omnia: nam cum subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 23-28). Regnum Dei et Patris est, ut impleto numero sanctorum qui in ejus praescientia continetur, omnis principatus et universa virtus adversariae potestatis intereat. Oportet quippe hanc efficientiam tanti esse mysterii, ut omnes inimici justitiae sub divinis pedibus collocentur. Quod tunc fiet, cum destructam se et victam ab omnibus sanctis mors aeterna conspiciet. Cum autem fuerint tam Christo quam corpori ejus omnia illa potestatum genera regni manifestatione subjecta, multo maxime congregatio omnis glorificata sanctorum esse Deo subdita non desistet; sed totum corpus dignum regno coelorum, quod sub Christo capite construitur, divinae voluntati perfecta affectione cohaerebit, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat.

AUG. In hac parte disputationis tuae nihil pene, quod ad causam quae inter nos agitur pertineat, prosecutus es. Cur enim totum locum istum, ubi de resurrectione corporis Apostolus disserit, inserendum putasti, nisi propter illud quod ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Quia scilicet corporis mortem non vultis peccato primi hominis tribuere, sed naturae: quam sic in illo homine primo dicitis institutam, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Unde satis ibi existimo esse responsum. Quamobrem praetermissis eis, in quibus exponendis superfluo te dilatare voluisti, illud quod ait Apostolus, Novissima inimica destruetur mors, discutiendum forsitan sit, de qua morte sit dictum; utrum de ista quae nunc est, qua de corpore exire anima compellitur; an de illa qua de corpore anima exire non sinitur, ut simul utrumque sempiterno igne crucietur: quae mors utique nondum est, sed futura est: neque tunc destruetur, sed potius esse tunc incipit; quam nunc nondum esse quis ambigit? Haec autem, quae tunc in omnibus corpore morientibus frequentatur, cui contraria est corporis resurrectio, de qua ut haec omnia diceret Apostolus disputabat; haec, inquam, quae nunc agitur, usitata et omnibus nobis nota mors corporis, tunc utique novissima destruetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Quod procul dubio de resurrectione corporis quae tunc erit, contra mortem corporis quae nunc est, dictum esse perspicimus. Quapropter, si mors aeterna quae nunquam fuit, non potest tunc destrui, quando esse potius incipit, nec unquam destruetur, quia semper erit; restat ut ista quae nunc est, ipsa novissima, hoc est, in fine destruatur, quando fiet resurrectione carnis ut non sit. Porro inimica quomodo esset, si naturalis ita esset, ut poenalis non esset? Poenalis autem sub justo et omnipotente judice nullo pacto esset, nisi meritis peccati accidisset. Jam tandem sensum tuum, rogamus, emenda; et paradisum beatorum, quem poenis hominum contaminaveras, munda. Dici autem non potest, quantum mihi placeat, quod dixisti, In regno coelorum futurum esse, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat. O utinam tuae hujus sententiae commonitione te corrigas, et cupiditatem culparum, quae in carne nostra nunc, etiam coercita, nobis repugnare non desinit, tunc vero, ut rectissime confiteris, exstincta nulla erit, jam non te libeat laudare ut aliquod bonum, sed ut malum potius accusare! Ipsa est enim tua illa suscepta, qua caro concupiscit adversus spiritum, ut necesse sit etiam spiritui adversus carnem concupiscere (Galat. V, 17), ne committatur unde homo damnetur. Quod discordiae malum, rei utriusque bonae et a Deo bono conditae, id est carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse, proclamat, neque Manichaeus, neque Manichaeorum adjutor, sed destructor Ambrosius (Lib. 7 in Luc. XII, 53).