|
At enim unde est malum factum quod peccatum vocatur, si nulla est mali
natura? Dic mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam
bonam esse concedis et praedicas. Quidquid enim patitur, ut
consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. Quaero
itaque unde habeat ipsum pati posse. Melior enim esset, si non
haberet. Non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius.
Deinde si habet in potestate vel consentire vel non consentire, non
ergo victa consentit. Quaero igitur unde habeat istam consensionem
malam, nulla contraria cogente natura. Si autem cogitur consentire,
ita ut non sit in ejus potestate aliter facere; non ergo, ut dicebas,
voluntate peccat, quando non voluntate consentit. Sed ego adhuc
quaero, unde in illa sit posse decipi, si decipitur. Antequam enim
deciperetur, nisi esset in ea ut hoc pati posset, nunquam utique
pateretur. Quanquam nullo modo nisi voluntate consentit: si autem
cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. Sed quoquolibet
nomine istud appelles, quaero abs te acuto et solerti viro, et a tuo
Romano ut gloriaris ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse
quod patitur, ut consentiat malo. Sicut enim in ligno, antequam
frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non
posset; nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat:
sic quaero in ista natura, unde sit quaedam vel fragilitas vel
flexibilitas, antequam ad malam consensionem vel vi frangatur, vel
suasione flectatur. Aut si mali vicinitate jam fragilitas erat, sicut
solent corpora vicinae paludis exhalatione corrumpi; jam ergo
corruptibilis erat, si potuit eam vicinitatis illius contagio
pestilentiosa corrumpere. Quaero igitur unde illa corruptibilitas.
Quaeso, attende quid loquar, et cede perspicuae veritati: non enim
quaero unde corruptio; respondebis enim, A corruptore; eumdemque
corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendis, ut
etiam fabulosis tegminibus involutum evolvere ac tenere vix possit: sed
quaero unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet; quae
nisi esset, aut nullus existeret, aut nihil noceret cujuslibet
corruptoris accessio. Cum ergo tu inveneris unde in bona natura ista
corruptibilitas, antequam a natura contraria corrumpatur; aut si non
vis eam dicere corrumpi, unde certe ista mutabilitas, antequam ex
hostili adversitate mutaretur: non enim non mutatur natura in
deterius, quae fit ex sapiente stulta, et quae obliviscitur sui; tu
enim ista verba apposuisti, dicens, Si cum se ipsam cognoverit,
consentiat malo: mutatur ergo in deterius cum obliviscitur, sic ut se
ipsam rursus commemoratam cognoscat; nullo autem pacto mutari
potuisset, nisi antequam mutaretur esset mutabilis: cum ergo tu
inveneris unde ista mutabilitas in substantia summi boni, antequam
esset ulla boni et mali facta commixtio; profecto desines a me quaerere
unde sit malum. Quanquam in natura summi boni, si eam recte cogites,
nullam prorsus mutabilitatem temporis inveniri, nec a se ipsa, nec
alterius cujuslibet accessu possit, sicut in ea natura quam Manichaeus
fingit, et summe bonam esse arbitratur, vel etiam sibi credentibus
persuadet. Quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas,
quae non inventa, sed prodita est, cum mora accederet ? Mutari enim
nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset. Cum autem potuit,
non se fuisse incommutabilem demonstravit. Haec ergo mutabilitas cum
esse in substantia summi boni, hoc est, in substantia Dei creditur,
si contentiosus non es, vides quanta insipientia blasphematur. Cum
vero de creatura tale aliquid dicitur, quam Deus nec genuit nec
protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo; non de summo bono
agitur, sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui Deus est,
non posset institui. Deus quippe summe bonus atque incommutabiliter,
omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab
Angelis coelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum, pro sua
cujusque dignitate naturae omnia locis congruis ordinata. Verum in his
rationalis creatura, cum creatori, hoc est, factori et institutori
suo Deo dilectionis obedientia cohaeret, naturam suam in illius
aeternitate, veritate, charitate custodit: cum vero eum contumaci
inobedientia deserit, per suum liberum arbitrium peccatis se involvit,
per illius autem justum judicium supplicio misera afficitur; et hoc est
totum malum, partim quod injuste facit, partim quod juste patitur.
Hoc tu a me non quaeras unde sit, cum tibi jam ipse responderis, qui
dixisti, quod cum se ipsam cognoverit anima, si malo consenserit,
voluntate sua peccat. Ecce unde est malum, a propria scilicet
voluntate. Non autem ista natura, sed culpa est; ac per hoc etiam
contraria naturae, cui utique nocet privando eam bono, quo beata esse
posset, si peccare noluisset. Hanc tu peccati voluntatem moveri non
putas in anima, nisi ex alio malo quod credis esse naturam, quam non
fecerit Deus, eamque animam naturam Dei esse contendis: ac per hoc
ista mali nescio quae natura, si hanc in anima peccati suadendo facit,
in peccatum victus dejicitur Deus.
|
|