|
JUL. Jam vero in ipsum Deum, pari fine, impari exordio,
accusationum tela jaculantur. Manichaeus quippe dicit, Deus bonus
malum non facit: sed addit quia pro naturalibus culpis aeterno incendio
animas destinet; quod perspicuae immanitatis est: ac per hoc, fine
opinionis suae, quem bonum dixerat, clara iniquitate contaminat.
Porro Augustinus quasi ei ad quem scribit, fidens patrono, ausu
grandiore despicit trepidationem magistri, nec dubitat inde incipere,
quo Manichaeus pervenit; pronuntiatque quod malum, id est peccatum,
faciat Deus et creet, quem constat non convenire ei Deo, quem
Catholicorum fides colit. Hoc potissimum animo lectoris insidat, et
nulli unquam fidelium majorem causam quam nobis incubuisse conflictus,
et omnem qui naturam ipsam necessitatem criminis arbitratur, in Dei
Christianorum cultu non habere consortium: quod quoniam frequenter
inculcatum est; iterationem quippe utilitas causae principalis exegit;
veniamus jam ad discussionem primorum hominum, quorum taxatione aciei
nostrae Numida quasi cetratus occurrit.
AUG. Quid Manichaeus dicat de commixtione bonae et malae
substantiae, nescire te crederem, nisi ea certe quae adversus eumdem
errorem scripsimus, legisse te scirem: nam ex libro, in quo duarum
animarum in homine constitutarum, quarum esset una bona, altera mala,
eorum opinionem redargui (De Duab. Animab., n. 15), quaedam
contra me ipsum esse existimans testimonia protulisti. Manichaeus ergo
duas animas, sive spiritus, sive mentes, unam propriam carnis,
eamdemque non accidente vitio, sed coaeternam Deo natura malam,
alteram vero natura bonam tanquam Dei particulam, sed illius malae
permixtione maculatam, in homine uno esse contendit: et hinc vult
fieri, ut caro concupiscat adversus spiritum, utique bonum, per
animam suam malam, ut eum teneat implicatum; spiritus autem adversus
carnem, ut ab illa commixtione liberetur. Quod si nec ultima mundi
conflagratione potuerit, tunc eum dicit affigi tenebrarum globo, atque
in aeternum tali supplicio detineri. Non itaque, ut dicis,
Manichaei Deus
|
“pro naturalibus culpis aeterno incendio animas
destinat:”
|
|
sed natura bonas animas pro alienae malae naturae
commixtione cui malo eas ipse commiscuit, quas inde non potuerit
liberare, non incendio aeterno; nam nullum aeternum Manichaeus
opinatur incendium; sed aeterno, ut dixi, tenebrarum globo, quo mens
tenebrarum includetur, affiget. Catholica vero fides, quam
reliquistis, ut Manichaeorum, non plane, quemadmodum putatis aut
fingitis, oppugnatricem, sed potius adjutricem sectam novitiam
conderetis, cum audit aut legit quod ait Apostolus, Caro concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem
adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17):
non naturas duas, boni scilicet et mali, inter se ab aeternitate
contrarias, et bello posteriore commixtas, sicut Manichaeus
haereticus opinatur; sed sicut catholicus doctor Ambrosius (Lib. 7
in Luc. XII, 53), istam discordiam carnis et spiritus ex
praevaricatione primi hominis in naturam vertisse cognoscit; ut non
intelligatur haec natura hominis primitus instituti, sed in naturam
versa poena damnati. Haec fides non est cetra Numidica, de qua nobis
velut facetus insultas; sed est veridicum scutum, in quo omnes
sagittas ignitas maligni, sicut hortatur Apostolus, exstinguimus
(Ephes. VI, 16). Hoc muniebatur scuto, quando vobis futuris
jam occurrebat armatus, non quidem Numida, sed tamen Poenus ille
Cyprianus, quo rursus nomine tua in nos insilit vana loquacitas;
hoc, inquam, scuto armatus Poenus ille dicebat in libro de Oratione
Dominica, id nos orare, cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in
coelo et in terra (Matth. VI, 10), ut inter duo ista, id est
carnem et spiritum, fiat Deo opitulante concordia. Ubi Christi
miles egregius et a Manichaeis et a vobis conjecta ignita maligni
jacula exstinguit : cui maligno militant omnes haeretici, et cujus
castra tirocinio vestro putatis augenda. Nam spiritus et carnis
quaerendo concordiam, contra Manichaeos docet, ambas quibus constamus
bonas esse naturas, si discordiae malum divina miseratione sanetur:
vobis autem resistit, quia carnis concupiscentiam dicitis bonam, qua
infestante existit ista discordia, quam poscit ille sanari; et tunc
existit quando bene agimus, ut infestanti concupiscentiae carnis,
contra concupiscente spiritu repugnemus. Nam si consentimus, non
optabilis, sed culpabilis, vel etiam damnabilis fit spiritui cum carne
concordia. Contra vos est etiam, quia libero datis arbitrio, quod
ille ut fiat in homine, a Deo intelligit esse poscendum. Tu autem
qui nesciens quid loquaris, objicis mihi quod dicam Deum creare
peccatum, resiste Manichaeo dicenti in discordia carnis et spiritus
duas inter se contrarias mali et boni apparere naturas. Unum est enim
quod respondeamus, ut pestis ista vincatur; hanc scilicet discordiam
per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam: quod tu
negando conaris ut vincant; satisque manifestaris falsus Manichaeorum
oppugnator, verus adjutor.
|
|