|
Illud vero quod inter culpanda ponis, Macta, et manduca (Act.
X, 13); etiam in Actibus Apostolorum spiritualiter positum est.
Verumtamen et corporaliter, non est cibus in vituperatione, sed
luxus: praecipue vobis, etiam carnaliter accepta haec sententia
placere debuit, ut mactaretis carnes, ac sic carceribus fractis de
misera custodia deus vester aufugeret, et si quae ejus ibi reliquiae
remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis.
Insultas, quod mihi doluerit sterilitas Sarae. Non plane hoc ego
dolui, quia et ipsa prophetica fuit. Vestris autem sacrilegiis
fabulosis congruit, non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere;
quia omnis feminae fecunditas, dura est Dei calamitas: unde non mirum
est, quia in vobis maxime impletur quod de talibus praedictum est,
Prohibentes nuptias (I Tim. IV, 3). Neque enim tam
concubitum, quam nuptias detestamini: quoniam in eis concubitus causa
propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est
continentia virorum feminarumque sanctarum; non quia sicut malum illud
devitaverunt, sed quia melius elegerunt. Quanquam patrum et matrum,
quales Abraham et Sara exstiterunt, ipsum officium conjugale non ex
humana societate, sed ex divina dispensatione pensandum est. Nam quia
Christum in carne venire oportebat, ei carni propagandae famulatum est
conjugium Sarae, cui virginitas Mariae.
|
|