|
Ecce quanta impietate, quam nefariis horrendisque blasphemiis te non
vis exuere, ponendo in natura quam non fecit Deus, vitam, sensum,
sermonem, modum, speciem, ordinem, et alia innumerabilia bona; et
ponendo in ipsa Dei natura ante ullam commixtionem mali, ipsam
mutabilitatem qua capi poterat, et cui timere cogebatur, videns magnam
labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquid
eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponeret (Ex Manichaei
Epistola, quam vocabant Fundamenti). Et utquid hoc totum, nisi ut
illa Dei natura atque substantia sic implicatum teneat hostem
subjectum, ut peccans perferat et ligatum, nec totum evadat purgata
jam victum, et ut damnata servet inclusum? Praeclaram vero
excusationem bellicae necessitatis in Deo vestro invenistis, contra
illud quod vobis proponitur, ut respondeatis quid factura erat Deo
gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset: quam si dixeritis
aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et violabilem
Deum; si autem dixeritis quod ei nocere non posset, quaeretur a
vobis, Cur ergo pugnavit? Cur substantiam suam corrumpendam atque
violandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? Contra istam
ergo complexionem nunquam exire potuistis.
Magnum aliquid vobis et tutum invenisse videmini, ut respondeatis
dicentes: Magna est iniquitas appetere aliena, cui Deus iniquitati
praebuisset assensum, si eam gentem quae hoc ausa fuerat, expugnare
noluisset. Haberet ista responsio qualemcumque justitiae colorem, si
saltem in ipso bello natura Dei vestri se integram impollutamque
servasset, et permixta hostilibus membris nihil iniquitatis vel coacta
vel seducta fecisset: cum vero tantis facinoribus et flagitiis eam
captivam consentire dicatis; cum denique ab illa impietate tam immani,
qua etiam lumini sancto, cujus portio est, exstitit inimica, nec
totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere creditis
horrendi illius globi aeterna supplicia; quanto satius erat inimicum
hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem, quam tradere ei
partem Dei, cujus vires hauriret, cujus decorem corruptum suae
iniquitati sociaret, quis non videat? Quis tanta obstinatione
caecetur, ut non sentiat, non attendat, quanto minore iniquitate gens
tenebrarum frustra naturam invadere conaretur alienam, quam Deus
invadendam et ad iniquitatem cogendam, et ad poenam ex aliqua etiam
parte damnandam traderet suam? Hoccine tandem est iniquitati
consentire noluisse, et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate
fecisse? An erat necessitas, quod ipsum Manichaeum dicere non
puduit, et vos pudet? Ille quippe ait, vidisse Deum magnam labem ac
vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium
et virtute potens numen opponeret. Vos autem acutius videlicet
ratiocinamini, quam si Deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne
noceret ei gens tenebrarum, violabilem et corruptibilem dicentes
Deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset. Abigite ergo
et expellite a cordibus vestris et a fide vestra, etiam ipsam pugnam;
totamque illam fabulam, impiarum et immundissimarum blasphemiarum
horrore contextam, tandem aliquando anathemate atque damnate. Nam
quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est, violabilem illam
naturam et corruptibilem Deum dicere non timetis; ut natura Dei
vestri, si fortitudinem qua non caperetur non potuit exercere, non
potuerit saltem justitiam captiva servare: quod Daniel potuit, qui
leones ausus est irridere, qui eorum a quibus captivus ductus fuerat,
iniquitati etiam pietate sua nullo compulsus terrore consensit, nec in
conditione corporalis servitutis aequitatem ac libertatem animi
patientis et sapientis amisit (Dan. VI et XIV). Natura vero
Dei captiva ducta est, iniqua facta est; non potest tota purgari,
cogitur in fine damnari. Quod malum sibi futurum si sciebat ex
aeternitate, illi nulla divinitas de se debebatur: si autem vel terris
vel regionibus sibimet vicinitate contiguis regni lucis et gentis
tenebrarum, quae ab hominibus prudenter intelligentibus ridenda
Manichaeus narrat, inenarrabilia esse dixisti, et haec a Christo
appellari dexteram et sinistram; novimus sic appellare Christum
dexteram et sinistram, ut non corporalia loca, sed beatitudinem
miseriamque sui cujusque meriti velit intelligi. Sed carnalis vestra
cogitatio, adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum
visibilem, ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non
potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. Verum de his vobiscum
agere stultum est: quid enim incorporeum intelligere poteritis, qui
Deum incorruptibilem nondum creditis?
|
|