|
At enim ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI,
12), qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia
declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter
vestram opinionem et nostram fidem, quia vos eosdem principes ex sua
propria quadam natura exortos, quam Deus nec genuerit nec fecerit,
sed habuerit aeterna vicinitate contiguam, adversus Deum belligerasse
arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum
primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam
perturbandamque, in errore commutandam atque oblivione sui penitus
demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore, correctore,
emendatore, praeceptore indigeret. Quod cernis quam stulte
fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis obstringat. Nobis
autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui
summe est, nisi quod omnino non est: quidquid autem aliquo modo est,
ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere
bonum esse; sed alia magis esse, alia minus: atque ita omnia bona
quae a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus
ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut omnia
corporalia; partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur
corpori; partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima vel
attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi
principes, contra quos habere nos colluctationem dicit Apostolus,
poenam peccatorum suorum priores patiuntur ut noceant. Nullus enim
invidus ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. Nocent
autem infirmioribus fortiores: nam nullus alterum superat, nisi quo
est potentior: sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in
praesenti, quam si in statu pristino atque justitia permanerent.
Interest autem unde sit quisque alio fortior; utrum corpore, ut equi
hominibus; an animae natura, ut rationale irrationali; an affectione
animi, ut virtuosus injusto ; an ordine potestatis, ut imperator
milite aut provinciali. Potestas autem a summa Dei potestate omnino
dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis
in eos qui vel jam tenent justitiam, vel ad eam tenendam pervenire
nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant
(I Cor. XI, 19), vel sibi ad spem, vel aliis ad
imitationem. Scientes, inquit Apostolus, quoniam tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom.
V, 3, 4). Ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis
adversus principes et potestates praevaricatorum angelorum, et adversus
spiritualia nequitiae colluctatur; cum illi accipiunt tentandi
potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit ut in re inferiore
superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus
infirmius, et mente firmiore superantur. Contra vim quippe eorum
patientia pugnatur, contra insidias prudentia; ut ad perniciosam
consensionem nec cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant.
Quoniam vere virtus et sapientia Dei est, per quam facta sunt omnia;
propterea in his quae facta sunt, cum superiora ad inferiora
declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, vis
imitatur virtutem, et fallacia sapientiam: cum vero ea quae
declinaverant recurrunt, et redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina
sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur
impia superbia, justi pia liberalitate. Spiritum denique sanctum
iniquorum cupiditas, rectorum charitas imitatur: utrique tamen ab
imitatione Dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae
sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si
quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a
proficientium imitatione superatur: illi enim elatione praecipitantur,
isti humilitate consurgunt.
Si autem movet cur mente fortiores infirmiores sint corpore; non est
mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis
exerceantur, cujus immortalitate coronabuntur. Non enim facile
supplicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur, meritis vicerit.
Unde Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum
est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si
autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis,
habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus
in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Animus igitur mortalem
propter supplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non
secundum mortalem carnem vixerit; et ipsam in melius commutat, et
immortale corpus habere merebitur: sed hoc in fine, quo novissima
inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem:
non fabuloso illo globo vestro; sed ea mutatione de qua dicit, Omnes
resurgemus, sed non omnes immutabimur. Cum enim expressisset dicens,
Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; tunc contexendo
subjunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: Oportet
enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium,
quam sic posuerat: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo
autem corpore venient (I Cor. XV, 26, 51, 52, 53,
35)? Lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non
pertinaci contentione turbatus, et ingenium tuum Deo adjuvante, nullo
explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies: et
tunc ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et vide jam,
si potes, non hoc me dicere, quod justi contra nihil pugnant, sed
contra eas substantias quae defecerunt non stando in veritate.
|
|