|
Tua in me benevolentia quae apparet litteris tuis, grata mihi est:
sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum quod
tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis, partim adversus me, partim
adversus ipsam quae mutari non potest veritatem. Sed quod de animo meo
non verum sentis, facile contemno: hoc enim sentis quod etsi in me non
agnosco, fieri tamen potest ut sit in homine. Ergo etiamsi erras in
me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio:
quia id de me credis quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit
factum in animo meo. Non igitur opus est ut tibi hanc suspicionem
magnopere coner auferre. Non enim spes tua pendet ex me, aut bonus
esse non poteris nisi ego fuero. Senti de Augustino quidquid libet:
sola me in oculis Dei conscientia non accuset. Quod enim ait
Apostolus, Mihi minimum est, ut a vobis judicer, aut ab humano die
(I Cor. IV, 3). Ego autem vicem tibi non rependam, ut de tua
mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non
valeo. Nec dico quod me subdole lacerare volueris: sed tantum de te
opinor, quantum de te indicas verbis. Quamobrem etsi non bona de me
suspicatus sis, quod carnali timore alicujus incommoditatis, quae de
vestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum
reliquerim, vel cupiditate honoris quem in Catholica adeptus sum:
tamen non de te vicissim male sentiens, credo esse benevolam
suspicionem tuam; et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio
scripsisse te existimo. Si autem mihi accommodares credendi
benevolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere
ad oculos tuos et demonstrare non possum, facile de ipso mutares
sententiam, et nolles amplius temere affirmare quod nescis.
|
|