|
JUL. In hoc sane loco Augustinus aculeum mortis,
peccatum illud opinatur antiquum, non intelligens quid sequatur, id
est, virtus peccati lex: quam legem, praeceptum quod Adae positum
est, conatur asserere. Sed illa lex non fuit peccati virtus, verum
peccati genus. Aliud est enim exstanti rei dare virtutem, aliud quod
non exstitit procreare. Esus ergo illius arboris, si non esset
interdictus, malus non fuisset: postquam autem interdictus est, et a
praevaricatione usurpatus, natum est ibi ex interdicente et contemnente
peccatum: quamvis non ideo data lex fuisset, ut delinqueretur; sed
tamen idem faciendo, id est, de arbore comedendo, non deliquisset
homo, quia bona arbor erat, nisi gustus ejus a lege interdictus
fuisset. Quod ergo per se pravum est, verbi gratia parricidium,
sacrilegium, adulterium, et malum esse etiam sine lata lege
dignoscitur, bene dicitur apud praevaricatores, qui cupientiores
prohibitione redduntur, virtutem acquisisse per legem: quod vero
inique non usurpatur, nisi interdicatur, genus ibi proprie, non robur
ei constat a legis occasione collatum. Verum quoniam hic fui longior,
hujus quoque libri fine commoneo lectorem meum, ut vigilanter
inspiciat, nullam in lege Dei occasionem Manichaeae impietatis
offendi; sed si qua putantur ambigua, secundum regulas veritatis atque
rationis et exponi posse, et justitiae convenire non dubitet. Et
illos ergo qui dicunt, Non per Christum erit resurrectio mortuorum,
et istos qui asserunt aeque contra Apostolum, non nostrae naturae
corpus habuisse Christum, per quod Manichaeorum scita venerantur;
eodem et qui legi Dei congruat vigore damnamus.
AUG. Ego nunquam dixi eam legem, quae in paradiso data est,
Apostolum significasse, ubi ait, virtus peccati lex. Frustra ergo
adversus me, tanquam hoc dixerim, tu multa dixisti. Virtutem namque
peccati, jam quidem existentis, sed minus operantis, eam legem
semper intellexi, de qua idem apostolus, Quid ergo dicemus, inquit?
Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem.
Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me
omnem concupiscentiam (Rom. VII, 7, 8). Ecce quomodo est
virtus peccati lex: minus enim operabatur peccatum, quando
praevaricationem nondum operabatur, quia lex nondum data erat: Ubi
enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Nondum
ergo erat omnis concupiscentia, antequam prohibitione sic cresceret,
tamque fortis fieret, ut ipsius prohibitionis, qua creverat, vinculum
rumperet. Hoc et te ipsum scire monstrasti, multa in hanc sententiam
disserendo: quamvis ut hoc ostenderes, alia potius adhibuisti
testimonia apostolica, non hoc quo ego nunc usus sum; fortasse ideo,
ne peccatum esse concupiscentiam fatereris. Apertissime quippe illam
demonstravit esse peccatum, qui dixit, quod commemoravi: Peccatum
non cognovi, nisi per legem. Et velut quaereremus quod peccatum:
Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non
concupisces. Haec igitur concupiscentia, utique mala, qua caro
concupiscit adversus spiritum, nondum erat ante primi hominis illud
grande peccatum: sed esse tunc coepit, naturamque humanam tanquam in
traduce vitiavit, unde trahit originale peccatum. Cum illa quippe
omnis homo nascitur: nec hujus concupiscentiae reatus, nisi in
renascentibus solvitur, ut eo post hanc absolutionem non inquinetur,
nisi qui ei ad perpetrandum opus malum, spiritu adversus eam vel non
concupiscente, vel non fortius concupiscente, consentit. Addunt ergo
vires eidem concupiscentiae peccata, quae accedunt propria voluntate
peccantium, et ipsa consuetudo peccandi, quae non frustra dici solet
secunda natura: sed ne tunc quidem omnis est concupiscentia. Adhuc
enim habet quo crescat; quoniam minor est, quamdiu non a sciente, sed
ab ignorante peccatur. Ideo non ait, Non habebam; sed, Nesciebam
concupiscentiam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem
accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem
concupiscentiam. Omnis est enim concupiscentia, quando prohibita
concupiscuntur ardentius, et peccata jam cognita, ignorantiae sublata
excusatione, et accedente legis praevaricatione, committuntur
immanius. Unde lex Dei, apud eos quos non adjuvat gratia Dei per
Agnum Dei qui tollit peccatum mundi, non correctio peccantis, sed
virtus potius est dicta peccati. Et ideo cum dixisset, Virtus
peccati lex, tanquam responderetur, Quid ergo faciemus, si peccatum
nec lege tollitur, sed augetur? continuo subjiciens ubi spes debeat
esse certantibus: Gratias, inquit, Deo qui dedit nobis victoriam;
vel, sicut alii codices habent, quod et graeci habent, qui dat nobis
victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Verissime prorsus:
Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset
justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex
fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et
22). Hi enim sunt filii promissionis et vasa misericordiae, quibus
ideo data est promissio ex fide Jesu Christi, quia misericordiam
consecuti sunt, ut fideles essent, quod etiam de se ipso dicit
Apostolus (I Cor. VII, 25): ne vel ipsa fides, ex qua
incipit, et ad quam refertur, quidquid temperanter et juste et pie
gerimus, ita tribuatur nostrae voluntatis arbitrio, tanquam non nobis
Deo miserante donetur; a quo etiam voluntas ipsa, sicut scriptum
est, praeparatur (Prov. VIII, sec. LXX). Unde sancta
Ecclesia per ora supplicantium sacerdotum non solum pro fidelibus, ut
in eo quod credunt, perseverante pietate non deficiant, verum etiam
pro infidelibus orat, ut credant. Ex quo enim per humanum liberum
arbitrium Adam commisit illud grande peccatum, et omne genus humanum
in commune damnavit (Chrysost. Epist. ad Olympiadem), ab hac
communi damnatione homines quicumque liberantur, nonnisi divina gratia
et misericordia liberantur; et quidquid lex Dei jubet, nonnisi eo qui
jubet adjuvante, inspirante, donante completur: qui rogatur ut
permaneant, ut proficiant, ut perficiantur fideles; qui rogatur etiam
ut credere incipiant infideles. Quas Ecclesiae sanctae preces toto
terrarum orbe crescentes et ferventes, opprimere ac exstinguere
cupiunt, qui contra istam Dei gratiam humanae voluntatis arbitrium,
ut gravius de alto praecipitent, extollunt potius, quam defendunt.
In quibus contentiosum locum vel soli, vel praecipue vos tenetis,
qui Christum Jesum parvulis non vultis esse Jesum, quos nullo
peccato originali attaminatos esse contenditis: cum ille propterea
Jesus appellatus sit, quia salvum fecit populum suum, non a
corporalibus morbis, quos et in populo non suo sanare consuevit, sed a
peccatis eorum (Matth. I, 21). Quamvis ergo Apostolus in eo
quod ait, Aculeus autem mortis est peccatum, illam sine ambiguitate
expresserit mortem, quae resurrectioni corporis, de qua loquebatur,
opposita est, id est, corporis mortem; ipsa enim absorbebitur in
victoriam, quando corpore spirituali resurgente jam non erit, quia
immortalitas etiam corporis erit, quae nullo peccato possit amitti:
tamen in eo quod secutus adjunxit, Virtus vero peccati, lex, non
legem significavit, quae data est in paradiso; illa enim peccati,
quod nullum adhuc erat, virtus esse non posset; sed eam legem virtutem
dixit esse peccati, quae subintravit ut abundaret peccatum, et
operaretur omnem concupiscentiam: id est, non eam tantum, quae in
paradiso exorta mortificavit et corpus, cum qua omnis homo nascitur;
nec eam tantum, quae peccatis per cujusque malos mores accedentibus
crevit; verum etiam illam, quae mandato prohibente ardentius
excitata, ad praevaricationem usque pervenit: ut victoria, qua non
solum peccati cupiditas, verum etiam mortis corporalis vinceretur
timor, postremo ipsius mortalitatis absorberetur infirmitas, non lege
per Moysem data, sed per Christum facta gratia praestaretur.
Proinde ita dixit Apostolus, Aculeus autem mortis est peccatum;
virtus vero peccati, lex: gratias autem Deo qui dat nobis victoriam
per Dominum nostrum Jesum Christum: tanquam diceret, Aculeus
quidem mortis est peccatum, quia peccato etiam mors ista corporis facta
est; cujus auctori vel ipsi etiam morti dicetur in fine ab eis, quibus
in gloria resurgentibus absorbebitur, Ubi est, mors, victoria tua?
ubi est, mors, aculeus tuus? sed iste aculeus, id est peccatum, per
unum ingrediens, et in omnes homines cum morte pertransiens, aliis
quoque additis multiplicatum, nec lex sancta et justa et bona quivit
auferre : virtus enim potius ejus effecta est, cum prohibita
concupiscentia magis ardesceret, et ad praevaricationis cumulum
perveniret. Quid ergo restabat, nisi ut gratia subveniret? Gratias
itaque Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum
Christum; qui nostra debita dimittendo, et nos in tentationem non
inferendo, ad novissimam victoriam, qua mors etiam corporis
absorbeatur, adducit; ut qui gloriatur, non confidat in virtute sua,
sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Haec recta et
catholica fides, in qua etiam didicimus et tenemus, mortem quoque
corporis eo aculeo factam, quod est peccatum, tantum a Manichaeorum
errore diversa est, eique potius declaratur adversa, ut vobiscum illi
dicant potius, quam nobiscum, sic mortalem Adam factum, ut sive
peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nec tamen ideo vos
Manichaeos dicimus, quia et vos hoc dicitis: nec videtis tamen,
neque nos a vobis ideo dici debere Manichaeos, quia malum esse
concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et illi et
nos dicimus. Sed vos ab eis, in eo quod simul dicitis, dissimili
quidem, verumtamen alio errore distatis, qui mortem carnis non sicut
illi naturae tribuitis alienae, nobisque permixtae, sed eam naturae
nullo vitiatae peccato impingitis nostrae: ac sic paradisum
honestissimae ac felicissimae voluptatis, funeribus mortuorum et
cruciatibus morientium infeliciter atque indecenter impletis. Nos
vero, in eo quod cum Manichaeis dicimus concupiscentiam carnis, qua
contra spiritum concupiscit, malum esse, atque a Patre non esse (I
Joan. II, 16), non ab eis alio, quamvis dissimili, tamen ipso
haeretico errore, sed catholica veritate distamus; quia istam
discordiam duarum concupiscentiarum carnis et spiritus, non cum illis
per alienae Deo coaeternae malaeque naturae commixtionem nobis
accidisse, sed cum catholico Ambrosio ejusque consortibus, per
praevaricationem primi hominis in naturam nostram vertisse
(Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII, 53) disserimus, et contra
utrosque vestrum fidenter asserimus: carnemque Christi, non sicut
illi nullam, nec sicut vos calumniamini, a natura nostrae carnis
alienam; sed ab hoc nostro vitio, quo caro contra spiritum
concupiscit, immunem atque omnino integram praedicamus. Vos autem
mala negando esse quae mala sunt, eorumque originem non ad primi
hominis referendo peccatum, non ut ea mala non sint efficitis; sed ut
ex mala natura bono aeterno coaeterna esse credantur, detestabili
caecitate suffragamini Manichaeis, eosque accusatis inaniter, quia
miserabiliter adjuvatis.
|
|