|
Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. Quanquam
cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita
consensionem non esse nisi in consentiente natura? Anima ergo cum
consentit malo, ipsa substantia est, consensio vero ejus non est
substantia. Jam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit; id
est, in anima esse istam consensionem profecto vides, quam
consensionem peccatum esse, ac per hoc malum esse non dubitas. Ex quo
jam intelligis fieri posse ut in bona substantia, sicuti est anima,
sit aliquod malum quod non est substantia, sicuti est ista consensio,
ex quo malo appelletur etiam anima mala. Peccatrix enim utique mala
est: peccat autem, cum consentit malo. Una igitur eademque res, id
est, anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem
habet aliquid mali quod non est substantia, id est, consensionem
istam, in tantum mala est. Non enim ex profectu, sed ex defectu
habet hanc consensionem. Deficit quippe cum consentit malo, minusque
jam esse, ac propterea minus valere incipit, quam valebat dum nulli
consentiens in virtute consisteret; tanto utique deterior, quanto ab
eo quod summe est ad id quod minus est vergit, ut ipsa etiam minus
sit. Quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo.
Quod enim minus quoque fit, eo tendit ut non sit omnino: quo quamvis
non perveniat ut penitus pereundo nihil sit, manifestum est tamen
quemlibet defectum exordium esse pereundi. Aperi ergo jam cordis
oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet
substantiam; et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est
esse substantiam. Nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum
voluntarium, quo anima rationalis ad ea quae infra illam sunt condita
conditore suo deserto declinat, affectum: hoc est enim quod peccatum
vocatur. Caeter autem defectus qui non sunt voluntarii, vel poenales
sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice
justitia; vel mensuris rerum infimarum interveniunt, ut praecedentia
succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo vicibus
suis atque suo genere peragatur. Sicut enim sermo peragitur quasi
morientibus atque orientibus syllabis, quae per morarum certa
intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinata consequentium
successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio; nec
in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum
est, quantum producatur corripiaturve syllaba, vel qua specie
litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant; cum ars ipsa
quae sermonem facit, nec sonis perstrepat, nec pervolvatur varieturque
temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum
temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum
praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. Quae non ideo mala
est, quia in spiritualibus creaturis possumus intelligere mirarique
meliora: sed habet proprium in suo genere decus, atque insinuat bene
viventibus summam Dei sapientiam, in alto secretam, supra omnes
temporum metas, fabricatricem ac moderatricem suam.
|
|