|
Deficere autem non jam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim
ea quae magis sunt, declinant ad ea quae minus sunt, non illa in quae
declinant, sed illa quae declinant deficiunt, et minus esse incipiunt
quam erant: non quidem ut ea sint ad quae declinaverunt, sed pro suo
genere minus. Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus
efficitur; sed tamen defectivo appetitu quodam modo corporascit: ita
et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in
se ipsa, ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse
coepit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihilum. Quanto enim
quaeque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti
defectus voluntarie fiunt, recte reprehenduntur, et peccata
nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectiones
incommoda, molestiae, dolores, adversitates, quae omnia contra
voluntatem patimur: recte utique peccata vel suppliciis puniuntur, vel
exercitationibus diluuntur. Quae si animo sereno intueri velis,
profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare
substantias. Siquid autem de hac re copiosius explicatiusque
desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur, De Libero
Arbitrio, quos in Campania Nolae poteris invenire apud Paulinum
nobilem Dei famulum.
|
|