|
Age, nunc attende illud quod dicebas malum, cui anima consentiendo
voluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an vero nec ibi possis
accusare substantiam. Quaero enim, quid alliciat animae
consensionem, an irruat illa cassatim, et propterea consentire
dicatur, quia ejus aliqua delectatione movetur ad fruendum. Quod si
ita est, non est consequens ut propterea malum dicatur, quia non recte
diligitur. Si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, sed
amantis culpa teneatur; profecto fateberis cujusque rei speciem non
esse continuo vitiosam, quia vitiose in eam consensio cupientis
illabitur. Quod quantum me adjuvet, post apparebit. Sed ut ostendam
quod pollicitus sum, quid potius eligam, cum me rerum copia
circumfluat? quid, inquam, potius eligam, quam id quod nos ut
creaturam laudamus coelestem, vos autem ut portionem ipsius Creatoris
adoratis? Quid enim inter cuncta visibilia isto sole praeclarius? At
si quisquam ejus lucem immoderatius concupiscat, infert suis oculis
bella jurgiorum, si aliquam potestatem nactus qua possit implere quod
appetit, domos eorum oppositas suis fenestris apertis intuetur, quo
minus sol penetralia ejus coelo apertiore perfundat. Numquid ergo
solis est vitium, quia ille lucem istam sic dilexit, ut eam luci
justitiae praeponere auderet, et volens lumen oculorum carnalium
abundantius excipere in habitaculum corporis, januam cordis et aciem
mentis contra lumen claudere aequitatis? Vides ergo amari posse rem
bonam, amore non bono. Quapropter, cum tu malum dicas cui
consentiendo anima peccat; ego bonum dico in genere suo, sed tale
bonum cui animam quo est melior consentire non deceat. Cum enim sit
ipsa corpore superior, Deumque habeat se superiorem, quamvis in
ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima, et peccando
fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet,
inferiori corpori adjungat.
|
|