|
Evasimus, inquis, quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam
illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret,
omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia
Christum carnem habuisse non creditis; in Manichaeo spem ponere non
debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut caeteros homines
carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis?
Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse dixisti: Quis
igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de
sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti,
non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum
salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo excepto,
nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christi passionibus
ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritualem secuti estis
Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus
occidere? Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem
invenit, ut jam vester esse salvator posset; et quomodo dicis, Hoc
excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides
quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi
mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Veracem Manichaeum de
Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne,
morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quae
dubitantibus discipulis demonstravit (Joan. XX, 20), totum
fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum
dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram
resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de
Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me
atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum
credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius, sicut de aliis
rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de
illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et
resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit, Quando Christus post
illam, quae mors ejus putata est, apparuit discipulis haesitantibus,
et spiritum se videre putantibus; quando dixit: Tangite manus meas et
pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere (Luc. XXIV, 39); quando uni eorum minime
credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse
incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27): totum hoc non
veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non
praedicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis, Christum
praedicat Manichaeus, ejusque se dicit apostolum. Hinc potius
detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret, se
saltem jactaret amatorem veritatis arguendo alterius falsitatem: nunc
vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter
intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando
mentientem. Fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri
non potest, fallendo velit fidelem facere Manichaeus: qualem vult
videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit, Mitte
digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut
enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo Christus dixit,
nisi, Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnem, tange
verorum vestigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris
noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut autem desipit Manichaei
sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi, Tange
quod simulo, tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange
falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis
mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales
fideles habet Manichaeus, omnis doctrinae daemoniorum
mendaciloquorum.
|
|