CAPUT XXXIX

JUL. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? quo autem in corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia pecoris; alia caro volatilium, alia autem piscium: et corpora coelestia et terrestria; sed alia quidem coelestium claritas, alia vero terrestrium; alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in gloria; ita et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptela; seminatur in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Sic etiam scriptum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: qualis terrestris, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem. terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis Ibid., 35-49). Difficultatem rei exemplis edomat, et dicit nihil esse impossibile, cum omnipotentia pollicetur effectum. Sed sicut resurrectionem corporum seminum collatione commendat, ita etiam resurgentium diversitatem creaturarum varietatibus aperit: totum tamen loquitur de resurrectione beatorum. Seminatur, inquit, in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Hoc certe nisi in sanctis impleri non potest: impii quoque non in gloriam excitantur, sed in opprobrium, sicut propheta asserit, sempiternum (Jerem. XXIII, 40). Hic opportune distantiam naturae atque gratiae facit, recordaturque testimonii veteris quo dictum est, Factus est homo primus Adam in animam viventem: subditque de suo, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ostenditque immortalitatis dona ad vivificantem spiritum pertinere: animam vero solum viventem, ad naturam quandoque morientem. Non est ergo, inquit, hoc vivens quod vivificans: vivificans est, qui confert immortalitatem, quam Christo applicat: vivens est autem, qui vita utitur, sed non excludit mortalitatem. Ergo hoc utramque sententiam fine discrevit, ut ostenderet Adam factum esse viventem, sed non immortalem; Christum autem in spiritum, non solum viventem, verum etiam conferentem resurrectionem, suis gloriosam, omnibus aeternam.

AUG. Numquid ideo moriturus fuerat Adam, etiamsi non peccasset, quia in corpore animali, non spirituali, erat factus? Prorsus erras, si propterea necesse nobis esse arbitraris, paradisum Dei mortibus poenisque morientium, postremo ignominia, infirmitate, corruptione, in quibus nunc animalia hominum corpora seminantur, implere. Lignum enim vitae, quod in paradiso suo plantavit Deus, etiam corpus animale defendebat a morte, donec perseverantis obedientiae merito, in gloriam spiritualem, quam resurgentes habituri sunt justi, sine morte interveniente transiret. Justum enim erat ut imago Dei nullo fuscata et obsoleta peccato, tali insereretur corpori, quamvis de terrena materie creato atque formato, ut ei de ligno vitae subministrata vivendi stabilitas permaneret; ac viveret interim per animam viventem, quam nulla ab illo necessitas separaret; atque inde, propter obedientiam custoditam, ad vivificantem spiritum perveniret, ita ut non ei subtraheretur haec vita minor, ubi et mori et non mori posset, sed illa amplior adderetur, ubi viveret sine ullius ligni beneficio, morique non posset. Nam quaero a te in quali corpore nunc esse existimes Eliam et Enoch; animali, an spirituali? Si dixeris, Animali: cur non vis credere Adam, et Evam, et posteros eorum, si praeceptum Dei nulla praevaricatione violarent, quamvis in corpore animali, ita fuisse victuros, ut nunc vivunt isti? Quandoquidem ibi erant illi, quo translati sunt isti; et illic vivunt, isti, unde ut morerentur ejecti sunt illi. Corporale namque lignum vitae sic vitam subministrabat corporibus animalibus, sicut spirituale lignum vitae, quod est Dei sapientia, vitam salutiferae doctrinae sanctis mentibus subministrat. Unde nonnulli divinorum eloquiorum etiam catholici tractatores paradisum spiritualem commendare maluerunt; non tamen historiae resistentes, quae ostendit evidentius corporalem. Si vero Enoch et Eliae spirituale jam corpus esse responderis: cur non primorum hominum, et eorum qui ex illis per seriem successionis nascerentur, si nullum peccatum existeret, quod illos a ligno vitae merito separaret, animale corpus in spirituale potuisse transire sine morte media confiteris, ne paradisum Dei, ne locum felicium gaudiorum, poenis mortium atque morientium, et innumerabilibus mortiferorum morborum cruciatibus implere cogaris?