|
Si volueris quaerere unde fecerit, et imaginari coeperis adjutorium
materiae quam ipse non fecit, ut ibi non videatur omnipotens facere
quod vellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adjuvaret,
rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. Sed dicta prophetica
sobrio captu intelligentiae sublimi atque ineffabili majestati aptissime
adjungente, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata
sunt (Psal. CXLVIII, 5): ita videbis quomodo dicatur in
catholica fide, quod Deus de nihilo fecerit omnia bona valde (Gen.
I, 31). Si enim de aliquo fecit, utique aut de se ipso, aut non
de se ipso: sed si de se ipso; non ergo fecit, sed genuit: cur
igitur inferiora genuit? Nam eorum nisi inferiora essent, rex esse
non posset. Si non de se ipso; non utique de aliquo quod ipse non
fecit: alioquin de alieno fecit, et erat jam bonum quod ipse non
fecerat, unde sibi regnum statueret. Quod si ita est, incipit non
esse bonorum operum creator; quia erat bonum quod ipse non creaverat:
non enim de malo alieno lumina quibus regnaret efficeret. Relinquitur
itaque, ut si de re aliqua fecit, de illa fecerit quam ipse jam
fecerat.
|
|