CAPUT IV

JUL. Verum quia et in primo et in praesenti certamine, argumentatione Augustini claruit non esse eum Traducianorum Deum, quem Christiani justum atque omnium conditorem concinenti assertione venerantur; praecipio jam animo, quo plurimi eorum quoque, qui caeco errore lapsi sunt, his agnitis corrigantur.

AUG. Imo vero, his agnitis, quae tuo fallaci vaniloquio secundum veritatis respondemus eloquium, neminem in errore haeresis vestrae nisi nimia vecordia vel pervicacia detinebit.