|
Nunc vero meminisse debeo, epistolae me tuae, quamvis multo
longiore, tamen epistola respondere. Ideo quippe in aliis non tacui,
ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi
persuadere, quam falsa credideris, et quam vera sit fidei catholicae
assertio. Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos
substantiam quamdam malum esse dicitis: nos vero non substantiam, sed
inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse
dicimus. Audi igitur idipsum. Ponis enim in epistola, et dicis de
anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria
voluntate: atque ibi statim, credo cum videres, si ita est,
subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni animae, nullamque
omnino debere damnari, quoniam non voluntate peccaret, quo constituto
everteretur sententia quam Manichaeus de suppliciis animarum etiam de
lucis parte venientium terribiliter personat; vigilantissime subjecisti
dicens, At si, cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se
armet contra inimicum, voluntate sua peccavit. Bene quidem quod
aliquando confiteris fieri posse ut sua voluntate anima peccet: sed cui
tandem malo si consentiat, voluntate sua peccat? Ei certe quod
substantiam dicis esse.
|
|