|
Manichaei doctrinam commendat tueturque cum Catholicae fidei
reprehensione, indigne ferens quod eam scriptis oppugnet Augustinus,
quem a Manichaeo timore quodam et honoris cupiditate defecisse
insimulat, atque ut ad illius sectam tandem redeat, exhortatur.
1. Habeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimae Majestati,
ejusque primogenito omnium luminum regi Jesu Christo, habeo gratias
et supplex sancto refero Spiritui, quod dederint praebuerintque
occasionem, qua ego securus salutarem tuam egregiam Sanctitatem,
domine merito laudabilis et unice percolende. Nec mirum: sunt enim ad
omnia bona praestanda et ad omnia mala arcenda satis aptissimi, quique
tuam benevolentiam suis defendant propugnaculis, eripiantque ab illo
malo, non quod nihil est, aut quod factione passioneque mortalium
gignitur, sed quod paratum est ut veniat. Vae autem illi qui se eidem
praebuerit occasionem. Nam dignus es, qui ab iisdem talia munera
consequaris, iidemque veritatis tuae nutritores efficiantur, vere
lucerna, quam in cordis tui candelabro dextera posuit veritatis, ne
furis adventu thesauri tui dilapidetur patrimonium: jubeantque sine
lapsu illam manere domum, quam tu non super erroris arenam, sed super
scientiae lapidem collocasti: illumque a nobis repellant atrocem
spiritum, qui hominibus timorem immittit et perfidiam; ut animas
avertat ab angusto tramite Salvatoris: cujus omnis impetus per illos
principes funditur, contra quos se Apostolus in Ephesiorum Epistola
certamen subiise fatetur. Dicit enim se non contra carnem et sanguinem
habere certamen, sed adversus principes et potestates, adversus
spiritualia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI,
12). Et revera; quis enim contra arma habeat, nisi contra
armatum, adversus illum qui movetur? Ut enim hominum corpora arma
peccati sunt, ita salutaria praecepta arma justitiae (Rom. VI,
13). Hoc Paulus, hoc ipse testatur Manichaeus.
2. Non ergo armorum pugna est, sed spirituum, qui iisdem utuntur.
Pugnant autem animarum gratia. Horum in medio posita est anima, cui
a principio natura sua dedit victoriam. Haec si una cum spiritu
virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit
regnum, ad quod Dominus noster invitat: si vero ab spiritu vitiorum
incipiat trahi, et consentiat, ac post consensum poenitudinem gerat,
habebit harum sordium indulgentiae fontem. Carnis enim commixtione
ducitur, non propria voluntate. At si cum se ipsam cognoverit,
consentiat malo, et non se armet contra inimicum, voluntate sua
peccavit. Quam si iterum pudeat errasse, paratum inveniet
misericordiarum auctorem. Non enim punitur quia peccavit, sed quia de
peccato non doluit. At si cum eodem peccato sine venia recedat, tunc
excludetur, tunc virgini stultae comparabitur, tunc haeres erit
sinistrae manus, tunc a Domino pelletur ex convivio nuptiarum,
nigrarum causa vestium, ubi fletus erit et stridor dentium, ibitque
cum diabolo ad ignem originis ipsius; quem tua mira prudentia aut ex
archangelo factum memorat, aut nihil esse fatetur. Cur ergo regnabunt
justi? Cur Apostoli et martyres coronabuntur? Totum propterea,
quia vicerunt nihil? O quantum frustratur vincentis potentia, cum
adversarius nullius virtutis esse praedicatur! Muta, quaeso,
sententiam, depone Punicae gentis perfidiam, et recessionem tuam ad
veritatem, quae per timorem facta est, converte: noli his mendaciis
te excusare.
3. Legit enim aliquanta exile meum et qualecumque Romani hominis
ingenium, reverendae tuae Dignationis scripta, in quibus sic
irasceris veritati, ut philosophiae Hortensius. Haec itaque cum
suspenso animo agilique oculo iterum iterumque repetissem, summum
inveni ubique oratorem et deum pene totius eloquentiae: nusquam vero
comperi christianum: et armatum quidem contra omnia, affirmantem vero
nihil: cum te magis scientia peritum debueris ostendere, non sermone.
Illud vero tacere non possum tuae patientissimae Sanctitati: visus
enim mihi es, et pro certo sic est, et nunquam fuisse Manichaeum,
nec ejus te potuisse arcana incognita secreti cognoscere, atque sub
Manichaei nomine persequi te Hannibalem atque Mithridatem. Ego
namque fateor non tali diligentia nec tanta industria Anicianae domus
micare marmora, quanta tua scripta perlucent eloquentia. Hanc si
voluisses veritati concordare, magnum utique nobis exstitisset
ornamentum. Noli, rogo, contra tuam venire naturam, noli esse
erroris lancea, qua latus percutitur Salvatoris. Vides enim illum et
in omni mundo et in omni anima esse crucifixum, quae anima nunquam
habuit succensendi naturam. Et tu igitur qui ex ipsa es, dimitte,
quaeso, jam vanas incusationes, superfluas relinque controversias.
Tanto tempore cum parente tuo in medio tenebrarum constitutus, nunquam
subsannasti: in medium solis ac lunae inventus es accusator. Quis
igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de
sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti,
non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? Quis
Punicum salvabit? An emendatum in Evangelio est, quod spatiosa via
non deducat in interitum (Matth. VII, 13)? An falsum in
Paulo est, quod operum singuli suorum non erunt reddituri rationem
(Rom. XIV, 12)? O utinam a Manichaeo recedens, Academiam
petisses, aut Romanorum bella, qui omnia superarunt, interpretatus
fuisses: quam magna ibi, quam egregia comperisses, et non, castus
homo utique totius pudicitiae et paupertatis, isses ad Judaeorum
gentes barbaras moribus: cum praeceptis inseris fabulas, et adducis
uxorem fornicariam; et, facies filios fornicariae; et, fornicando
fornicabitur terra a Domino (Osee I, 2); et, Non lavabis manus
post coitum conjugis; et, Mitte manus super femur meum (Gen.
XXIV, 2, et XLVII, 29); et, Macta et manduca (Act.
X, 13); et, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28).
An tibi leones in lacu placuerunt (Dan. VI, 16), quia caveae
non erant? An tibi sterilitas Sarae doluit, cujus pudoris distractor
maritus sororem fingens exstiterat (Gen. XII, 13, et XX,
2)? Sed forte post Daretis et Entelli certamen (Virgil.
Aeneid. lib. 5, vers. 362-484), Jacob et ipsius
pammachiam exspectare volueras (Gen. XXXII, 24, 25)? An
numerum Amorrhaeorum (Josue X, 5), an pancarpum in arca Noe
conspicere disposueras (Gen. VII)? Novi ego te haec semper odio
habuisse, novi ego te semper magna amavisse, quae terras desererent,
quae coelos peterent, quae corpora mortificarent, quae animas
vivificarent. Quis igitur ille est qui te repente mutavit?
4. Quanquam haec tuae Sanctitati dicere nimis absurdum sit. Ipse
enim non ignoras quam pessimus sit, quamque malignus, quique etiam
tanta calliditate adversus fideles et summos viros militat, ut et
Petrum coegerit sub una nocte tertio Dominum negare, et eidem
resurgenti Thomam non permiserit credere: quae tamen vulnera curata
sunt indulgentiae medicina. Illud vero quam audacter molitus sit, ut
Domino optimum semen seminanti, ille zizania miscuerit, et tanto
pastori Iscariotem rapuerit; et ut ad ultimum crucis supplicium
veniretur, in perniciem ipsius Scribas Pharisaeosque accenderit, ut
Barrabam dimitti clamarent, et Jesum crucifigi. Evasimus igitur,
quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit
audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset
spes amputata. Et tamen ne ipso quidem crucis opprobrio potuit
satiari: quinimo insaniens, hinc coegit spinis coronari, illinc aceto
potari; hinc militum lancea percuti, illinc sinistri latronis ore
blasphemari (Matth. XXVI, XXVII; Luc. XXII,
XXIII, et Joan. XVIII-XX). At postea tantum ejus
crevit iniquitas, ut et ipso et Apostolis ejus illuc ascendentibus
diversas componeret quaestiones, sub eorum, quod pejus est, nomine
superstitiosis omnibus, id est, catholici vocabuli dividens
dignitatem. Omitto namque quatenus unumquemque discipulorum adversus
magistros armaverit, quatenus Hymenaeum, quatenus Alexandrum
deceperit (I Tim. I, 20), quae apud Antiochiam, quae apud
Smyrnam, quae apud Iconium commiserit: illa nunc addo quae praesens
actitat multitudo, a qua tantum virtus procul est, quantum populo
clausa est. Nec enim virtus est ad quam turba pervenit, et turba quam
maxime feminarum. Sed vereor clandestina eorum publicare, ne ab aliis
ordita crimina geminentur. Quanquam sapientum est utrumque ferre,
utrumque ridere; et ad illud tantum niti, quod beatitudinem
conciliat, quod parturit vitam.
5. Et tamen iterum atque iterum supplex deprecor, oro etiam atque
etiam obsecro, primum quidem veniam largiri digneris, si quo sermone
fuerit tuum titillatum aureum pectus: ardore enim hoc nimio feci, quia
nolo te a nostro grege divelli, a quo etiam ego ipse aberrans pene
perieram, nisi cito me de iniqua communionis tulissem natura.
Deinde, ut concilies te illi, quae in te nihil deliquit: redeas ad
illam, quae tibi et in dierum culpam, non erit succensura. Nec enim
septies tantum novit ignoscere: quinimo habet et ligandi et solvendi
potestatem. Noli te fingere palpare, qui dudum vidisti: noli velle
discere, qui potes docere. Dimitte hominum gloriam, si vis Christo
placere. Temporibus nostris renova Paulum, qui cum legis Judaicae
doctor esset, consecutus a Domino apostolatus gratiam, quae putabat
commoda, contempsit ut stercora, ut Christum lucrifaceret
(Philipp. III, 8). Subveni animae tuae tam lucidae: quia
ignoras quali sit fur hora venturus. Noli ornare mortuos: quia
vivorum es ornamentum. Noli comes esse lati itineris, quia
Amorrhaeum exspectat: sed ad arctam festina viam, ut consequaris
vitam aeternam. Desine, quaeso, utero claudere Christum, ne ipse
rursum utero concludaris. Desine duas naturas facere unam; quia
appropinquat Domini judicium. Vae qui accipient, qui quod dulce
est, in amaritudinem transferunt.
6. Sed si dubitas de principio, si ambigis de pugnae exordio,
poterit diurno tractatu pacificoque colloquio reddi ratio. Illud tamen
notum facio tuae sagacissimae bonitati, quia sunt quaedam res quae
exponi sic non possunt ut intelligantur: excedit enim divina ratio
mortalium pectora: utputa hoc ipsum, quomodo sint duae naturae, aut
quare pugnaverit qui nihil poterat pati; necnon etiam de saeculo novo,
quod idem memorat, quia praecisis maximae illius terrae motibus hoc
aedificetur. Quis autem admittat inter divina praecidi, scilicet nisi
figuram facias interpretantis ad auditorem, quia ab hoc verba
praeciduntur, et in illo componuntur? Et quamvis tractator multa
dixerit, quae teneat apud se auditor, tamen a tractatore non
recesserunt: nisi taliter et de illo sentias saeculo, et id quod
dicitur stultum satis et ineptum. Ita quoque et de pugna, quod nisi
primo conjicias, quia Deus totus justitia est, ultimum autem facinus
est invadere aliena: ad hoc vero cum venerit contraria natura, ille
quidem nihil poterat pati, quia praescius erat, visus fuisset facinori
consensisse nisi pugnasset: et ideo magnam opposuit venienti virtutem,
uti justitia ipsius nulla pollueretur sacrilegii consensione. Ita enim
ab eo justus finitus est, ut nec ipse peccet aliquando, nec aliquando
consentiat peccatori. Illud etiam quia Deus in suo regno potens erat
in natura, ut omnipotens et judex. Haec siquidem ita dicta sunt, non
ut ille factus est, sed ut assequi ego non valui : adhuc non satis
faciunt perfidiae, nec caecis sol exortus est, nec surdis vox audita
est, nec dapes mortuis praeparatae. Quod autem loca naturis assignari
non possunt, hoc est quod conditio humana inenarrabile vocat atque
ineffabile. Salvator autem cui totum facile est, duo haec dextrum
vocat ac laevum, intus ac foris, Venite ac Recedite (Matth.
XXV). Tu autem conversum facis et pedem ponis, ut est, Orbis,
vita, salus, lumen, lex, ordo, potestas: si vocalem dicis et
mutam, longam vocas brevem, quae naturae haec non sonant, duo pro
certo significant, et ab invicem separata.
7. Sed tuae admirandae sublimique prudentiae cum talia a me
exponuntur, tale est quale si Jordanis Oceano aquam commodet, aut
soli lucerna lucem, aut populus episcopo sanctitatem. Quam ob rem
ferre oportet quidquid haec epistola continet. Nam et ego nisi tuam
divinam nossem patientiam, quae facile cuique condonat, nunquam
taliter scripsissem: quamvis cernas eximios me sensus summatim
tetigisse, plurimumque cavisse, ne tibi multus viderer. Quocirca
haec fidem penes tuam repererint Sanctitatem, qualiterque salvemur;
alioquin millia voluminum exinde poteris generare, domine merito
laudabilis et unice percolende. Vale.
|
|