|
Ita fit ut primas origines condendarum rerum de nihilo Deum fecisse
fateamur: nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae majestatis
primogenitum Jesum Christum esse dixisti, non secundum susceptionem
hominis, in qua per adoptionem vocatos, sicut Apostolus dicit, et
sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset
primogenitus (Rom. VIII, 29); sed potius secundum ipsam
divinitatis excellentiam vis eum primogenitum intelligi, ut illa lumina
in quibus regnat fratres ejus sint; non facti a Patre per ipsum, sed
geniti a Patre post ipsum; ut sint ipsi postgeniti, ille
primogenitus, omnes tamen de propria Patris eademque substantia.
Quod si ita credis, primum contradicis Evangelio, ubi etiam
unigenitus dictus est: Et vidimus, inquit, gloriam ejus tanquam
unigeniti a Patre: quando nullo modo verum diceretur, si sempiterna
quoque virtus ejus ac divinitas, qua consubstantialis est Patri et est
ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. Itaque cum
et unigenitum et primogenitum eum divina testentur eloquia;
unigenitum, quia sine fratribus; primogenitum, quia cum fratribus:
non invenies quomodo utrumque de illo secundum eamdem naturam
divinitatis intelligas. Fides vero catholica quae inter Creatorem
creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus
intelligendi difficultatem, unigenitum eum accipiens secundum id quod
scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1): primogenitum autem
universae creaturae, secundum id quod Apostolus ait, Ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus (Coloss. I, 18); quos ei
Pater ad fraternam societatem, non aequalitate substantiae, sed
adoptione gratiae generavit. Lege itaque Scripturas, nusquam
invenies de Christo dictum, quod adoptione sit Filius Dei. De
nobis autem saepissime legitur: Accepistis spiritum adoptionis
filiorum; adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri
(Rom. VIII, 15, 23); Ut adoptionem filiorum recipiamus
(Galat. IV, 4); Praedestinavit nos in adoptionem filiorum
(Ephes. I, 5); Gens sancta, populus in adoptionem (I Petr.
II, 9); Vocavit vos per Evangelium nostrum in adoptionem gloriae
Domini nostri Jesu Christi (II Thess. II, 12, 13); et
si qua talia recordanti vel legenti occurrerint. Aliud est enim per
Patris excellentiam esse unicum Filium Dei, aliud per misericordem
gratiam accipere potestatem filios Dei fieri credentes in eum. Dedit
eis, inquit, potestatem filios Dei fieri. Non ergo erant natura,
cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII,
32); ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. Ex illo
igitur quod unigenitus est, non ex carne, non ex sanguine, non ex
voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est: ex
illo autem quod primogenitus in Ecclesia fratribus factus est, Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I. 12, 14).
Nos quoque in quantum naturaliter filii irae fuimus (Ephes. II,
3), hoc est vindictae filii, vinculo mortalitatis obstricti,
quamvis illo creante atque instituente, qui procul dubio a summis usque
ad ima, omnia in mensura et numero et pondere disponit et format
(Sap. XI, 21), tamen ex carne et sanguine et ex voluntate
carnis nati sumus: in quantum autem accepimus potestatem filii Dei
fieri, nec nos ex carne et sanguine, aut ex voluntate viri, aut ex
voluntate carnis, sed ex Deo, non quidem coaequante natura, sed
adoptante gratia nascimur.
|
|