CAPUT III

JUL. Pars igitur et voluptati consulens et pavori, vel arenae, vel circi, vel scenae populis comitata luxuria, ambiens in omnibus flagitiis obtendere necessitatem, qua commissi invidia semper levatur, et fragores saeculi praevaricatione vitare: ea ergo sunt, quae comitatiorem faciunt vitiorum defensionem. Ex quo tamen vulgo pars maxima, ut praefatus sum, Traducianis et Catholicis vel de Deo rationes credidit consonare.

AUG. Innumerabilis multitudo fidelium, quae promissa est Abrahae (Gen. XXII, 17), quasi a vobis vulgaris turba contemnitur: quia videlicet paucis, quos Pelagianos, hoc est, venenis novitiae pestis insanos facitis, potest placere quod dicitis, tam evidentem miseriam generis humani, quae apparet in gravi jugo filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), de peccati merito, quo in homine primo natura humana vitiata est, non venire. Unde vos sequitur, ut si nemo peccasset, cogamini etiam dicere in paradiso futura fuisse non solum tot et tanta onera molestiarum, quas videmos parvulos ferre; verum etiam tot et tanta vitia ingeniorum et corporum, cum quibus plerique nascuntur. In quo felicitatis et quietis loco etiam susceptam vestram, qua caro concupiscit adversus spiritum, libidinem ponitis; et nos qui eam tanquam adversarium vitium contra concupiscente spiritu debellamus, clausis oculis accusatis velut amicos voluptatis et luxuriae; in quam nullus flagitiose ac turpiter cadit, nisi qui vestrae illi susceptae, quam nos arguimus, vos defenditis, sollicitanti suadentique consentit.