|
Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat,
invenimus esse in animae potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel
non sit: quandoquidem ista consensio in animae potestate est. Nam si
non est, non ergo sua voluntate consentit. Tu autem pro hac
consensione, voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima, ut
dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia vel sit vel non sit.
Quid est autem aliud substantia quam natura? Erit ergo aliqua natura
quae nec animae naturalis sit, quoniam si nolit, non erit; nec illi
malo cui anima voluntate consentit: non enim potestis dicere naturale
malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur,
hoc est, animae voluntate. Cui ergo naturae deputabitur ista natura,
id est, ista consensio, si natura est quae neque animae, neque
tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichaeum disputes,
non duas, sed tres esse naturas? Quia et si aliquando fuerunt duae,
nunc tamen jam posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae
sunt. Quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente, et ex
malo cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere: sed cum ex
duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero
cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod
nascitur, nec equus nec asinus est; ita quod de bona natura et mala
natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Tu
autem consensionem malam esse confiteris: dicis enim tunc animam
voluntate sua peccare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et
naturam malam quasi duos sexus, masculinum et femininum esse
arbitraris; ut quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum,
sed aut masculus aut femina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod
tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse
contendas natum? Quod si ita est, ubi est illa victrix animae
natura? Itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur?
Deinde non vides te sexus diversos jam dicere, non naturas? Nam si
inter bonum et malum naturarum esset diversitas, non oriretur ex
utroque nisi aliquod tertium, quod nec bonum posset esse nec malum:
aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia
pareretur. Si enim ex illis animalibus quae supra commemoravi, cum
sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula gignitur, quod neque
hoc, neque illud sit; quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et
summa diversitate boni et mali? Aut si nulla ex eorum commixtione nova
natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset.
Restat igitur ut tam incredibilia deliramenta vitare nequeamus, nisi
illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur
non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.
|
|