CAPUT XL

JUL. Sed non primum, inquit, quod spirituale est; sed quod animale: deinde, quod spirituale est. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: sicut portavimus imaginem terrestris, portemus et imaginem illius coelestis. Aperte nempe transit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem. Primus, inquit, homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: nomine substantiarum propositi indicat diversitatem. Neque enim Christus, quem hominem coelestem vocat, carnem suam de coelo deposuit, quam de semine David, de semine Adam, et intra mulierem de mulieris carne suscepit, Terrestrem ergo et coelestem refert ad virtutes et vitia. Denique sequitur: Sicut portavimus imaginem terrestris; portemus etiam imaginem illius coelestis. Sic et ad Romanos: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Tenorem vero sequens exhortationis assumptae, subdit, quod nisi intelligatur, omnia ejus videbitur dicta subruere: Hoc ergo dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, nec perpetuitatem interitus possidebit. Nempe in his locis, in quibus nihil aliud quam de affirmanda carnis resurrectione laboraverat, quam dixerat in regni gloria collocandam, nunc pronuntiat, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Si caro non possidet, si sanguis non possidet, ubi est, cujus supra pompam regenerat resurrectio mortuorum? Verum Scripturae more, carnem et sanguinem, vitia, non substantiam nominavit. Denique hoc idem aperuit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Intellexit se magister egregius, supra beatitudini tantum futurae resurrectionis vocabulum vindicasse ; et ideo illud ne ambiguum remaneret, absolvit, Omnes quidem resurgemus; ecce quae est excitatio communis: sed non omnes immutabimur; ecce ubi est resurrectio beatorum. Immutatio ergo in gloriam illis tantum debetur, qui non iram Dei, sed amorem merentur. In momento, inquit, in ictu oculorum, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Denuo hic transit ad eos sanctos, quos dies ille in carne reperiet; et dicit quoniam in momento tam brevi, quam potest esse extremus finis sonorum, et qui mortui fuerant, excitentur incorrupti, id est, integri; et qui inventi fuerint, immutentur in gloriam. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptelam; et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam tuam. Ubi est, mors, tuus aculeus? ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Ostendit, ut saepe, quoniam de sanctorum tantum resurrectione loqueretur: ideo praetermittens illam impiorum excitationem, dignum esse pronuntiat ut in corporibus sanctorum corruptibilitas aeternitate gloriae devoretur. Cum autem hoc, inquit, fuerit impletum, tunc licebit insultare diabolo, et morti perpetuae, quae hanc corruptionem naturalem fecerat malam videri; tunc increpabunt sanctorum gaudia, contusum a se aculeum mortis videntium, dicentque, Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Id est, O tu mors aeterna, aculeum habebas peccatum, quo desertores justitiae vulnerares: quoniam si hoc aculeo armata non esses, id est, peccato voluntario, nulli omnino nocuisses. Peccatum hoc et hunc aculeum viribus fidei confractum vides, remuneratione nostra teste, a qua nos conabaris abducere: aculeus quippe tuus peccatum fuit, et virtus peccati tui lex erat; quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Vel certe quamvis aculeus tuus peccatum esset; tamen fortior factus est apud praevaricatorum duntaxat animos, postquam mors ei legis admota est ; quae tamen non ad hoc data fuerat, ut acueret. Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi mortem operabatur, ut fieret supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum (Id. VII, 12 et 13). Haec ergo virtus, quam aculeus tuus spontaneae in nobis iniquitatis consequebatur adjutu, fidelium virtutibus, fidelium jam coronis victa comprobatur, et fracta. Insultamus igitur tibi, Deo nostro gratias referentes, qui dedit nobis hanc victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 46-57).

AUG. De imagine terrestris, et de imagine coelestis hominis satis jam superius disputatum est; tibique respondimus quod imago coelestis nunc fide ac spe portari potest; portabitur autem re ipsa praesentata atque donata, cum resurrexerit corpus spirituale, quod nunc animale seminatur. Duas quippe istas imagines, terrestris videlicet hominis unam, coelestis autem alteram, singulis rebus attribuit; illam scilicet animali corpori, hanc spirituali. Superius enim dixit, Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, quod spirituale est: protinusque subjunxit, Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis. Quis est ille, nisi Adam, per quem mors? Et quis est iste, nisi Christus, per quem resurrectio mortuorum? Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur: id est, quicumque vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur; unde jam supra sumus locuti. Nulla est utique ambiguitas, ad quas duas res duae istae referantur imagines; illa namque refertur ad mortem, haec ad resurrectionem. Illa ergo ad mortem corporis; quia haec ad resurrectionem corporis: illa ad corpus animale, quod seminatur in ignominia; haec ad spirituale, quod resurget in gloria: illa nascendo, hac induimur renascendo. Sed quoniam sub peccato nascimur, in peccatorum autem remissione renascimur: Sicut portavimus, inquit, imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis. Illud factum esse commemorat, hoc exhortatur ut fiat. Nemo enim potest efficere ut non fuerit natus in poena, qua corpus ejus seminetur in ignominia: sed nisi fuerit renatus, et perseveraverit in eo quod est renatus in gratia, non perveniet ad spiritualis corporis habitudinem, quod resurget in gloria. Quid est ergo quod dicis: Aperte nempe transiit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem? Cum potius Apostolus non ad aliud transeat; sed id quod de resurrectione carnis coeperat, exsequatur, cui e contrario mortem carnis opponit. Non itaque duas conversationes, malam scilicet, et bonam, vult hoc loco intelligi: sed resurrectionem carnis ita per Christum futuram, sicut per Adam mortem carnis asserit factam. Sine hominem Dei agere quod agit: tu eum sequere, noli ut te sequatur ipse conari. Non enim sequitur, quantumcumque coneris. Aperte resurrectioni carnis mortem carnis opponit: aperte his singulis rebus singulos dispertitur auctores, morti corporis Adam, resurrectioni corporis Christum: aperte duas imagines, unam terrestris hominis, aliam coelestis, a contrario inter se conferens, illam corpori attribuit animali, quod per Adam meruit ut seminetur in ignominia; istam spirituali, quod per Christum merebitur resurgere in gloria. Qui etiam secundum carnem homo coelestis est dictus, non quia eam sumpsit e coelo, sed quia et ipsam levavit in coelum. Si studium bonum et bona conversatio facit, ut ad gloriosam resurrectionem perveniant ; numquid studio malo et mala conversatione vitae hujus, quam nati, et accessu aetatis aucti duximus, factum est ut in corpore animali cum mortis propagine nasceremur? Quis enim malo studio vel ullo studio sibi comparavit aerumnosae nativitatis initium? Quis mala conversatione id egit, ut eum, quomodolibet vixerit, mori necesse sit? Plane si haec duo, id est, imaginem terrestris hominis, quae ad corpus pertinet animale, et imaginem coelestis, quae ad corpus pertinet spirituale, etiam ad conversationes referre volumus; sicut resurrectionem spiritualis corporis in parte justitiae ponimus, ita mortem corporis animalis ponere in peccati parte debemus: quia sicut in Christi justitia fiet ista resurrectio, ita in Adae iniquitate facta est mors illa. Quod si intelligas, et huic apertissimae consentias veritati; concedo quod dicis, terrestrem et coelestem referri ad vitia et virtutes: sicut enim virtus Christi faciet ut resurgat corpus spirituale, ita vitium Adae fecit ut moreretur corpus animale. Non itaque huic congruit, ejusdem apostoli ad Romanos illa sententia: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete vestra membra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Ibi enim de malis et bonis moribus loquebatur; hic autem de resurrectione corporis et morte corporis loquitur. Sed quoniam qui ratione jam utuntur, ad resurrectionem gloriosam, quae tunc fiet, quando spirituale corpus resurget, venire non poterunt, nisi hoc et credant et sperent: ideo quod terrestris hominis imaginem portaverimus commemorans, in qua est per hominem mors; ut imaginem coelestis hominis portemus hortatur, in qua est per hominem resurrectio mortuorum: ut quomodo per Adae peccatum venimus in mortem corporis animalis, ita per Christi justitiam veniamus in resurrectionem corporis spiritualis. Deinde subjungit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ubi te non reprehendimus nomine carnis et sanguinis significatam carnalem prudentiam credidisse, non ipsam substantiam corporis animalis, quae seminatur quidem in ignominia, sed tamen resurget in gloria, et regnum Dei procul dubio possidebit. Quamvis et aliter hoc possit intelligi, ut isto loco, nomine carnis et sanguinis, corruptio significata sit, quam nunc in carne videmus et sanguine; quae utique corruptio regnum Dei non possidebit, quia corruptibile hoc induetur incorruptione. Unde cum dixisset, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: tanquam exponendo quid his nominibus significaverit, ne ipsa carnalis substantia crederetur, adjunxit, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Et secundum istum sensum magis videtur caetera attexere. Sed utrumlibet his verbis auctor eorumdem verborum significare voluerit, neutrum est contra fidem, quae ita se habet, ut non dubitet in carne incorruptibili possessuram regnum Dei ex omnibus gentibus congregatam Dei familiam. Non itaque hoc reprehendimus, quod etiam ante nos divinarum Scripturarum catholici tractatores plerique dixerunt, carnem et sanguinem his posse accipi homines, qui secundum carnem et sanguinem sapiunt, et ideo regnum Dei non possidebunt: sic enim ait idem doctor Gentium, Sapere secundum carnem mors est. Sed quod non vis mortem corporis animalis per peccatum primi hominis accidisse, cum audias eumdem apostolum dicentem, Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 6, 10); neque negare audeas, resurrectionem corporis spiritualis, quae morti corporis animalis opponitur e contrario, per justitiam secundi hominis adfuturam; et hoc ideo non vis, ut corporibus mortuorum, et per haec etiam cruciatibus morientium impleas paradisum, beatarum deliciarum memorabilem locum: hoc reprehendimus, hoc detestamur, hoc dignum anathemate judicamus. Cui enim morti in fine insultabitur, cum dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nisi aut diabolo, etiam mortis corporalis auctori, aut ipsi morti corporis, quam resurrectio corporis absorbebit? Hic enim sermo tunc fiet, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Sine ambiguitate quippe dicit Apostolus: Cum corruptibile hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Cui morti hoc dicetur, nisi quae absorbebitur in victoriam? et quae ista est, nisi quae tunc absorbebitur, quando corruptibile hoc corpus atque mortale incorruptione atque immortalitate vestietur? Hujus ergo corporalis mortis aculeus peccatum est: quia huic morti dicetur, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quem aculeum dixit esse peccatum; aculeum videlicet quo mors est facta, non quem fecit ipsa; sicut poculum mortis est quo mors fit, non quod a morte fit. Quomodo ergo, ut putas, non huic, sed perpetuae insultabitur morti? Numquid ipsa absorbebitur in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem? Numquid adversus sanctos ipsa contendit, ut ejus timor certamine vincatur illorum, quae prius eos victos tenebat, quando eam timendo peccabant? Nonne propter ipsam vincendam Dominus mortuus est, et evacuavit eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberavit eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis (Hebr. II, 14, 15)? Numquid timore mortis aeternae rei erant; cum potius qui eam non timuerint, rei fiant? Propter quod Dominus, ne mors ista corporis timeatur, cujus timor facit reos, sed illa potius sempiterna, quam non timendo, fiunt rei, apertissime dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quod faciant; sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam (Luc. XII, 4, 5). Haec est certe mors secunda atque perpetua, contra cujus timorem non certant sancti, sed contra istam potius corporis temporalem. Nam ut hanc vincant, illam timent; quia cum hanc pro pietate et justitia vicerint, illam non sentient, Huic ergo, non illi, insultabunt, dicentes; Ubi est, mors, victoria tua? quod alibi scriptum est, Ubi est, mors, contentio tua (Osee XIII, 14, sec. LXX)? Cum igitur hujus mortis aculeus sit peccatum; qua fronte audes dicere, non peccato primi hominis esse factum ut in illo a ligno vitae separaremur, et morte etiam corporis plecteremur? Quid est, rogo te, quod adversus divinorum eloquiorum evidentiam, incredibili rabie spumantis loquacitatis oblatras, tanquam non possit in Dei paradiso anima tua obtinere vitam, nisi illuc introduxeris corporis mortem, cum tot et tantis corporalibus morbis, carnificibus, praecursoribus mortis? Attende tibi potius, ne in locum deliciarum sanctarum mittendo corporis poenas, tu ipse pendas in loco perpetuorum dolorum et animi et corporis poenas.