|
Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum
verborum quae per apostolum Paulum prolata sunt: Spiritus, inquit,
manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide,
attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in
hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam,
prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt
veritatem. Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum
quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4).
Quibus verbis etsi alios fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos
breviter aperteque descripsit. Hoc ergo timore, cum in puerili
ingenio saperem, me ab illa societate divulsi: amore quoque honoris
arsisse me fateor, ut inde discederem; sed illius honoris de quo idem
dicit apostolus, Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum
(Rom. II, 10). Quis autem operari bonum conabitur, qui non
in voluntate mutabili, sed in natura incommutabili malum esse
putaverit? Unde et ipse Dominus, eis qui bona se loqui arbitrabantur
cum essent mali: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructum ejus
bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth.
XII, 33). Malis vero jam mutatis in bonum Apostolus ait:
Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes.
V, 8). Sed si non vis mihi de animo meo credere, existima ut
libet; tantum de ipsa veritate cave quid sentias. Tentatio te non
apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humanus enim error
est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit, etiam
si non est factum: cum vero sacrilegam, et non solum falsissimam, sed
etiam fallacissimam fabulam Persicam, non de quolibet homine, sed de
summo Deo, mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas
esse veritatem; non est hoc modo praetereundum, neque tanta mors
animae contemnenda. Est enim quod tecum agi possit: quia non sicut de
animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi, quod si
nolueris, non invenio quid faciam: ita etiam cum de ipsa luce
animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius
intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter
audias, demonstrari quam sit remotissimum a veritate quod sentis.
Sicut enim sensum oculi tui sentire non possum, nec tu mei, sed
tantummodo nobis de hac re credere vel non credere possumus; illam vero
speciem quae utriusque nostrum oculis visibilis subjacet, invicem nobis
valemus ostendere: sic de affectionibus animorum nostrorum quas
proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet,
non credamus: rationem autem veritatis, quae nec mea nec tua est, sed
utrique nostrum ad contemplandum proposita, sine pervicaciae caligine,
serenatis mentibus pariter attendamus.
|
|