CAPUT V

JUL. Credit quippe adversum nos Manichaeus, naturaliter mortales in flagitia facinoraque compelli: opinatur tenebrarum originem et corporibus materiam et criminibus praestitisse; voluptatem sexuum tabem esse generis humani, assertricem juris diabolici, et in universa dedecora hominum coactricem. Quem Traducianus omnifariam secutus, quippe ejus haeres et soboles, naturalia crimina, aeternam de tenebroso nihilo mali necessitatem, et affectionem sensibus destinatam sanctorum omnium pollutricem atque imaginem Dei in regno diaboli collocantem, oratione multiplici testatur.

AUG. Manichaeus naturam mali substantialiter Deo bono coaeternam, contra catholicam veritatem singulari vesania fabulatur: veritas autem catholica Deum solum sine ullo exordio confitetur aeternum; non solum bonum, quod et ille dicit, verum etiam immutabilem, quod ille non dicit. Hunc ergo Deum summe bonum, et ob hoc omnino immutabilem, cui nulla natura coaeterna est, quae non est quod ipse, nec esset nisi facta esset, non de ipso, sed tamen ab ipso, hoc est, non de natura ejus, sed potentia tamen ejus, adversus Manichaeorum dementiam praedicamus: factamque naturam, quae nulla esse potuisset, nisi eam, quamvis non de se ipsa, tamen omnipotens natura fecisset, bonum esse quidem scimus et dicimus, sed illi non aequale qui fecit. Fecit enim Deus omnia bona valde (Gen. I, 31); sed non summe bona, sicut est ipse: quae tamen bona qualiacumque non essent, nisi ea fecisset summe bonus; nec mutabilia ulla bona essent, nisi ea fecisset immutabiliter bonus. Ac per hoc, Manichaei cum quaerunt a nobis unde sit malum, volentes introducere malum Deo coaeternum, nescientes quid sit malum, idque putantes esse naturam atque substantiam: respondemus eis, non esse malum ex Deo, neque coaeternum Deo; sed malum ortum esse ex libera voluntate naturae rationalis, quae bene a bono condita est; sed bonitas ejus non est aequalis bonitati Conditoris ejus; quoniam non natura, sed opus ejus est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult posse, nec potest velle. Verumtamen rationalis ista natura in hac possibilitate peccandi si non peccasset, quando peccare potuisset, magnum sibi meritum comparasset: cujus meriti praemium etiam hoc esset, ut majore felicitate peccare non posset. Sed hoc audito Manichaeus adhuc pergit, et dicit: Si ex libera voluntate naturae rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur? Unde est concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum, et ad peccatum perpetrandum trahit, nisi adversus eam spiritus fortius concupiscat? Unde in homine uno duarum rerum, ex quibus constat, tanta discordia? Unde lex in membris repugnans legi mentis, sine qua lege nemo nascitur? Unde tot et tanta vitia vel ingeniorum, vel corporum, cum quibus plerique nascuntur? Unde labores et calamitates nondum voluntate peccantium parvulorum? Unde cum rationis usus accesserit, in discendis litteris vel quibuslibet artibus tanta poena mortalium, ut aerumnosis conatibus etiam verberum cruciatus addatur? Hic nos respondemus, etiam ista mala ex voluntate humanae naturae originem ducere, qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturae hujus tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de judicio: quae mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichaei; verum ideo dici naturalia, quia cum eis homines vitiata originis tanquam radice nascuntur. Sed vos novi haeretici contradicitis nobis: respondete igitur Manichaeis; dicite unde sint tot ac tanta mala, cum quibus nasci homines si negatis, ubi est frons vestra? si fatemini, ubi est haeresis vestra? Sed mala ista non esse mala contendite, et paradisum non verum, sed vestrum, laboribus, doloribus, erroribus, gemitibus, fletibus, luctibus, etiamsi nemo peccasset, implete. Quod si non audetis, ne ab ipsis quoque puerulis rideamini, et emendandi ferulis judicemini; concludit adversus vos Manichaeus, haec mala, quae de vitiata bona natura esse non vultis, de commixtione mali esse: quod malum dicit esse naturam coaeternam Deo atque contrariam. Ac per hoc ubi Manichaeo conaris esse remotior, illi efficeris ejus adjutor.