|
Quod si dicis, non eam vocare te consensionem culpabilem, cum res
illa diligitur, quae non agit ut sibi consentiatur; sed tunc
consentire animam, cum illum cui consentit aliquid suadet aut aliquid
cogit; et propterea malum esse, quia ut aliquid mali committatur,
suadet aut urget: secunda quaestio est, et ordine suo jam jamque etiam
ipsa tractanda. Sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis, ut
arbitror, disputatum est: claruitque fieri posse ut res aliqua in suo
genere bona male diligatur, et dilectore culpato ipsa non
reprehendatur. Quid enim, si tali jam dilectione peccatrix anima
atque vitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa quae
persuadenti consentit, tali vitio depravata, quali vitio depravata
illa quam sequitur? Primum ergo peccatum est, quamvis bonam creaturam
Creatori in dilectione praeponere: secundum autem, alterum quoque ut
id faciat vel suadendo vel cogendo tentare. Nemo enim ad pravitatem
vult alium perducere, qui non prior ipse depravatus est. Voluntate
autem peccant, qui alios ad peccatum perducere cupiunt, vel stulta
benevolentia, vel malitiosa invidentia. Quis enim filios suos nisi
perverse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed
undecumque acquirant amplam pecuniam? Utique non odit eos, et tamen
perniciose persuadet. Talium quippe dilectione jam ipse corruptus
est, cum aurum et argentum malum non sit; quemadmodum et ille sol, de
quo superius egimus; sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa
sit. Invidentia vero, cum alium vult quisque peccare, honorem
diligit immoderata superbia, et in eo cupit excellcre, atque caeteris
anteire; quem quidem videt amplius et verius deferri virtutibus, ne in
eo superetur, cupit alios ad iniquitatis voraginem ex aequitatis arce
deponi. Hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. Sed
numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus perverse atque impie
diligendo impius factus est? Aut ipsa ejusdem diaboli angelica
substantia, quam Deus creavit, ideo mala est, quia substantia est?
Sed cum ejus deserens dilectionem, et ad suam nimis conversus, ei
videri cupit aequalis, superbiae tumore dejectus est. Non ergo in
quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum
se ipsum amplius dilexit quam eum a quo factus est, malus est; et ideo
malus, quia minus est quam esset, si id quod summe est dilexisset:
defectus ergo malus est. Omnis ergo defectus ab eo quod est, tendit
ut non sit: sicut omnis profectus ab eo quod minus est, tendit ut
magis sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet,
utique Deo debetur. Qui ergo amat honorem, Deum imitatur. Sed
humiles animae in illo se honorari volunt; superbi, prae illo. Ad
Deum autem humiles, excelsiores fiunt injustis; contra Deum vero
excelsi, humiliores fiunt justis: ea scilicet dispensatione praemiorum
atque poenarum, quia illi Deum amaverunt supra se, illi pro Deo
amaverunt se.
|
|