|
At ego jam tria quaedam video: tu quoque, ut opinor, mecum vides.
Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt,
tertia est autem ipsa consensio: non enim et hanc esse animam dicis,
sed animae. Horum igitur trium, ecce anima substantia est; malum
etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, ex vestra
opinatione substantia est: quaero igitur quid sit ipsa consensio,
utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim
substantiam esse dixeris, non jam duas substantias, sed tres
opinaberis. An propterea duas, quod animae consensio, qua consentit
malo, ejusdem substantiae est cujus ipsa anima? Jam ergo quaero,
malane an bona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat
anima, cum consentit malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu
quoque scribis, tunc eam voluntate peccare. Mala est igitur ista
consensio, ac per hoc etiam animae substantia; si et animae substantia
est, et utrumque una substantia. Videsne quo coactus es; ut animam
et illud malum, non jam unam substantiam bonam, alteram malam, sed
duas malas esse perhibeas? Hic fortasse conaberis consensionem
culpabilem non animae tribuere quae consentit malo, sed ipsi malo cui
consentit; ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona,
altera mala: cum anima de parte boni esse dicitur; consensio vero ejus
qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte
constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. Quis
absurdius deliraverit? Non enim anima consentit, si non est ejus
consensio: ipsa autem consentit; ejus est igitur. Porro si ejus est
consensio, et mala est ista consensio; ejus est hoc malum. Nam si et
hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc
malum priusquam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima,
cujus adventu vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus,
augetur?
|
|