|
Unde et illud quod imperitia laudabili deridendo commemorasti, Pone
manum sub femore meo, Abraham servo suo dixit, postulans jurisjurandi
fidem. Pone, inquit, manum sub femore meo, et jura per Deum coeli
(Gen. XXIV, 2, 3). Servus quidem ille obediendo jurabat:
sed Abraham jubendo prophetabat, Deum scilicet coeli in eam carnem
esse venturum, quae fuisset ex illo femore propagata. Vos hoc
aspernamini, detestamini, abominamini, casti et mundi homines: qui
Filio Dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset, unum
virginis uterum formidatis; et Dei vivi naturam mutatam atque pollutam
omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris
implicatis: ac per hoc qui unum Patriarchae femur horretis, quae
tandem femora, non dico Prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum
invenitis, ubi non per deum vestrum illic tam turpiter compeditum
jurare debeatis ? nisi forte non quidem caste tangere humani corporis
membrum, sed pudet jurare per Deum tam turpiter vinctum. Tanta illic
deformitate captivo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus edi
solet, propter omnium generum quae inerant bestias, exagitatis arcam
Noe (Id. VII), quae per omne genus animalium futuram ex omnibus
gentibus figurabat Ecclesiam. Ubi te vel non advertentem vel
ignorantem gratulor congruum posuisse vocabulum: PAGKARPOS
enim omnis est fructus, quod in Ecclesia spiritualiter verum est: et
non attendis, Noe cum suis inter illas feras, quo illaesus ingressus
est, unde illaesus egressus est, quam felicior fuerit deo vestro, qui
ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et devoratus est. Itaque
ille non pancarpus, sed plane compartus factus est, qui omni feritate
discerptus est. Luctam Jacob cum angelo irrides (Id. XXXII,
24, 25), ubi futura cum carne Christi lucta populi Israel
prophetice figurata est. Sed quomodolibet intelligas, quanto melius
deus vester cum homine luctaretur, quam victus atque captivus a
daemonum gente diriperetur. Falso Abraham, quod pudicitiam conjugis
vendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela
humana tacuit uxorem (Gen. XII et XX), Deo suo committens
ejus pudicitiam conservandam; qui nisi faceret quod facere posset, non
in Deum fidere, sed Deum tentare judicaretur. Nec tamen respicis
deum vestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda,
corrumpenda, turpanda, non vendididit, sed gratis dedit. Ad quem,
si posset, certe optaretis, ut tam illibata rediret ab inimicis suis
dei vestri praeclara natura, quam illibata viro reddita est Sara.
|
|