|
Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse
Dominus dixit angustam viam esse paucorum (Matth. VII, 14).
Inter paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod pauci sunt
omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae
quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri: denique etiam
ipsae antiquorum vel fabulae vel historiae pauciores habent Medeas et
Phaedras, quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores
Ochos et Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum viros. Vide
ergo, ne forte apud vos nimius horror impietatis faciat meritum
paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in
illum errorem magis aliquos quam paucos irruere, vel illic remanere,
mirandum sit. Sanctorum autem paucitas, quorum angusta via est, in
comparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in
multo majore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae
Ecclesiae est nunc congreganda et trituranda, in fine autem ventilanda
atque purganda (Id. III, 12): ad quam te oportet conferas,
si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum
est, ventos pascas (Osee XII, 1), id est, immundis spiritibus
esca fias. Si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sapientum
Veteris Testamenti scripturas totamque illam propheticam
dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Judaicae
propaginis excellentiam, et pro Synagogis paternae gentis errantibus
et Christum non agnoscentibus, zelum persequendi Christianos, quo
tanquam laudabili accendebantur, et justitiam quae ex Lege est, qua
Judaei, non ibi intellecta Dei gratia, superbe gloriantur, damna et
stercora deputavit, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III,
8, 9): quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum
plenissimas, ubi natura veritatis, natura summi boni, natura Dei
toties mutabilis, toties victa, toties corrupta, et ex parte
inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa veritate in fine damnanda
describitur, non sicut stercora, sed sicut venena debes abjicere, et
ad Ecclesiam catholicam, quae sicut tanto ante prophetata, ita suo
tempore revelata est, finita contentione transire?
Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino
nulla est; nec natura Dei, alioquin incommutabili frustra loquerer:
sed quoniam mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio ejus malum
est; mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adjutorio ipsius
incommutabilis boni; et talis ejus mutatio erit a malo liberatio.
Hanc admonitionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas, unam
mutabilem boni, quae malo permixta potuit injustitiae consentire,
alteram incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire
justitiae, proximam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles
turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem, ut
sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod erit tempus,
quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem
auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim.
IV, 3, 4). Si autem hanc admonitionem prudenter accipis,
conversus ad incommutabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de
quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8). Quod nec Dei naturae dici posset,
quia nunquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum; nec naturae
mali, quae si esset, nunquam posset mutari, nec lux fieri: sed recte
ac veraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est,
sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in
se; ad illud autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino. Non
enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum, sed illuminata lucet, ab
illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc crede, hoc
intellige, hoc tene, si vis esse bonus participatione incommutabilis
boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si
incommutabiliter hoc esses; nec recipere posses, si incommutabiliter
hoc non esses.
|
|