|
JUL. Alioquin, inquit, quid facient qui
baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? quid et
baptizantur pro illis? Quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie
morior per vestram gloriam, quam habeo in Domino. Si secundum
hominem pugnavi bestiis Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non
resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si, inquit,
ista spes futurae gloriae, qua Deus omnia in omnibus erit, impia
infidelitate quatiatur, negeturque resurrectio mortuorum, quid facient
qui baptizantur pro mortuis? Natus hinc error aliquorum est,
putantium inter exordia Evangelii eum morem fuisse, quo astantes pro
cadaveribus profiterentur, et aqua Baptismatis etiam defunctorum
membra perfunderent: quod apparet de imperitia contigisse. Hoc enim
quod ait Apostolus, Baptizantur pro mortuis, nihil aliud indicat,
quam illud quod ad Romanos dixit, Consepulti illi sumus per Baptisma
in mortem (Rom. VI, 4): id est, Qua gratia, tali ad
Baptismatis susceptionem animo accedimus, ut membra nostra
mortificemus in posterum, et pro mortuis omnino degamus, si spes non
est, quia post mortem vivamus? Cur autem et quotidianis, inquit,
subdor periculis, in mortem jugiter incidens, quam inferunt
persequentes, ut de vestris ante Deum possim profectibus gloriari, si
mortui non resurgunt? Cur autem et secundum hominem pugnavi bestiis
Ephesi, id est, cur sustinui bestialem seditiosorum furorem, si
adhuc nutat quod mortui resurgunt? Nolite seduci: bonos mores
corrumpunt colloquia mala. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad
confusionem vobis dico (I Cor. XV, 29-34). Amor, inquit
peccatorum diffidere vos suadet de futuris: putatur non esse judicium,
ut majore peccetur audacia. Omnino, inquit, nesciunt aestimare
Deum, qui inficiantur resurrectioni. Non ergo solum
remunerationem, sed virtutem divinitatis negatis, unde nimium debetis
erubescere. Ad confusionem vobis dico, posse inter vos tales quospiam
reperiri.
AUG. Et hic nihil prorsus quod ad rem pertineat, quae in nostra
disceptatione versatur, dicere voluisti. Proinde verbis Apostoli,
quae pro tuo captu explanare conatus es, quia ea quae dixisti, quamvis
in nonnullis sensum non tenueris ejus auctoris, tamen non sunt contra
fidem, non opus habeo respondere multiloquio tuo.
|
|