|
JUL. Ingerit quippe omnibus scripturis suis, Adam atque
Evam bonos tantum a Deo conditos, id est, nulli naturali crimini
mancipatos, eosque libera voluntate peccasse, sed ita granditer, ut
omnia in natura sua Dei instituta subruerent.
inquit,
|
“peccatum valde majus atque altius diabolus infixit, quam
sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis
peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum facta est
peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor, quo
bene vivendi virtus periit, non est natura, sed vitium. Illud ergo
peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in pejus, quia multo
est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 57, 58).
Ecce quam aperte quid sentiret exposuit: Primi, illi homines bonam
habuere naturam, sed peccatum tam immane, tam inaestimabile
perpetrarunt, ut virtutem bene vivendi interimerent, liberi arbitrii
lumen exstinguerent, facerent in reliquum peccandi necessitatem; ne
cui esset possibile de eorum stirpe nascenti, in virtutum decora
conari, et declinatis vitiis compotem fieri sanctitatis.
AUG. Videris tibi, vel etiam consortibus tuis Pelagianis aliquid
dicere, cum relicta auctoritate divina, humana vanitate jactaris, et
argumentationibus cordis tui sanctarum Scripturarum veritati adversaris
et obstrepis. Nam utique si christiano atque catholico animo
attenderes quod ait Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter
peccatum; profecto intelligeres tam granditer peccasse primum hominem,
ut eo peccato, non unius hominis, sed totius generis humani mutata
natura ex possibilitate immortalitatis in necessitatem mortis lapsa
corruerit: ita ut etiam qui convertuntur ad Deum, per unum Dei et
hominum mediatorem hominem Christum Jesum, non continuo
immortalitatem corporis sumant; sed eis per Spiritum Dei, quo nunc
inhabitantur, danda postea nunc promittatur. Quod idem apostolus
eodem loco sic explicat: Si quis, inquit, Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus
quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter
justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis,
habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus
in vobis (Rom. VIII, 9-11). Corpus ergo mortuum est
propter peccatum; quoniam necessitatem mortis etiam in viventibus
habet. Quod autem peccatum, nisi primi hominis? Quandoquidem per
justitiam secundi hominis, id est Christi, eidem corpori quod nunc
mortuum dicitur, vivificatio beata ventura est. Unde et secundus homo
et secundus Adam dictus est Christus: cum inter Adam hominem
factum, et Christum hominem natum, tot generationes hominum
transiisse videamus, nec in earum ordine possit dici secundus homo,
nisi Cain: sed quia prima est mors corporis, quae facta est propter
peccatum Adae, in qua decurrit hoc saeculum; secunda vita est
corporis, quae fiet propter justitiam Christi, et facta est in carne
jam Christi, in qua vita futurum saeculum permanebit; ideo ille
primus vel Adam vel homo, iste autem secundus est dictus. Et non vis
intelligere tam grande illius fuisse peccatum, ut mortalium saeculum,
hujus vero tam grandem justitiam, ut immortalium saeculum propagaret?
Et mihi objicis peccati primi hominis granditatem, quae tanti mali
hominum omnium exstitit causa, quasi hoc ego solus vel primus dixerim?
Audi Joannem Constantinopolitanum excellentis gloriae sacerdotem:
inquit,
|
“Adam illud grande peccatum, et omne genus
hominum in commune damnavit”
|
|
(Epist. ad Olympiadem). Audi etiam
in Lazari resuscitatione quid dicat, ut intelligas etiam corporis
mortem de illo grandi venisse peccato:
inquit,
|
“Christus, quod eos qui immortales esse potuerunt, diabolus fecit
esse mortales”
|
|
(Homil. de Lazaro resuscitato). Ubi, obsecro
te, diabolus omnes homines fecit esse mortales, nisi in illo cui
praevaricationis inflixit tam grande peccatum, quo ex paradisi
beatitudine in tantam miseriam, quam videmus atque sentimus, genus
projiceretur humanum? Quod non sola mors corporis, sed ipsius quoque
animae, quam corruptibile aggravat corpus, mala tot et tanta
testantur, et grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre
matris eorum: sub quo jugo est etiam quod in Psalmo legitur,
Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6).
Quae tu mala nolens tribuere illi grandi peccato primi hominis, quid
agis, nisi ut ea, tu quidem paradiso illius tam magnae felicitatis
importes, tanquam et illic futura essent, si nemo peccasset;
Manichaei vero ea tribuant genti tenebrarum, non te accusante
confusi, sed adjuvante confisi, nisi tecum fiant tanquam invictissimo
gladio catholica veritate confossi? Non autem, ut insimulas,
dicimus,
|
“Nemini de primorum hominum stirpe nascenti esse possibile
in virtutum decora conari.”
|
|
Conantur enim multi, in quibus Deus
operatur et velle (Philipp. II, 13): nec sine fructu
perventionis ipso adjuvante conantur. Sed si animam corpus
corruptibile non gravaret, non utique conarentur. Ac per hoc in
paradiso (si nemo peccasset, et super filios Adam grave jugum non
esset) sine conatu Deo suo facile et feliciter obedirent.
|
|