|
Sed videlicet bonus amicus benigne a me objurgas, Manichaeos quod
reliquerim, et me ad Judaeorum Libros contulerim. Ipsi sunt qui
vestrum errorem fallaciamque suffocant: in eis quippe prophetatus est
Christus, qualem Dei veritas reddidit, non qualem Manichaei vanitas
finxit. Sed homo urbanissimus exagitas antiquam Scripturam, eo quod
scriptum sit in propheta, Et fac filios de fornicatione, quoniam
fornicabitur terra a Domino (Osee I, 2); cum audias in
Evangelio, Meretrices et publicani praecedent vos in regnum coelerum
(Matth. XXI, 31). Novi unde veniat indignatio tua: non enim
tibi tam fornicaria displicet in fornicatione, quam quod in matrimonium
commutata est, et conversa ad pudicitiam conjugalem; ubi Deum
creditis vestrum in procreando filios arctioribus carnis vinculis
colligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant operam ne
concipiant, ut ab officio pariendi liberae, libidini serviant.
Feminae quippe conceptus apud vos carcer est et vinculum Dei. Hinc
tibi etiam illud displicet, Erunt duo in carne una; cum hoc in
Christo atque Ecclesia sancta magnum mysterium commendet Apostolus
(Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32). Hinc
displicet, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28); ne Dei
vestri multiplicentur ergastula. Me autem fateor in Ecclesia
catholica didicisse, sicut animam, ita et corpus, quorum alterum
praeditum, alterum subditum est; ita bonum animae ac bona corporis,
non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, sive magna, sive
parva; sive coelestia, sive terrestria; sive spiritualia, sive
corporalia; sive temporalia, sive sempiterna: nec ideo ista
reprehendenda, quia illa praeferenda.
|
|