|
Deinde si jam concederem non esse unicum Patri Jesum Christum,
secundum ejusdem substantiae divinitatem, sed habere fratres post se
natos quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse posset?
Quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem?
Puderet certe ita sentire. Non autem ita sentis: quid igitur
sentis? Leni animum tuum, et placabilem te redde considerandae sine
pertinacia veritati. Hoc enim etiam abs te requiram, quomodo
intelligas primogenitum Jesum Christum in illa divina atque optima
aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut
posteriores natos in illo regno intelligamus quibus est primogenitus;
neque possimus dicere quot horis vel diebus, mensibusque aut annis
major sit, qui ortus est prior; sed tamen aliquo intervallo atque
spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus: an vero non
tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique majestatis, qua etiam
rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus, tanquam
in aliquo genitum principatu. Si responderis eum tempore fratribus
priorem esse atque majorem, ut jam ex hoc ei regnum in fratres delatum
esse contendas, quod eos nascendo praecesserit, et aliquando ipse
fuerit cum illi nondum essent; quid dicis, frater? Itane
praecipitabis cor tuum in hoc impietatis abruptum, ut existimes in
illam divinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere, et
credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit? An quia oportebat
inde adversus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas
generationes vocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter
pugnaretur? Non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud
bellicum negotium divina virtute perageret. Aut si multis opus erat,
hocne in spiritualibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum
fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo quod unus e fratribus
prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri caeteris mereretur?
Nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti ex paucis
cuncta conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis,
nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca,
neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus,
ullasve conversiones fieri posse, nisi in creatura mutabili: quae
tamen nisi esset ex artifice et conditore Deo, non dixisset
Apostolus, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam
Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25).
|
|