|
Nec alia documenta tibi proferam, quibus Manichaei error apparet,
quam ex epistola tua. Scribis habere te et agere gratias ineffabili ac
sacratisimae Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi,
Jesu Christo. Dic mihi quorum luminum sit rex Jesus Christus?
Eorumne quae fecit, an eorum quae genuit? Nos enim dicimus Deum
Patrem genuisse Filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc
est, condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est
quod est ille qui fecit et per quem fecit. Itaque quoniam per eum
fecit saecula, recte ab Apostolo dictus est Rex saeculorum (I
Tim. I, 17), tanquam superior inferiorum, et regendi potens,
regens ea quae regimine indigeant. Tu autem cum Jesum Christum regem
luminum appellas; si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti? Si
autem dicis aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit
regere, nec ullo pacto fieri possit ut sint ea quae reguntur ei a quo
reguntur aequalia ? quod si non genuit, sed fecit haec lumina, quaero
unde fecerit? Si de se ipso propagavit, cur ergo inferiora sunt? cur
degeneraverunt ? Si autem non de se ipso, dic unde? An forte nec
fecit nec genuit lumina quibus regnat? Habent ergo originem propriam
atque naturam, sed profecto invalidiorem, ut a potentiore vicino vel
patiantur se regi vel cupiant. Nonne cognoscis, si ita est, excepta
gente tenebrarum jam duas esse naturas, alteram alterius egere
auxilio, sed neutram ex alterius pendere principio? Hanc profecto
opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime adversa est, qui
non duas naturas, regem luminum et lumina quae reguntur, sed duas
naturas, regnum luminum et regnum tenebrarum persuadere conatur.
Refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina: ubi cum quaesiero
cur infirmiora sint, contendere fortasse tentabis aequalia. Sed cum
retulero, Quae causa est ut regantur? negabis regi. Hinc
respondebo, Cur habent regem? Ubi non video quid restet ingenuitati
tuae, nisi ut te poeniteat tale ostium posuisse in epistola tua, per
quod tu ipse exire non possis. Sed etiam cum te poenituerit, et
dixeris non ideo Manichaeum victum putari oportere, quod tu aliquid in
litteris tuis incautius posuisti; innumerabilibus locis de libris
Manichaei recitabo, Regnum lucis ab eo vocari quod regno tenebrarum
naturaliter constituit esse contrarium; nec regnum, sed regna:
quandoquidem in ipsa epistola ruinosi Fundamenti cum de Deo Patre
loqueretur, Nullo, inquit, in regnis ejus aut indigente, aut
infirmo constituto. Ubi autem regna sunt, quis tam caecus est qui non
intelligat, aequales reges iis quibus regnant omnino esse non posse?
Quid igitur tam vicinum, si velis advertere, et tam conveniens
honestati pectoris tui, quam ut te non poeniteat illud in epistola
posuisse? Est enim verissime Jesus Christus rex luminum, nullo modo
sibi aequalium, sed subjectorum, et eorum rector beatorum. Poeniteat
autem te potius fuisse Manichaeum, cujus omnes deceptorias
machinationes veridica frons epistolae tuae uno ictu arietante
subverterit. Quia enim Christus luminum rex est, nec de se ipso
genuit inferiora quibus rex esset; nec ea vicina sibi quibus regnaret
assumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera
boni, quorum neutrum sit ex altero; sed nec unum indigens altero,
quod a tramite veritatis alienum est: restat ut ea lumina quibus
regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit;
quia propria sunt, non usurpaverit; sed fecerit et condiderit Deus.
|
|