|
JUL. Illorum ergo primorum hominum, id est, tantum
duorum, opitulari sibi laudem arbitratur, ad distinctionem inter
Manichaeos et Traducianos tenendam: qua opinione haud facile quidquam
vel eminentius, vel impudentius offendi potest. Libertas, inquit,
arbitrii, postquam se uti coepit, vires suas perdidit. Et ut
conversi ad eum, pedetentim omnia perscrutemur: confiteris nempe
primum hominem effectum esse arbitrio libero, bonumque a Deo
conditum, nulla ab exordio peccati tabe pollutum; sed conditionis
innocuae sponte deinceps praevaricatum, coactionem inevitabilem cunctis
ex se oriundis intulisse peccandi. Hoc certe est dogma vestrum, quod
nos de Manichaei coeno testamur expressum, qui et ipsius Adae
naturam, licet de primae concretam flore substantiae, multo meliorem
secutis, tamen malam naturaliter opinatur.
AUG. Superius quae dicta sunt, satis indicant, et catholicum
dogma nostrum, et dogma haereticum vestrum, de primis hominibus et
posteris eorum; illis rectis a Deo conditis, istis autem, quamvis
eodem conditore, tamen de natura peccato vitata cum peccati vinculo
exortis, atque a salute in qua homo primitus factus est in contagionis
languorem et mortis necessitatem originis conditione dejectis. Propter
quod eis ope opus est Salvatoris, qui primum salvos facit remissione
omnium peccatorum; post etiam omnium sanatione languorum (Psal.
CII, 3). Jam baptizatis enim, et eis qui jam Spiritum sanctum
acceperant dicebat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum,
spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non
ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17). Ubi tu qui negas
liberum arbitrium vires suas perdidisse peccando, id est, male se
utendo; quid respondebis, audiens quod carne concupiscente adversus
spiritum, non ea quae volunt faciant et fideles, non ea quae volunt
faciant etiam hi quibus sunt in Baptismo dimissa peccata; non ea quae
volunt faciant, quos Apostolus ex auditu fidei dicit accepisse
Spiritum sanctum (Id. III, 2): postremo non ea quae volunt
faciant per liberam voluntatem, quos ait idem doctor Gentium, vocatos
in libertatem (Id. V, 13)? Deinde, tam disertus defensor ipse
libidinis, qui velut patronus egregius pro suscepta tua tantum audes,
ut conpiscentiam carnis, qua concupiscit adversus spiritum, etiam in
paradiso non dubites fuisse ante peccatum; non vides ad hoc te
compelli, ut dicas nec tunc fuisse in illis primis hominibus efficacem
liberam voluntatem? Si enim et tunc caro concupiscebat adversus
spiritum, non ea quae volebant utique faciebant. Sed quoniam per
liberum arbitrium, quod tunc integerrimas vires habuit, ea faciebant
procul dubio quae volebant, id est, divinae legi non solum nulla
impossibilitate, verum etiam nulla difficultate serviebant: tua ibi
suscepta non fuit, qua caro concupiscit adversus spiritum; per quam
fit ut homines jam etiam per fidem conversi ad Deum, jam baptizati,
sanctificati, in libertatem vocati, non faciant in exstinguenda
vitiosa delectatione quae volunt. Verissimumque illud est, quod per
antistitem Ambrosium fides catholica dixit, hoc vitium quo caro
concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in
nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53). Quo
telo inevitabili et insuperabili veritatis, et Manichaeus
obtruncatur, et tu. Ambo quippe in hac re, videto quis vestrum
pejus, tamen prorsus erratis: tu propterea, quia contendis quod ista
pestilentia malum non sit; ille autem, quia malum quidem agnoscit,
sed unde sit nescit, et fide catholica destitutus fabulam mendaciorum
et turpitudinum plenam, de duarum naturarum boni scilicet et mali
permixtione componit. Nunc ergo nostra justitia est, ut justificati
per fidem pacem habeamus ad Deum (Rom. V, 1); contra vero
carnis concupiscentiam nos oppugnantem, per ipsius Dei auxilium
repugnante spiritu dimicemus. Non est ergo hujus vitae justitia,
vitium non habere; sed vitia non eis consentiendo minuere, eisque
resistendo, temperanter et juste et pie vivere. Nullum autem cui
resistamus habere vitium, posterioris est vitae, quae bene gestae
praesentis est praemium; sanatione nostrae, non (sicut Manichaeus,
cujus es adjutor, insanit) alienae separatione naturae. Ecce dogma
nostrum non est de Manichaei coeno, sicut criminaris, expressum; quo
dogmate Manichaeum, si non omnem sensum amisisti, tecum cernis
oppressum.
|
|